Obrazy na stronie
PDF
ePub

LECTIO 5.

Omnia a Deo proficisci describit, et ejus beneficio fieri, ideo Christi legatione Apostolos fungi oportet.

18. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis.

19. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.

20. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

21. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit; ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Postquam Apostolus in superioribus tractavit de præmio sanctorum, et de præparatione ad susceptionem ejus, hic consequenter agit de causa utrius que. Et circa hoc tria facit. Quia primo ostendit auctorem omnium prædictorum esse Deum. Secundo commemorat beneficium a Christo collatum, ibi: Qui reconciliavit, etc. Tertio beneficii usum, ibi: Pro Christo ergo legatione. Dicit ergo: Dixi quod intendimus salutem proximorum, et vetera transierunt, sed hæc omnia sunt nobis ex Deo patre, vel ex Deo auctore. (Rom. 11.) Ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. (Jac. 1.) Omne datum optimum, etc. Sequitur beneficium susceptum a Deo, ibi: qui reconciliavit, etc. Ubi primo ponit ipsum beneficium collatum. Secundo exponit, ibi: Quoniam quidem Deus, etc. Commemorat autem duplex heneficium per Christum collatum. Unum commune, aliud speciale. Commune quidem toti mundo, sc. re

conciliationis ad Deum, et hoc est quod dicit: Qui sc. Deus pater, reconciliavit, id est, pacificavit, nos sibi, et hoc, per Christum, id est, per incarnatum verbum. Homines enim erant inimici Dei propter peccatum, Christus autem hanc inimicitiam abstulit de cit concordiam. (Col. 1.) Pacificans medio satisfaciens pro peccato. El feper sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cœlis, etc. Et ideo dicit per Christum. (Rom. 5.) Reconciliati sumus Deo per mortem, etc. Speciale autem beneficium est Apostolis collatum, sc. quod ipsi sint ministri hujus reconciliationis. Unde dicit: Et dedit nobis, Apostolis, Vicariis Christi, ministerium, hujus reconciliationis: (Supra 3.) Ministros nos elegit, etc. (Ps. 74.) Suscipiant montes, id est, Apostoli, pacem populo, sc. a Domi

no.

Consequenter cum dicit: Quoniam, etc. exponit quæ dixit: Primo primum. Secundo secundum, ibi: Posuit in nobis, etc. Dicit ergo: Dico quod Deus reconciliavit nos sibi, et hoc modo: Inimicitiæ enim inter Deum et hominem erant propter peccatum, ut dictum est, secundum illud (Is. 59.) Peccata vestra diviserunt, etc. Destructo ergo peccato per mortem Christi, inimicitiæ jam solutæ sunt. Et hoc est quod dicit : Quoniam quidem Deus erat in Christo, per unitatem essentiæ. (Joan. 14.) Ego in patre, et pater in me est. Vel Deus erat in Christo per Christum mundum sibi reconcilians. (Rom. 5.) Reconciliati sumus Deo, etc.

Et hoc, Non reputans illis delicta ipsorum, id est, non habens in memoria illorum delicta tam actualia, quam originalia ad puniendum, pro quibus Christus plene satisfecit. Et secundum hoc dicitur nos reconciliasse sibi, inquantum non imputat delicta nostra nobis. (Ps. 31.) Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.

Consequenter cum dicit: Et posuit in nobis, etc. exponit secundum, sc. de beneficio Apostolis collato, quasi dicat: Hoc modo dedit nobis ministerium reconciliationis, Quia posuit in nobis verbum reconciliationis, id est, dedit virtutem, et inspiravit in cordibus nostris ut annuntiemus mundo hanc reconciliationem esse factam per Christum. Et hoc faciendo inducimus homines, ut conforment se Christo per baptismum. (Jer. 1.) Ecce dedi verba mea, etc.

