Obrazy na stronie
PDF
ePub

pertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra præcipuum dedere locum, et si illa discutiantur ad purum, jure et merito dixerim primum. Multa sunt enim et magna, et unde clarescunt magis necessaria sæpe, ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratiam jugiter ad largientem cogant augeri, nihil excidit a memoria; de universis et singulis gratias ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quæ ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et præcepistis meis usibus exhiberi. Nescio enim qua secreti dispensatione consilii amicus et socius meus Magister G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut differens auxilium quod vestra dilectio necessitati meæ et meorum decreverat exhibendum. Non enim facile crediderim quod ille præter meritum meum et contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi noceat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem ignoro, vestrum suspendit beneficium, sed devotionis meæ ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum. Gaudeo vero quod quum episcopi sub appellationis obtentu languorem ecclesiæ quæ auctore Domino convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et justitiæ compendio declinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiæ, nec sit quod ante provinciæ præsides vobis de jure debeat imputari. Illi scripserunt et prædicant quod rex dulce putat obsequium quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Numquid adeo excæcati sunt ut eum dubitent hac ecclesiæ vexatione, et innocentum, ut de aliis taceam, parvulorum, et mulierum proscriptione delinquere; vel

ita reprobi, ut dominum patientem, immo benigne audientem, et correptoribus habentem gratias, nolint quod desiderat commonere, ut satisfaciat Domino? In consilium illorum non veniat anima justi, quorum furor maledictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quærentium dumtaxat, ut quod male diu libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non confundetur, et qui Dominum præ mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono. Valete.

EPISTOLA CLXXXVII.-AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. [A. D. 1166.]

Magistro Nicolao de Monte Rotomagensi.

QUOD tibi rarius scribo, ex variis causis est, quas referre non oportet, tum quia plures earum tibi notæ sunt, tum quia alias non expedit publicare. Nunc autem a scribendo nec manum nec animum potui cohibere, quum in adventu fratris nostri didicerim, quod ex liberalitatis tuæ indicio ei innotuit, quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque possum de humanitate illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuæ gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. Magni utique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam cariorem esse perspicuum est: præsertim quum in ea ætate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei vix aliquis fidem facit fidei suæ. Certissimum namque argumentum fidei est contempta fides: et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundanæ potestatis non facit irritam, convincitur infidelis. Si mihi non credis, operibus habe fidem, quæ, ut ait Jesus, quem denuo

crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et majus Johanne. Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Jesus: si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, prædicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem assertionis suæ sigillis pluribus patentem scripturam consignantes, quia dominus rex " dulce putat obsequium, quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Deum," ad formam justitiæ libentissime satisfacturus: " si quid ❝si deliquerit," inquiunt malorum inexperti, et quibus nondum certum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse delictum. Bene, inquam, cum eis agitur, si prædicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur? Non est de cætero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod prædicant, correptionis obsequio a rege quicquid æquum et bonum fuerit, poterunt impetrare: non est de cætero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam prædicatio eorum in nobis impleretur et illis interim præelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et expectare qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus ecclesiam ejus conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinæ legi bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis chartulæ sit et verbi, ut ubicumque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete.

EPISTOLA CLXXXVIII.-AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. [A. D. 1166.]

Magistro Gaufrido.

EXPECTABAM in reditu nuncii mei ad consilium et auxilium contra fortunæ sævientis injurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas præter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quæ nec fidei notam ingerat, nec amicitiæ devenustet officium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico. Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et ad quæ, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, quum auctore Domino opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quæsieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de cætero unde pascat exules suos. Si de me, paucis respondeo, quia est bona librorum Domino propitio, et provisæ frugis in annum

copia. Cætera Dominus ministrabit, qui sperantes in se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persequutoribus thesaurizat iram in diem furoris sui.

EPISTOLA CLXXXIX.-AD MAG. GIRARDUM
PUCELLE. [A. D. 1166.]

Magistro Girardo Pucelle.

PLENAM devotione et eruditione nuper a vobis recepi epistolam, quam quo diligentius relego, eo societatis vestræ solatium nobis subtractum esse acerbius ingemisco. Cæterum, quum tota epistola tum sui venustate, tum affectione et reverentia nominis vestri plurimum mereatur, illud præ cæteris placet quod in calce litterarum prudenter, et, ut spero, veraciter intulistis; vos dixisse, fecisse, scripsisse perpenso tenore litterarum mearum, quicquid dici, scribi, et fieri oportebat. Mihi autem numquam persuaderi potuit quod in tanto salutis discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et sordidam divitiarum evanescentium commutationem pro anima recipiendo, non modo philosophantis nomen velletis amittere, sed (quod longe perniciosius est) abjicere conscientiam Christianam. Absit hoc, absit (dilectissime) a discretione et honestate vestra, ut pro temporali emolumento ponatis cum schismaticis portionem, et quicquam de Hierichontino anathemate imprudentius et impudentius rapiatis, quod castris Domini exercituum in ruinam et perniciem convertatur. Et quidem ut sententiæ vestræ, immo catholicæ ecclesiæ auctoritati consentiam, dum grana cum paleis, et boni malis admixti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et promovenda prædestinantis gratiæ dispositione laborat Jesus, anathema in medio Israel

« PoprzedniaDalej »