Obrazy na stronie
PDF

cor; et bonis amici consiliis anima dulcoratur. V. 9.

227. Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia. C. XXVIII. v. 5.

228. Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. V. 9.

229. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. V. 13.

230. Beatus homo qui semper est pavidus : qui verò mentis est duræ, corruet in malum. V. 14.

234. Qui ambulat simpliciter salvus erit : qui. perversis graditur viis concidet semel. V. 18.

232. Vir fidelis multùm laudabitur : qui autem festinat ditari , non erit innocens. V. 20.

233. Qui cognoscit in judicio faciem, non bene facit; iste et pro buccellâ panis deserit veritatem V. 21.

234. Qui corripit hominem , gratiam postea inveniet, apud eum magis quàm ille qui per linguæ blandimenta decipit. V. 23.

235. Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. V. 24.

236. Qui confidit in corde suo, stultus est : qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur. V. 26.

237. Viro qui corripientem durà cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus ; et eum sanitas non sequetur. C. XXIX. V. 1.

238. Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. V. 7.

239. Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet oo: quiem. V.9.

240. Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. V. 12.

241. Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. V. 14.

242. Virga atque correptio tribuit sapientiam : puer autem qui dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam. V. 15.

243. Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. V. 17. .244. Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quàm illius correplio. V. 20.

245. Vir iracundus provocat rixas; et qui ad impugnandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. V. 22.

in v 22. 246. Superbum sequitur humilitas ; et humilemn spiritu suscipiet gloria. V. 23.

247. Qui timet hominem, citò corruet : qui sperat in Domino, sublevabitur. V. 25.

248. Abominantur justi virum impium ; et abo. minantur impii eos qui in rectå sunt viâ. V. 27.

MAXIMES TIRÉES DE L'ECCLÉSIASTE. L'Ecclésiaste est, comme les Proverbes, l'oeuvre de Salomon. Le sage roi y présente en douze chapitres un ensemble de maximes qui toutes ont pour but de montrer la vanité des biens et des plaisirs de ce monde.

1. Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. C. 1, v. 2.

2. Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecco universa vanitas, et afflictio spiritûs. V.14.

3. Perversi difficilè corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. V. 15.

4. Dixi ego in corde meo : «Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; » et vidi quod hoc quoquè esset vanitas. C. 11. v. 1.

5. Vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. V. 14.

6. Vidi quod tantùm præcederet sapientia stultitiam , quantùm differt lux a tenebris. V. 13.

7. Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quàm stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. G. iv. v. 17.

8. Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo : Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. C. v. v.1.

9. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio ; sed, quodcumque voveris, redde. V. 3.

40. Multo melius est non vovere quàm post votum promissa non reddere. V. 4. .

11. Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam ; neque dicas coram Angelo : « Non est Providentia ; » ne fortè iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. V. 5.

12. Melius est ire ad domum luctùs quàm ad domum convivii : in illå enim finis cunctorum admonetur hominum , et vivens cogitat quid futurus sit. C. vii. V. 3.

13. Melius est a sapiente corripi quàm stultorum adulatione decipi. V. 6.

14. Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. V. 10.

15. Ne impiè agas multùm ; et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. V. 18.

16. Sapientia hominis lacet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. C. VIII. v. 1.

17. Ego cognovi quòd erit bonum limentibus Deum , qui verentur faciem ejus. V. 12.

18. Est et alia vanitas, quæ fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum ; et sunt impii qui ita securi sunt, quasi justorum facta habeant. V. 14.

19. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei : et tamen nescit homo utrùm amore an odio dignus sit. C. IX. v. 1.

20. Scito quòd pro omnibus his adducet te Deus in judicium. C. XI. v. 9.

21. Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam

a carne tuâ : adolescentia enim et voluptas vana sunt. V. 10.

22. Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ , antequam veniat tempus afflictionis. C. XII. v. 1.

23. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. V. 13.

24. Cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. V. 14.

MAXIMES TIRÉES DU LIVRE DE LA SAGESSE.

Le livre de la Sagesse, longtemps attribué au roi Sa. lomon, parait avoir été écrit un siècle seulement avant la venue de Jésus-Christ. Il se compose de dix-neuf chapitres, dont les dix premiers sont consacrés à l'éloge de la sagesse, c'est-à-dire de la philosophie religieuse et morale, de la philosophie pratique et de la science; les neuf autres contiennent des réflexions sur les aventures des Israélites dans le désert, sûr l'idolâtrie, sur le polythéisme. Ces deux parties ont, comme on le voit, des objets fort divers.

: 1. Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum. C. 1. v. 1.

2. Perversæ cogitationes separant a Deo : probata autem virtus corripit insipientes. V. 3.

3. In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. V.4.

4. Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fic

« PoprzedniaDalej »