Obrazy na stronie
PDF
ePub

APPENDIX.

'TE

No. I.

ERTULLIAN. De Pudicitia sect. xvii. p. 569. Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore vestro. Item, fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet sanctos (tanto abest ut excusetur) hoc scientes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat Dei regnum.

2. Cyprian. Epist. lii. p. 74. Nec sibi in hoc novi hæretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare quando sint apud illos et adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriæ crimine, secundum Apostolum dicentem: Hoc enim scitote intelligentes quia omnis fornicator; aut immundus, aut fraudator, quod est idololatria, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Et iterum: Mortificate &c. Col. iii. 5.

3. Ambrose. De Lapsu Virginis Consecratæ, c. vi. p. 311. Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur inter vos sicut decet sanctos: Hoc scitote intelligentes quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non erit hæres in regno Christi et Dei.

4. Again. Epist. Ixiii. p. 1025. Fornicatio autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos. Hoc enim scitote quod omnis impudicus aut avarus quod est idololatria, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.

5. Jerome. Epist. 5. vol. iv. part 2. p. 8. Nolo, Frater charissime, examinato pondere delictorum, minora arbitreris idololatriæ crimine esse quæ diximus. Imo Apostoli disce sententiam qui ait: Hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, aut fraudator, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.

6. Idacius

6. Idacius Clarus Adversus Varimadum Arianum, p. 271. (Vigilius Tapsensis, b. i. c. 46. p. 404.) Quod vero unum atque commune (regnum) habeant Pater et Filius, ad Ephesios scribens, probat Apostolus, dicens: Hoc enim scitote intelligentes quod omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idorum servitus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Cum igitur videtis unum esse regnum Patris et Filii, cur vos impio dogmate talia de illo adseverare conamini?

7. Again, same work, p. 273. (Vigil. Tap. p. 407). Item Apostolus: Hoc autem scitote intelligentes quod omnis fornicator aut immundus quod est idolorum servitus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Ecce Filium priori loco a Patre ostendimus nominatum.

8. Augustin. Speculum Epistolæ Pauli ad Ephesios, vol. iii. p. 593, 594. The passage quoted, but nothing more than the bare quotation.·

9. Also vol. v. p. 947. Quapropter præsumere quis audeat de nomine Christiano et non cum omni obedientia et timore audiat Apostolum dicentem: Hoc enim scitote cognoscentes quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat, &c.

10. Again, vol. vi. p. 94. Profecto adversus ea nos instruxit, et paratos esse voluit idem Apostolus dicens: Hoc autem scitote intelligentes quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis. Cum ergo audierimus quosdam fornicatores, et immundos, et avaros per ignem salvari, ut habeant hæreditatem in regno Christi et Dei; non obsurdescamus contra istum reclamantem et dicentem; omnis fornicator, aut immundus, aut avarus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei; et ne acquiescamus illis verbis contra continuo subjicientem, nemo vos seducat inanibus verbis.

11. Also

11. Also, Vol. vi. p. 669. Hoc enim scitote quod omnis impudicus aut immundus, aut avarus quod est idolorum servitus non erit hæres in regno Christi et Dei. Ille se merito Christianum judicet qui hæc præcepta custodit, qui sanctus, humilis et pudicus, et justus est, qui in misericordiæ et justitiæ operibus conversatur.

12. Also vol. ix. p. 84. In this page Augustin first quotes the passage which we have given above (No. 2.) from Cyprian: and afterwards adds: Sed, si possunt, ut dixi, amborum peccata æqualiter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria, et eadem sententia judicentur ille qui Christum quærendo in veri similem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui sciens Christo resistit loquenti per Apostolum: quoniam omnis fornicator, aut immundus, et avarus, quod est idolorum servitus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Cur in illo baptismus et evangelica verba improbantur, in isto autem approbantur.

