Obrazy na stronie
PDF
ePub

OPERA OMNIA

EX EDITIONE J. C. ZEUNII

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

T

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1825.

LIBRA

8DE 1938

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER IV.

ODE I.

AD VENEREM.

Maximo interjecto intervallo Horatius, Augusti hortatu adductus, quartum hunc libellum in honorem privignorum ejus edit: (sic auctor Vitæ Horatii :) quare suavissima Allegoria usus, se apud eum excusat ob alieniorem ætatem rei ludicræ jam minus idoneum ; quin et hanc provinciam Paulo Maximo ornatissimo juveni tradendam censet. Ad ultimum tamen fatetur languidulam amoris flammam sibi adhuc identidem revirescere. (Mibi sic videbatur: cum semel placuisset novum librum edere, in eum conjectum esse quicquid ad manus erat. Dilogia hic quidem non placet. Gesn.)

INTERMISSA, Venus, diu,

Rursus bella moves? Parce, precor, precor.

Interrupta dudum Venus, iterum prælia indicis. Abstine, oro obtestorque. Non

Deest hæc Ode Editioni Sanad. Hic codex Laurent. Torrentii habet, Carminum Liber quartus ad Fabium Maximum, haud dubie ob Maximi mentionem in hac prima Ode factam. Codd. ap. Fabric. et Steph. Diatr. sect. 111. Ad Paulum Maximum.—1 Intermissa Venus diu sine distinctione fere edd. Distinguit Bentleius post Intermissa, et ita edd. Pulmanni 1564. Frellonii 1559. Vincentii 1571. et Lubinus, Cerutus in Paraphrasi, et Ascens. Chabot. in Commentt. Intermissa referunt ad bella. Sic etiam Jani, Bipont. Mitsch.Wetzel. Wakef. Comb. et Kidd.-2 Post moves interrogationis signum multi ponunt,

·

NOTE

Metrum idem quod 1. Od. 3. 1 Intermissa] Suetonius in Vita Horatii ita scribit: 'Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque per

petuo credidit Augustus, ut non modo Sæculare Carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum ;

« PoprzedniaDalej »