Consequenter cum dicit: Pro Christo ergo legatione, etc. ostendit usum beneficii. Et primo quantum ad secundum beneficium collatum Apostolis. Secundo quantum ad primum collatum omnibus, ibi: Obsecramus pro Christo, etc. Dicit ergo: Ex quo Deus posuit verbum reconciliationis, debemus eo uti. Et hoc est ergo, quod fungimur legatione pro Christo, id est, sumus legati Christi. (Ephes. 6.) Pro quo legatione fungimur in catena ista, etc. Et idoneitas ad hanc legationem est nobis ex virtute Dei, quæ est in me. Et ideo dicit: Tamquam Deo exhortante per nos, quia Deus, qui in nobis loquitur, dat nobis idoneitatem ad hanc legationem. (Matth. 10.) Non vos estis, qui loquimini, etc. (Infra 13.) An experimentum quæritis ejus, qui in me, etc. Consequenter cum dicit: Obsecramus, etc. subdit quantum ad usum primi beneficii. Et primo inducit ad usum. Secundo ostendit unde adsit no

bis facilitas ad ipsum usum, ibi: Eum qui non, etc. Dicit ergo: Ex quo Deus fecit reconciliationem, et nos sumus legati Dei in hoc, Obsecramus, etc. Blande alloquitur cum posset imperare. (2 Tim. ult.) Argue, obsecra, increpa, etc. Ad Philem. Potestatem habens imperandi, etc. Obsecramus, inquam, pro Christo, id est, propter amorem Christi, reconciliamini Deo. Videtur autem hoc esse contrarium ei quod dicit: quod Deus reconciliavit nos sibi. Si ergo ipse reconciliavit, quid necesse est, ut nos reconciliemur, jam enim reconciliati sumus. Ad hoc dicendum, quod Deus reconciliavit nos sibi; ut causa efficiens, sc. ex parte sua; sed ut sit nobis meritoria, oportet etiam quod fiat reconciliatio ex parte nostra. Et hoc quidem in baptismo. et in pœnitentia, et tunc cessamus a peccatis. Unde autem adsit nobis hujusmodi facultas reconciliandi Deo, OStendit ex hoc, sc. quod dedit nobis. potestatem juste vivendi, qua possumus abstinere a peccatis, et hoc faciendo reconciliamur Deo. Et ideo dicit: Eum qui non, etc. Quasi dicat: bene potestis reconciliari, quia Deus, sc. pater, eum, sc. Christum, Qui non noverat peccatum. - (1 Petr. 2.) Qui peccatum non fecit, etc. (Joan. 8.) Quis ex vobis arguet me, etc.- Pro nobis fecit peccatum. Quod tripliciter exponitur.

Uno modo, quia consuetudo veteris legis est, ut sacrificium pro peccato peccatum nominetur. (Oseœ 4.) Peccata populi mei comedent, id est, oblata pro peccato. Tunc est sensus. Fecit peccatum, id est, hostiam, vel sacrificium pro peccato. Alio modo, quia peccatum aliquando sumitur pro similitudine peccati, vel pro pœna peccati. (Rom. 8.) Misit Deus filium suum in similitudinem peccati, etc. id est, de similitudine peccati damnavit peccatum.

Et tunc est sensus: Fecit peccatum, id est, fecit eum assumere carnem mortalem et passibilem. Tertio modo, quia aliquando dicitur hoc esse hoc, vel illud, non quia sit; sed quia opinantur homines ita esse. Et tunc est sensus. Fecit peccatum, id est, fecit eum reputari peccatorem. (Is. 53.) Cum iniquis reputatus est. Et hoc quidem fecit, Ut nos efficeremur justitia, id est, ut nos qui peccatores sumus, efficeremur non solum justi, imo ipsa justitia, id est, justificaremur a Deo, vel justitia, quia non solum nos justificavit, sed

64

etiam voluit, quod per nos alii justificarentur. Justitia dico Dei, non nostra. Et in Christo, id est, per Christum; vel aliter, ut ipse Christus dicatur justitia. Et tunc est sensus, ut nos efficeremur justitia, id est, ut inhæreremus Christo per amorem et fidem, quia Christus est ipsa justitia. Dicit autem, Dei, ut excludat justitiam hominis, quæ est, qua homo confidit de propriis meritis. (Rom. 10.) Ignorantes Dei justitiam, etc. In ipso sc. Christo, id est, per Christum, quia ipse factus est nobis justitia. (1 Cor. 4.)

CAPUT VI.

Ministros Christi tum ad intrinsecas, cum ad extrinsecas hortatur virtutes, ne Apostolatus ministerium ludibrio daretur gentilibus, sed quibuslibet essent omnium exemplar virtutum, sicut dispensatores decet ministeriorum Dei,

+ Adjuvantes autem exhortamur; ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2. Ait enim, tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

3. Nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium nos

trum.

4. Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis.

