Obrazy na stronie
PDF
ePub

aliis abundatis. Et primo in his quæ pertinent ad intellectum, et quantum ad hoc dicit: In fide qua creditur, et sermone quo confitemur. (Rom. 10.) Corde creditur ad justitiam, quantum ad fidem; ore autem confessio fit ad salutem, quantum ad sermonem. Et in scientia scripturarum. (1 Cor. 1.) In omnibus divites facti estis, etc. Secundo in his quæ pertinent ad opus, et quantum ad hoc, dicit: Et in omni sollicitudine, sc. bene operandi. (Rom. 12.) Sollicitudine non pigri. Tertio in his quæ pertinent ad effectum, et quantum ad hoc, dicit: In charitate vestra spirituali habita in nos superabundantius. (Col. 4.) Super omnia charitatem habentes, etc. Sicut, inquam, in omnibus istis abundatis, ita sc.. rogavi Titum, ut in hac gratia, sc. eleemosynarum abundetis. Et quia posset haberi suspicio, quod quasi ex imperio mandaret, ut darent eleemosynas. Contra quod est quod dicitur (Ezech. 34.) Vos autem cum austeritate, etc.Et ideo

contra removet, dicens : Non quasi imperans dico, hoc est quod rogavi Titum, vel quod ego ipse hoc dico vobis, id est, non feci quasi imperans. (1 Petr. ult.) Non ut dominantes in cleris. Sed dico hoc comprobans, id est, volens comprobare per aliorum sollicitudinem, sc. Macedonum, vestræ charitatis ingenium. Ubi sciendum est, quod ingenium bonum sumitur, non solum pro aptitudine ad sciendum faciliter, sed etiam ad bene operandum. Cujus ratio est, quia ad hoc quod aliquis bene operetur, exigitur scientia dirigens. Et ideo sicut in addiscendo dicitur boni ingenii esse, qui cito capit verba magistri, ita in operando boni ingenii dicitur, qui exemplo aliorum cito movetur ad bene operandum, et ideo dicit Apostolus: Comprobans, id est, probare volens, bonum ingenium vestrum, id est, quam promptam vo-luntatem habeatis ad dandum moti exemplo Macedonum. (1 Cor. 4.) Non. ut confundam vos hæc scribo.

LECTIO 2.

Exemplo servatoris Christi ad largiendas eleemosynas Corinthios ipsos inducit, ex eorum utilitate, et voluntate ipsorum jam cœpta, ostendens, eleemosynam, danti magis, quam accipienti perutilem.

9. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia, vos divites essetis. 10: Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore. 11. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis..

12. Si enim voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet..

13. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æquali

tate.

14. In præsenti tempore vestra' abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia, vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas sicut scriptum est.

15. Qui multum habuit, non abundavit, et qui modicum, non minoravit.

Hic inducit Corinthios ad dandum eleemosynas exemplo Christi, dicens: Volo comprobare ingenium vestrum

bonum ad dandum, sc. pauperibus, et hoc facere debetis exemplo Christi, enim, id est, quia scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quam quidem humano generi contulit. (Joan. 1.) Gratia et veritas per Jesum Christum, etc. Et hæc dicitur gratia, quia quidquid filius Dei pœnalitatum nostrarum assumpsit, totum gratiæ est imputandum, quia nec præventus alicujus bonitate, nec alicujus virtute coactus, nec inductus sua necessitate. Est autem gratia ista, quoniam propter nos Egenus factus est. Et dicit, Egenus, quod plus est quam pauper. Nam egenus dicitur ille, qui non solum parum habet, sed qui indiget seu eget. Pauper vero ille qui parum habet. Ad significandum ergo majorem paupertatem dicitur egenus factus est, sc. in temporalibus. (Luc. 9.) Filius hominis non habet, etc. (Thren. 3.) Recordare paupertatis, etc. Est autem factus egenus, non ex necessitate, sed ex voluntate, quia gratia ista jam non esset gratia, et ideo dicit: Cum dives esset, sc. in bonis spiritualibus. (Rom. 10.) Idem Deus dives in omnes, etc. (Prov. 8.) Mecum sunt divitiæ, etc. Dicit autem esset, non fuisset, ne videretur Christus amisisse divitias spirituales, cum assumpsit paupertatem. Sic enim assumpsit hanc paupertatem quod illas inæstimabiles divitias non amisit. (Ps. 48.) Simul in unum dives et pauper. Dives in spiritualibus, pauper in temporalibus, Causam autem quare voluit fieri egenus, subdit, cum dicit: Ut illius inopia divites essemus, id est, ut illius paupertate in temporalibus, vos essetis divites, in spiritualibus. Et hoc est propter duo, sc. propter exemplum et propter sacramentum. Propter exemplum quidem, quia si Christus dilexit paupertatem, et nos exemplo suo debemus diligere eam. Diligendo

