Obrazy na stronie
PDF
ePub

nibus qui autem sectatur otium stultissimus est. V. 11.

94. Via stulti recta in oculis ejus : qui autem sapiens est audit consilia. V. 15.

95. Dolus in corde cogitantium mala: qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. V. 20.

96. Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. V. 24. 97. Abominatio est Domino labia mendacia : qui autem fideliter agunt, placent ei. V. 22.

98. Non inveniet fraudulentus lucrum : et substantia hominis 1 erit auri pretium. V. 27.

99. Filius sapiens, doctrina patris ; qui autem illusor est, non audit quum arguitur. C. XIII. v. 1. 100. Qui custodit os suum, custodit animam suam : qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. V. 3.

104. Inter superbos semper jurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientiâ. V. 10.

102. Astutus omnia agit cum consilio : qui autem fatuus est, aperit stultitiam. V. 16.

103. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. V. 18.

104. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur. V. 20.

105. Peccatores persequitur malum: et justis retribuentur bona. V. 24.

1. Le juste.

106. Qui parcit virgæ, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. V. 24.

107. Domus impiorum delebitur : tabernacula verò justorum germinabunt. C. XIV. V. 14.

108. Innocens credit omni verbo : astutus considerat gressus suos. V. 15.

109. Sapiens timet et declinat a malo: stultus transilit et confidit. V. 16.

110. Impatiens operabitur stultitiam : et vir versutus odiosus est. V. 17.

111. Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. V. 21. 112. Errant qui operantur malum: misericordia et veritas præparant bona. V. 22.

113. In omni opere bono erit abundantia : ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas V. 23.

114. Qui calumniatur egentem, exprobrat factori ejus : honorat autem eum, qui miseretur pauperis. V. 31.

415. In malitiâ suâ expelletur impius: sperat autem justus in morte suâ. V. 32.

116. Justitia elevat gentem

facit populos peccatum. V. 34.

miseros autem

117. Responsio mollis frangit iram : sermo durus suscitat furorem. C. xv. v. 1.

118. In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. V. 3.

119. Stultus irridet disciplinam patris sui : qui autem custodit increpationes, astutior fiet.

420. Victimæ impiorum abominabiles Domino: vota justorum placabilia. V. 8.

121. Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. V. 12.

122. Cor sapientis quærit doctrinam : et os stultorum pascitur imperitiâ. V. 14.

123. Melius est parum cum timore Domini quàm thesauri magni et insatiabiles. V. 16.

124. Vir iracundus provocat rixas : qui patiens est, mitigat suscitatas. V. 18.

125. Abominatio Domini cogitationes malæ : et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. V. 26. 126. Per misericordiam et fidem purgantur peccata per timorem autem Domini declinat omnis a malo. V. 27.

127. Longè est Dominus ab impiis : et orationes justorum exaudiet. V. 29.

128. Qui abjicit disciplinam despicit animam suam : qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis 1. V. 32.

129. Timor Domini, disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas. V. 33.

130. Omnes viæ hominis patent oculis ejus *. Č. XVI. V. 2.

[ocr errors]

131. Abominatio Domini est omnis arrogans. V. 5.

132. Initium viæ bonæ facere justitiam : accepta est autem apud Deum magis quàm immolare hoştias. V. 5.

1. Sous-ent. sui. 2. Le Seigner".

133. Contritionem præcedit superbia; et ante ruinam exaltatur spiritus. V. 18.

134. Melius est humiliari cum mitibus quàm dividere spolia cum superbis. V. 19.

135. Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. V. 25.

136. Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. V. 32.

137. Sortes mittuntur in sinum; sed a Domino temperantur. V. 33.

438. Melior est buccella sicca cum gaudio quàm domus plena victimis cum jurgio. C. xvII. v. 4.

439. Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus; et qui ruinâ lætatur alterius non erit impunitus. V. 5.

140. Qui celat delictum, quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. V. 9. 144. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. V. 13.

142. Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. V. 15. 143. Quid prodest stulto habere divitias, quum sapientiam emere non possit? V. 16.

144. Qui evitat discere incidet in mala. V. 16. 145. Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. V. 17.

146. Qui perversi cordis est non inveniet bonum; et qui vertit linguam incidet in malum. V. 20.

147. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. V. 23.

448. Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. V. 25.

449. Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est: pretiosi spiritûs vir eruditus. V. 27.

150. Impius, quum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. C. xviii. v. 3.

154. Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. V. 5.

452. Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. V. 9.

153. Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsum currit justus, et exaltabitur. V. 10.

154. Qui priùs respondet quàm audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. V. 13.

155. Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam, comedent fructus ejus. V. 24.

156. Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. V. 22. 457. Divitiæ addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi quos habuit separantur. C. xIx. v. 4. 458. Falsus testis non erit impunitus; et qui mendacia loquitur, non effugiet. V. 5.

459. Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. V. 44.

460. Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem propriè uxor prudens. V. 14.

461. Qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem negligit viam suam, mortificabitur. V. 16.

« PoprzedniaDalej »