Obrazy na stronie
PDF

tum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sinė intellectu , et corripietur a superveniente iniquitate. V. 5.

5. Qui loquitur iniqua non potest latere; nec præteriet illum corripiens judicium. V. 8.

6. In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. V. 9.

7. A detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit : os autem quod mentitur, occidit animam. V. 11.

8. Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. C. 11. v. 23.

9. Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. C. 11. v. 1.

10. Si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. V. 4.

11. In paucis vexati, in multis bene disponentur; quoniam Deus tentavit eos, et invenit eos dignos se. V. 5.

.42. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. V. 6.

13. Qui confidunt in illo, intelligent veritatem , et fideles in dilectione acquiescent illi; quoniam donum et pax est electis ejus. V. 9.

14. Impii secundùm quæ cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. V. 10. . 15. Sapientiam et disciplinam qui abjicit, infelix est. V, 11.

16. Multigena improborum multitudo non erit utilis. C. iv. v. 3.

17. Justus, si morte præoccupatus fuerit , in refrigerio erit. V. 7.

18. Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata. V.8.

19. Cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. V. 8 et 9.

20. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. V. 10.

21. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. V. 11.

22. Gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. V. 15.

23. Dicent intra se pænitentiam agentes, et præ angustiâ spiritûs gementes : « Hi sunt quos ha- . buimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. C. v. v. 3.

24. « Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sinè honore. V. k.

25. « Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. V. 5.

26. « Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ? V. 8.

27. « Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens; et tanquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam; aut tanquam avis quæ transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris; aut tanquam sagitta. emissa in locum destinatum. V. 9, 10, 11 et 12.

28. «Sic et nos nati continuò desivimus esse; et

virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus. » V. 13.

29. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. V. 16.

30. Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini:quoniam dexterå suå teget illos, et brachio sancto suo defendet illos. V. 17.

31. Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ. C. vi. V. 2.

32. Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. V. 3.

33. Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. V. 4.

34. Judicium durissimum his qui præsunt fiet. V. 6.

35. Potentes potenter tormenta patientur. V. 7.

36. Non subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam; quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. V. 8.

37. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. V. 9.

38. Cogitare de illa · sensus est consummatus: et qui vigilaverit propter illam, citò securus erit. V.16.

39. Incorruptio facit esse proximum Deo. V. 20.

1. La sagesse.

40. Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. V. 21.

41. Neque cure invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ. V. 25.

42. Omne aurum in comparatione illius' arena est exigua; et tanquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. C. vii. v. 9.

43. Infinitus thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. V. 14.

44. In manu illius ' et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia , et operum scientia et disciplina. V. 16.

45. Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientiâ inhabitat. V. 28.

46. Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur prior. V. 29.

47. Si divitiæ appetuntur in vità, quid sapientiâ locupletius, quæ operatur omnia? C. VIII. v. 5.

48. Sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam , et virtutem , quibus utilius nihil est in vità hominibus. V. 7.

49. Hæc illum, qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum, quum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto suo. C. X. v. 1 et 2.

1. La sagesse. 2. Le Seigneur.

50. Sapientia hos qui se observant a doloribus liberavit. V. 9.

51. Per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. C. XI. v. 17.

52. Omnia in mensurà et numero et pondere disposuisti. V. 21.

53. Multùm valere tibi soli supererat semper; et. virtuti brachii tui quis resistet ? V. 22.

54. Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. V. 24.

55, Parcis omnibus; quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. V. 27.

56. Ideo eos, qui exerrant, partibus corripis, et de quibus peccant, admones et alloqueris ; ut, re- ; lictà malitia, credant in te, Domine. C. XI. v. 2.

57. Virtutem ostendis, tu qui non crederis esse in virtute consummatus; et horum qui te nesciunt audaciam traducis, V. 17.

58. Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magnâ reverentiâ disponis nos : subest enim tibi, quum volueris, posse. V. 18.

59. Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum, et bonæ spei fecisti filios tuos : quoniam judicans: das locum in peccatis pænitentiæ. V. 19.

60. Vani sunt omnes homines in quibus noni subest scientia Dei. C. xi. v.1.

61. A magnitudine speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator barum videri. V.5.

« PoprzedniaDalej »