5. In plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis.

Supra Apostolus commendavit ministerium Apostolatus: hic consequenter ipsum ministerium sibi commissum ad utilitatem subditorum exequitur. Et circa hoc duo facit. Primo hortatur eos in generali ad omnia, quæ communiter sunt necessaria ad bonam vitam.Secundo hortatur eos de quodam

speciali suffragio, fiendo sanctis in Jerusalem, et hoc 8. cap. ibi: Notum autem vobis facimus fratres, etc. Circa primum autem duo facit. Primo hortatur eos ad bona præsentia. Secundo commendat eos de bonis in præterito factis, et hoc 7. cap. ibi: Has igitur habentes promissiones, etc. Circa primum tria facit. Primo hortatur in generali, quod gratia Dei non utantur in vanum. Secundo ostendit gratiam Dei eis esse collatam, ibi: Ait enim: tempore accepto, etc. Tertio docet eos in speciali modum utendi dicta gratia, ibi: Nemini dantes ullam offensionem, etc. Dicit ergo primo. Ex quo facultas adest nobis ad bene operandum, et hæc est. gratia Dei, nos autem ad hoc pro Christo legatione fungimur. Ideo, adjuvantes, nos, sc. prædicationibus, exemplis et exhortationibus.(Prov. 18.) Frater qui adjuvatur a fratre, etc. Vel, adjuvantes, sc. Deum. (1 Cor. 3.) Adjutores Dei sumus. Sed contra (Is. 40 )

Quis adjuvit spiritum Domini, etc. Non ergo bene dicitur, adjuvantes Deum.

Responsio quod juvare Deum potest intelligi, vel ei vires ministrare ad aliquid agendum, et sic nullus juvat Deum, nec juvare potest. Vel ejus mandatum exequi, et sic sancti homines Deum juvare dicuntur exequendo ejus mandata. Nos, inquam, sic juvantes, hortamur vos. (Rom. 12.) Qui exhortatur, etc. Hoc sc. exhortamur: Ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, quasi dicat: Ne receptio gratiæ sit vobis inutilis et vacua. Quod tunc contingit, quando ex perceptione gratiæ quis non sentit fructum. Qui quidem duplex est, sc. remissio peccatorum. (Is. 27.) Hic est omnis fructus, etc. Et ut homo juste vivendo perveniat ad gloriam coelestem. (Rom. 6.) Habetis fructum vestrum. Quicumque ergo gratia percepta non utitur ad vitandum peccata, et consequendum vitam æternam, hic gratiam Dei in vanum recipit. (Phil. 2.) Non in vacuum cucurri, etc. Et ne aliquis dubitaret de perceptione hujus gratiæ a Deo, ideo consequenter Apostolus probat eos jam recepisse gratiam hanc, vel paratam habere ad recipiendum, dicens: Ait enim, tempore, etc. Et circa hoc duo facit. Primo inducit auctoritatem prophetæ. Secundo inductam adaptat ad propositum, ibi: Ecce nunc tempus, etc. Dicit ergo primo: Dico quod paretis vos ad fructuose percipiendum gratiam, quæ vobis est collata, vel parata. Ait enim Dominus per (Is. 49.) Tempore accepto, etc.

Circa quod sciendum est, quod Dominus dicitur facere nobis gratiam, vel exaudiendo nos in petitionibus nostris, vel juvando in operationibus nostris, sed exaudit, ut percipiamus quod petimus. (Jac. 1.) Si quis indiget sapientia, postulet, etc. Adjuvat, ut per

ficiamus, quod operamur. (Ps. 93.) Nisi quia Dominus adjuvit me, etc. Et hæc duplex est gratia, præveniens, sc. et cooperans, vel subsequens, quæ quidem necessaria est nobis ad obtinendum. Et primo gratiam prævenientem quam optare debemus, ut simus accepti a Deo. (Ps. 31.) Pro hac orabit ad te omnis sanctus. Et quantum ad hoc, dicit: In tempore accepto, id est, acceptionis et gratificationis, hoc enim tempore accepto fit, quod gratis fit. (Rom. 4.) Beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam, etc.- Exaudivi te, id est, acceptavi te. Vel, tempore accepto, id est, in tempore gratiæ. Et hoc modo gratia præveniens dicitur illa, per quam liberamur a peccatis. Gratia vero subsequens dicitur, per quam virtutes nobis ex perseverantia in bono conferuntur. Secundo necessaria est nobis gratia cooperans et hanc petebat. Psalm. 22. Et misericordia ejus subsequatur me, etc. Et quantum ad hoc, dicit: In die salutis adjuvi te. Tempus enim ante Christum non fuit dies, sed nox. (Rom. 13.) Nox præcessit, etc. Sed tempus Christi dicitur dies, et non solum dies, sed dies salutis. Ante enim non erat salus, quia nullus ad finem salutis perveniebat, sc. ad visionem Dei, sed modo, quando jam nata est salus in mundo, homines salutem sequuntur. (Matth. 1.) Vocabis nomen ejus Jesum. Ipse cnim salvum faciet populum, etc. (1 Petr. 4.) Operamini vestram salutem. Et hoc fit auxilio gratiæ cooperantis, qua per nostra opera pervenimus ad vitam æternam. (Phil. 2.) Deus est qui operatur, etc.