autem paupertatem in temporalibus, efficimur divites in spiritualibus. (Jac. 2.) Nonne Deus elegit pauperes in mundo, divites in fide, etc. et ideo dicit: Ut illius inopia, etc. Propter sacramentum autem, quia omnia quæ Christus egit vel sustinuit, fuit propter nos. Unde sicut per hoc quod sustinuit mortem, liberati sumus a morte æterna, et restituti vitæ, ita per hoc quod sustinuit inopiam in temporalibus, liberati sumus ab inopia in spiritualibus, et facti divites in spiritualibus. (1 Cor. 1.) Divites facti estis in illo in omni scientia, etc.

Consequenter cum dicit: Consilium in hoc do, etc. inducit eos ad dandum ex parte eorum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsorum utilitatem, quæ ex hoc provenit. Secundo ostendit quod, hoc etiam ab ipsis volitum est, sc. ut dareut eleemosynas, ibi: Qui non solum, etc. Dicit ergo considerans hoc beneficium, consilium vobis do, id est, hortor vos ad hoc, sc. ad dandum eleemosynas, sc. non solum propter utilitatem sanctorum, qui sunt in Jerusalem, sed et propter utilitatem vestram. (Prov. 27.) Boni amici consiliis anima dulcoratur, etc. Et hoc, quia utile est vobis. Bonum enim pietatis, plus est utile facienti, quam illi cui fit; quia faciens reportat inde commodum spirituale, recipiens vero temporale, et sicut spirituale præferri debet temporali, sic in operibus pietatis, utilitas dantis, præfertur utilitati accipientis. (1 Tim. 4.) Pietas ad omnia valet.

Hoc autem non solum eis est utile, sed etiam ipsi hoc voluerunt, et ideo dicit: Qui non solum, etc. Ubi tria facit. Primo commemorat bonum principium in eis. Secundo hortatur eos ad debitum finem, ibi: Nunc vero et facto, etc. Tertio exponit quoddam quod di

[ocr errors]

xerat, ibi: Si enim voluntas, etc. Dicit ergo: Vere debetis libenter dare eleemosynas, quia non solum est vobis utile, sed etiam hoc ipsum velle sponte cœpistis, sc. dare eleemosynas a priori anno, quo, sc. veni ad vos. Vel a priori anno, id est, præcedenti, quasi dicat: plus est velle, quam facere, juxta illud (Eccl. 18.) Verbum melius est quam datum, etc. Et ideo debetis esse prompti ad dandum. Et quia estis prompti ad dandum, ideo nunc quod habuistis in animo perficite facto, alioquin illa voluntas esset frustra. (1 Joan. 4.) Non diligamus verbo neque lingua, etc. (Phil. 1.) Qui cœpit in vobis, etc. Et hujus ratio est, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, id est, discretio voluntatis secundum Gloss. prompta est, ita sit prompta discretio perficiendi. Vel aliter ut animus sumatur pro voluntate. Et tunc dicitur: Quemadmodum prompti fuistis ad volendum, ita prompti ad perficiendum, et hoc ex eo quod habetis, id est, secundum facultatem vestram.

Consequenter exponit hoc quod dicit: Ex eo quod habetis dicens: Si enim, etc. quasi dicat: Dico quod debetis esse prompti ad dandum, et in hoc non intendo vos gravare, ut sc. detis supra facultates vestras, quia forte voluntas prompta ad hoc inducit vos, sed in hoc opus non potest imitari voluntatem, et ideo dicit: Ex eo quod habetis. Enim, pro quia, si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est. Et hujus ratio est, quia voluntas acceptatur in perfectione operationis; opus autem non perficitur, nisi ex eo quod habetur, et ideo dicit secundum quod habet, accepta est. (Tob. 4.) Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, etc.

