Obrazy na stronie
PDF

162. Feneratur Domino qui miseretur pauperis : et vicissitudinem suam reddet ei. V. 17.

163. Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. V. 20.

164. Qui affligit patrem, et fugąt matrem, ignominiosus est et infelix. V. 26.

165. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur, non erit sapiens. C. xx. V.1.

166. Honor est homini qui separat se a contentionibus : omnes autem stulti miscentur contumeliis. V. 3.

167. Justus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. V. 7.

168. Quis potest dicere : « Mundum est cor meum, purus sum a peccato? » V. 9.

169. Pondus et pondus, mensura et mensura ; utrumque abominabile est apud Deum. V. 10.

170. Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. V. 11.

171. Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, no commiscearis. V. 19.

472. Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna ejus in mediis tenebris. V. 20.

473. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. V. 24.

174. Ne dicas : « Reddam malum ; » exspecta Dominum, et liberabit te. V. 22.

175. Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus C. XXI. v. 2.

176. Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quàm victimæ. V. 3.

177. Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. V. 7.

178. Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. V. 10.

179. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. V. 12.

180. Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. V. 17.

181. Qui sequitur justitiam et misericordiam , invenit vitam, justitiam et gloriam. V. 21.

182. Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. V. 23.

183. Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. V. 27.

184. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. V. 30.

185. Equus paratur ad diem belli : Dominus autem salutem tribuit. V. 31.

186. Melius est nomen bonum quàm divitiæ multæ. C. XXII. V. 1.

- 187. Callidus vidit malum , et abscondit se : innocens pertransiit, et afflictus est damno. V. 3.

188. Adolescens juxta viam suam; etiam quum senuerit , non recedet ab eâ. V. 6.

.189. Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ. V. 10.

190. Stultitia colligata est in corde pueri; et virga disciplinæ fugabit eam. V: 15.

191. Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium; appone autem cor ad doctrinam meam, V. 17.

192. Quæ pulchra erit tibi , quum servaveris eam in corde tuo, et redundabit in labiis tuis, ut sit in Domino fiducia tua. V. 18 et 19.

193. Non facias violentiam pauperi, quia pauper est ; neque conteras egenum in portà : V. 22. · 194. Quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. V. 23.

195. Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso , ne fortè discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ. V. 24 et 28.

196. Non æmuletur cor tuum peccatores; sed in timore Domini esto totå die. C. XXIII. v. 17. -197. Noli esse in conviviis potatorum , nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. V. 20.

198. Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sinè causâ vulnera ? cui suffusio oculorum ? nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ? V. 29 et 30.

199. Ne intuearis vinum quando flavescit, quum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blandè; sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. V. 31 et 32.

200. Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis : quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. C. XXIV. v. 1 et 2.

201. Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. V. 9.

202. Si dixeris : «Vires non suppetunt, » qui inspector est cordis ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. V. 12.

203. Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. V. 15.

204. Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum. V. 16.

205. Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruinà ejus ne exsultet cor tuum; no fortè videat Dominus , et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. V. 17 et 18.

206. Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios : V. 19.

207. Quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum exstinguetur. V. 20.

208. Time Dominum, fili mi, et regem , et cum detractoribus non commiscearis; quoniam repento consurget perditio eorum. V. 21 et 22.

209. Cognoscere personam in judicio non est bonum. V. 23.

210. Qui dicunt impio : « Justus es, » maledicent eis populi , et detestabuntur eos tribus. Qui ar. guunt eum , laudabuntur, et super illos veniet benedictio. V. 24 et 25.

211, 212. Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio citò, ne postea emendare non possis, quum dehonestaveris amicum tuum. C. XIV, 213. Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus, el promissa non complens. _V. 14.

214. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit , da ei aquam bibere : Dominus reddet tibi. V. 21 et 22.

215. Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. V. 23.

216. Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. C. XXVI. v. 4.

217. Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem præbebit insipiens. V. 12.

218. Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem; ita vir qui nocet amico suo, et, quum fuerit deprehensus, dicit : « Ludens feci.» V. 18 et 19.

219. Quum defecerint ligna, exstinguetur ignis: et susurrone subtracto, jurgia conquiescent. V.. 20.

220. Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. V. 21.

221. Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. V. 22.

222. Qui fodit foveam incidet in eam; et qui volvit lapidem , revertetur ad eum. V. 27.

223. Ne glorieris in crastinum , ignorans quid superventura pariat dies. C. XXVII. V.1.

224. Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. V. 2.

225. Meliora sunt vulnera diligentis quàm fraudulenta oscula odientis. V.6.

226. Unguento et variis odoribus delectatur

« PoprzedniaDalej »