Consequenter auctoritatem inductam adaptat ad propositum, dicens : Ecce nunc, etc. quasi dicat: Hæc quæ dixit Dominus de tempore gratiæ per prophetam, implentur modo, quia ecce

[blocks in formation]

Consequenter cum dicit: Nemini dantes, etc. docet modum utendi gratia eis collata. Et primo in generali; qualiter sc. in vacuum non recipiatur. Secundo in speciali, ibi: In multa patientia, etc. Dicit ergo: Sic utendum est gratia, ut dantes nemini ullam offensionem. Nam gratia ad duo datur, sc. ad vitandum mala, et ad operandum bona. Et ideo duo docet, ut sc. vitemus mala, et quantum ad hoc, dicit: Nemini dantes, etc. Quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad Apostolos, quasi dicat: Nos adjuvantes vos exhortamur. Nos, dico, nemini ullam dantes offensionem, quia si per malam vitam aliquos offenderemus, vituperaretur ministerium nostrum, et contemneretur prædicatio nostra. (Rom. 2.) Nomen Dei per vos blasphematur. Gregorius: Cujus vita despicitur restat, ut ejus prædicatio contemnatur. Unde publicus et famosus peccator cavere debet sibi ne prædicet, alias peccat. (Ps. 49.) Peccatori autem dixit Deus, etc. Alio modo, ut referatur ad subditos, quasi dicat: Hortamur vos ne in vacuum, etc. Vos dico, Nemini dantes ullam, etc. id est, non facientes aliquid unde alii scandalizentur. (1 Cor. 10.) Sine offensione estote, etc. (Rom. 14.) Non ponatis offendiculum, etc. et ratio hujus est, ut non vituperetur, etc. id est, ita irreprehensibiliter vos habea

tis, ut ministerium nostrum, id est, Apostolatus noster non vituperetur. Quando enim subditi male se habent, vituperium est prælatis. (1 Petr. 2.) Conversationem vestram inter gentes, etc. Vel, Ut non vituperetur commune ministerium, quo ad vos et nos, qui sumus ministri Dei. Nos, dico, sumus ministri Dei ad exequendum voluntatem ejus in nobis, et in aliis. Sed vos ad exequendum voluntatem ejus in vobis tantum. (Is. 61.) Vos sacerdotes Domini vocabimini, etc.

Consequenter cum dicit: Sed in omnibus exhibeamus, etc. docet eos modum utendi percepta gratia quantum ad bona operanda. Dicit ergo: nemini demus ullam offensionem, sed exhibeamus nos, et vos opere, et sermone in omnibus, quæ ad virtutes pertinent tales, quales debent esse ministri Dei, ut sc. conformemur nos Deo faciendo ejus voluntatem. (Eccl. 10.) Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. (1 Cor. 5.) Sic nos existimet homo, ut ministros, etc.

Consequenter cum dicit: In multa patientia, etc. ostendit in speciali quomodo nos debemus exhibere sicut Dei ministros in usu gratiæ collatæ. Et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad exteriorem operationem. Secundo quantum ad majorem devotionem, ibi: Os nostrum patet, etc. Tertio quantum ad infidelium vitationem, ibi: Nolite jugum ducere, etc. Circa primum tria facit, secundum tria in quibus consistit operatio exterior. Primo enim consistit in sufferentia malorum. Et quantum ad hoc, dicit: In multa patientia, etc. Secundo in operatione bonorum, et quantum ad hoc, dicit: In castitate, etc. Tertio in mutua cooperatione bonorum ad mala, et quantum ad hoc, dicit: Per arma justitiæ, etc. Est ergo necessaria in malis sustinendis virtus

« PoprzedniaDalej »