Consequenter cum dicit: Non enim ut aliis, etc. removet suspicionem

quandam. Possent enim dicere isti: Si damus eleemosynas pauperibus sanctis, qui sunt in Jerusalem, ipsi otiosi vivent, et nos damna patiemur, et sic efficiemur miseri. Ideo Apostolus primo hanc suspicionem excludit. Secundo suam intentionem manifestat. Tertio vero confirmat per auctoritatem, et removet suspicionem, cum dicit: Non enim ut aliis, etc. quasi dicat: Non enim ita moneo vos eleemosynas dare, ut aliis sit refrigerium, dum oliose viverent de eleemosynis vestris, vobis autem sit tribulatio, id est, paupertas, quia vos affligeremini. Sed numquid peccant illi qui dant omnia aliis, et ipsi postea paupertate affliguntur?Et videturquod sic per hæc verba Apostoli.

Respondeo: dicendum est secundum Gloss. quod melius esset totum dare pauperibus, et affligi pro Christo. Illud autem quod dicit hic, condescendendo fecit, quia infirmi erant, et forte deficerent, si egestate premerentur. Intentionem suam manifestat, cum dicit: Sed ex æqualitate, etc. quasi dicat : Non intendo tribulationem vestram, sed quandam æqualitatem, ut sc. vestra abundantia, etc. Quod potest exponi tripliciter. Primo de æqualitate quantitatis. Secundo de æqualitate proportionis. Tertio de æqualitate voluntatis. De æqualitate quantitatis, quia isti sc. Corinthii abundabant in temporalibus, et deficiebant in spiritualibus, sancti vero qui erant in Jerusalem abundabant in spiritualibus, et deficiebant in temporalibus. Vult ergo ut fiat inter eos æqualitas quantitatis, ut sc. illi qui abundant in temporalibus, dent medietatem omnium illis, qui deficiunt in eis, et isti dent medietatem spiritualium eis, ut sic sint æqualiter divites. Et ideo hoc potius dicit, ut sc. Ex æqualitate quantitatis, id est, dimidia parte bonorum vestrorum in præ

senti tempore, quod breve est, vestra abundantia terrenorum, suppleat illorum inopiam, qui deseruerunt omnia mundi, et ut illorum abundantia sc. in spiritualibus, sit supplementum vestræ inopiæ in spiritualibus, id est, ut sitis participes vitæ æternæ. (Luc. 16.) Facite vobis amicos, etc. (Eccl.14.) In divisione sortis da, et accipe; da temporalia et accipe spiritualia. De æqualitate autem proportionis exponitur sic, et melius. Vos Corinthii habetis abundantiam temporalium, sancti qui sunt in Jerusalem abundantiam spiritualium. Volo ergo ex quadam æqualitate, non quæ sit secundum quantitatem, sed secundum proportionem: ut sc. sicut illi sustentantur eleemosynis vestris, ita vos ditemini precibus illorum apud Deum. Sicut enim illi non ita ditantur de bonis vestris temporalibus, sicut vos estis divites, ita nec vos bonis illorum spiritualibus ditemini sicut illi. Et ideo dicit: Sed ex æqualitate, etc. prædicta

vestra abundantia terrenorum, illorum sc. sanctorum, inopiam, in temporalibus, suppleat, ut et illorum abundantia in spiritualibus, etc. (1. Cor. 9.) Si nos vobis spiritualia seminavimus, etc. De æqualitate autem voluntatis exponitur sic, Sed ex æqualitate, etc. id est, volo quod sit in vobis æqualitas voluntatis, ut sc. sicut illi habent voluntatem communicandi vobis ea in quibus abundant, ita vos habeatis voluntatem communicandi illis ea in quibus abundatis.

Consequenter confirmat hoc per auctoritatem. Unde dicit: Sicut scriptum est, sc. (Ex. 16.) Qui multum, SC. collegerat de manna, id est, qui amplius habuit quam Gomor, non abundavit, id est, non habuit ultra sufficientiam suam, Et qui modicum non minoravit, id est, non defecit ei, quia omnes æqualiter abundabant, ut dicitur (Ex. 16.) Et sic nec qui plus collegerat plus habuit, nec qui minus paraverat reperit minus.

LECTIO 5.

Laudantur ministri, per quos fiebant collectæ, et commendantur Corinthiis.

16. Gratias autem ago Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi.

17. Quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate, profectus est ad vos. 18. Misimus autem cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in evangelio per omnes ecclesias.