13. Alsó vol. ix. p. 86. Hic enim nulla est quæstionis obscuritas, aperte Scriptura clamat, Neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt; et, Qui pecuniam suam dedit in usuram (Psalm xiv. 5.); et, Omnis fornicator, et immundus, et avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.

14. And lastly, vol. ix. p. 92. Sermo Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione nos decipit: Ideo quippe et alibi dicit, Hoc autem scitote cognoscentes quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus quod est idolorum servitus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Nemo vos seducat, &c.

15. Sedulius in loc. p. 998. Hoc enim scitote: Hoc contra illos agit, qui solam fidem posse sufficere dicunt. Aut avarus, Qui sic honorat divitias ut Deos. Nam in avaro idololatria est quod scripturam ipsius numinis loco colit: ut voracium Deus venter est, ita cupidorum Deus pecunia. In filios diffidentice. In sodomitas,

&c.

16. Fulgentius. Excerpta contra Fabianum p. 63. Inde est quod unum regnum unamque sedem Patris et Filii Apostolica præ

T

dicare

dicare non cessat auctoritas. Beatus enim Paulus unum regnum Filii et Patris ostendens, ait, Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus non habebit hæreditatem in regno Christi et Dei.

17. Cassiodorus. Expositio in Psalm. cxvi. vol. ii. p. 393. Subjiciunt quoque (Ariani) tertiam falsitatem: Pater semper an. terius Filio prædicatur. Et ubi est illud, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: Vides nihil ibi fuisse præpositum: nam et multis locis primus Filius nominatur, ut est illud Apostoli ad Ephesios: An nescitis, quia omnis fornicator et immundus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei?

18. Beda in loc. vol. vi. p. 805. Hoc enim scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Positurus est enim oves ad dextram, hoedos ad sinistram, &c.

19. Concilium Calcuthense, Anno Christi 787. Concil. vol. iii. p. 2078. Unde et Apostolus ait: Hoc namque scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut adulter aut avarus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Perpendite namque, &c.

20. Concilium Aquisgranense. Anno Christi 816. ap. Concil. vol. iv. p. 1130.-neque rapaces regnum Dei possidebunt. Item idem: Omnis fornicator aut immundus, aut avarus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Item idem: Imitatores mei estote &c. (1 Cor. iv.)

21. Rabanus Maurus in loc. p. 444. vol. ii. gives first the passage from Hilarius Diaconus, which is our third number (p. 15.) and also at some distance below, our 8th number from Jerome.

22. Bruno Expositio in loc. Ideo hæc non nominentur in vobis quod qui hujusmodi est non habet hæreditatem in regno Dei. Vel ita; Non solum ideo non nominentur in vobis, quod non pertinent ad rem, sed etiam ideo quod auferunt regnum Dei.... Dum enim avarus magis diligit pecuniam quam Deum, eam sibi facit. Fornicator inquam, cum ille non habet hæreditatem in

regno

regno Christi et Dei: et ne ab hæreditate regni alieni sitis videte. Nemo seducat vos inanibus, &c.

23. Anselmus Cantuariensis. Tractatus Asceticus, c. iv. signature F f f f f (not paged.) Quæ etiam parimodo perniciosa esse, et æquali nos a regno Dei exclusione depellere edocet: Illud autem scitote quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod ést idolorum servitus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Et iterum Nolite errare &c. (1 Cor. vi. 5.)

24. Petr., Lombard in loc.-in regno Christi et Dei. Id est in regno cœlorum, quod est Patris et Filii. Sed attende &c.

25. Breviarium Fidei adversus Arianos p. 81. (Paris A.D.1630. Svo.) Tamen ut æqualitatem agnoscas, audi in scripturis ubi etiam prior Filius nominatur. Joannes Evangelista ait, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; in Verbo utique Filium indicavit. Et Apostolus ad Ephesios, An nescitis quia omnis fornicator, et immundus non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Ecce et hic priore loco Filius nomi

natur.

T 2

No

« PoprzedniaDalej »