19. Non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ, in hanc gratiam quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram. 20. Devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministratur a nobis in Domini gloriam.

21. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.

22. Misimus autem cum illis, et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: пипс аиtem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.

23. Sive pro Tito qui est socius meus,

etin vobis adjutor; sive fratres nostri Apostoli ecclesiarum, gloriæ Christi. 24. Ostensionem ergo quæ est charita

tis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesia

rum.

Postquam tractavit de collectis dan

dis, hic consequenter tractat de ministris per quos collectæ fiant. El circa hoc duo facit. Primo nominat eos. Secundo recommendat eos Corinthiis, ibi: Ostensionem ergo quæ est, etc. Circa primum tria facit. Primo enim nominat Titum, secundo Barnabam, ibi: Misimus etiam cum illo fratrem, etc. Tertio Apollo, ibi: Misimus autem cum illis, etc. Circa Titum duo commendat, sc. ejus sollicitudinem et sollicitudinis signum, ibi: Quoniam exhortationem, etc. Dicit ergo primo: Dixi supra quod rogavi Titum ut perficeret gratiam istam de eleemosynis colligendis, quod imminet sollicitudini meæ ex ordinatione Apostolorum, de quo inveni etiam ipsum sollicitum. Et ideo, Ago gratias Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem, quam ego habeo, pro vobis, exhortandis et promovendis ad opera misericordiæ, in corde Titi; quia ipse etiam sollicitus est, sicut et ego ut perficiat in vobis hanc gratiam. (Hebr. 6.) Cupimus unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem, etc. (Rom. 12.) Qui præest in sollicitudine. Signum autem hujus sollicitudinis est: quia quando rogavi eum, ipse consensit exhortationi meæ. Et ideo dicit: Quoniam exhortationem quidem suscepit. Et quia prosecutus est quod petii. Unde dicit: Sed cum sollicitior esset sua voluntate quam mea exhortatione, profectus est ad vos; qui tamen primo recusabat venire propter peccata vestra. (Rom. 12.) Sollicitudine non pigri.

Consequenter cum dicit: Misimus autem, etc. tractat de secundo ministro. Et circa hoc duo facit. Primo commendat ipsum. Secundo subdit rationem quare mittit tam solemnes nuntios, ibi: Devitantes, etc. Frater iste secundum quosdam est Lucas, vel secundum alios Barnabas, quem quidem

commendat ex tribus, sc. ex fama, quia laus ejus, sc. Lucæ, est in evangelio ab eo scripto per omnes ecclesias, quia est approbatum per apostolos. Vel cujus laus, sc. Barnabæ, est in evangelio prædicato ab ipso per omnes ecclesias: quia Judais et Gentibus. Unde dicitur de Barnaba (Act. 40) quod erat vir bonus plenus fide et Spiritu Sancto. Item commendat ipsum ex societate sua, quia non solum est famosus, sed et ordinatus est ab ecclesiis Judææ comes peregrinationis meæ, id est, prædicationis meæ, qua ut peregrini mundum circuimus. (Supra 5.) Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Deo, etc. Et hoc est verum de Luca, quia ipse fuit unus de 72 discipulis et socius Pauli. De Barnaba similiter, quia per Spiritum Sanctum dicitur (Act. 13.) Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus, etc. Et factus est comes in hanc gratiam, sc. collectionis eleemosynarum. Vel in hanc gratiam, sc. prædicationis de quà dicitur (Ephes. 3.) Mihi autem omnium sanctorum minimo, etc. Item commendat eum ex officio, quia est minister gratiæ quæ ministratura nobis. (1 Cor. 4.) Sic nos existimet homo. (Supra 3.) Qui et idoneos nos, etc. Ministratur autem gratia ista ad Domini gloriam, ut sc. Dominus noster glorificetur, sc. de eleemosynis factis, de conversione plurimorum populorum prædicationis nostræ, quia ut dicitur (Prov. 14.) In multitudine populi, etc. Item ministratur, ut voluntas nostra impleatur, quia nos hoc volumus fieri. Et ideo dicit: Et voluntatem nostram destinatam, id est, prædestinatam a Deo qui prædestinavit ab æterno nos talem voluntatem habere.

Consequenter cum dicit: Devitantes, etc. assignat causam quare mittat tam solemnes nuntios. Et primo hujus ra

« PoprzedniaDalej »