Obrazy na stronie
PDF
ePub

æqualitas secundum eamdem naturam; sed similitudo regis in filio dicitur perfecta imago regis, quia sunt ibi illa tria, quæ dicta sunt. Cum ergo ista tria sint in Christo filio Dei, quia sc. est similis patri, oritur a patre, et æqualis est patri, maxime et perfecte dicitur imago Dei.

Consequenter cum dicit: Non enim nosmetipsos, etc. removet Apostolus quoddam dubium. Posset enim aliquis contra prædicta dicere Apostolo. Supra dixisti, evangelium vestrum esse opertum, modo dicis evangelium Christi illuminare; si ergo detur, quod eyangelium Christi sit illuminans, non potest hinc sequi, quod opertum sit evangelium vestrum. Et ideo ad hoc removendum, duo facit. Primo ostendit, quod idem est evangelium suum et Christi. Secundo ostendit unde sit quod evangelium suum sit illuminativum, ibi: Quoniam Deus qui dixit, etc. Dicit ergo primo: Dico quod manifestatio claritatis Christi, est evangelium Christi et nostrum. Nostrum quidem tamquam per nos prædicatum; Christi vero, tamquam in ipso evangelio prædicati. Et hoc est, quod non prædicamus nosmetipsos, id est, non commendamus nos, nec ad nos, id est, ad laudem, vel lucrum nostrum convertimus prædicationem nostram, sed ad Christum totum referimus et laudem ejus. (1 Cor. 1.) Nos autem prædicamus Christum, etc. (Ps. 72.) Ut annuntiem omnes prædicationes tuas, non meas in portis, etc. Sed Jesum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum. Quasi dicat: Jesum prædicamus, ut Dominum, nos autem servos. Et hujus ratio est, quia principaliter quærimus laudem Christi, et non nostram. Nam servus est, qui est propter utilitatem Domini. Et inde est, quod minister ecclesiæ, qui non quæ

rit honorem Dei, et utilitatem subditorum, non dicitur verus rector, sed tyrannus. Nam quicumque bene regit, debet esse sicut servus quærens honorem, et utilitatem subditorum. (Gen. 25.) Major serviet minori. (1 Cor. 9.) Cum essem liber, omnium vestrum me servum feci.

Consequenter cum dicit: Quoniam Deus qui dixit, etc. ostendit unde evangelium suum habet virtutem illuminativam, Ubi nota ordinem procedendi servatum ab Apostolo, qui talis est. Nos aliquando, sc, antequam conversi essemus ad Christum, eramus tenebrosi sicut et vos, et alii in quibus non fulget claritas gloriæ Christi. Nunc vero postquam Christus vocavit nos per gratiam suam ad se, tenebræ istæ remotæ sunt a vobis, et jam fulget in nobis virtus gloriæ claritatis Christi, et intantum refulget in nobis, quod non solum illuminamur ad hoc, quod videre possimus, sed etiam, quod alios illuminemus. Ex spirituali ergo gratia et abundanti refulgentia claritatis gloriæ Christi in nos, habet evangelium nostrum virtutem illuminativam, et hoc est, quod dicit : Dico quod ideo illuminat evangelium nostrum, quoniam, Deus, qui dixit, id est, præcepto solo fecit, Lucem splendescere, quod fuit in separatione élementorum, quando chaos tenebrosum illuminavit per lucem quam fecit. (Gen. 1.) Dixit, fiat lux. (Eccl. 24.) Ego feci, ut in cœlis oriretur lux, etc. Iste, inquam, Deus illuxit in cordibus, id est, in mentibus nostris prius tenebrosis per absentiam luminis gratiæ et obscuritatem peccati. (Luc. 4.) Illuminare his qui in tenebris, etc.— Illuxit, inquam, non solum ut nos illuminaremur, sed ad illuminationem, id est, ut et alios illuminemus. (Ephes. 3.) Mihi omnium sanctorum minimo

data est, etc. (Matth. 5.) Vos estis lux, etc. Ad illuminationem dico, Scientiæ, id est, ut faciamus alios scire. Dico: claritatis Dei, id est, claræ divinæ visionis. In facie Jesu Christi. Gloss. id est, per Jesum Christum, qui est facies patris, quia sine ipso non cognoscitur pater; sed melius dicitur

sic: Ad illuminationem sanctæ claritatis Dei, quæ quidem claritas fulget in facie Christi Jesu, id est, ut per ipsam gloriam et claritatem cognoscatur Christus Jesus, quasi dicat, in summa, ad hoc Deus illuxit nobis ad illuminationem, ut ex hoc Jesus Christus cognoscatur et prædicetur in Gentibus.

LECTIO 3.

Ostendit evangelii ministros expositos tribulationibus, sed non derelictos.

7. Habemus autem thesaurum istum ïn vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

8. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. Aporiamur,

sed non destituimur.

9. Persecutionem patimur, sed non derelinquimur. Hum liamur, sed non confundimur. Dejicimur, sed non pe

rimus.

10. Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.

Supra tractavit de usu ministerii novi testamenti quantum ad bona agenda; hic consequenter tractat de usu ejus quantum ad tolerantiam malorum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit tolerantiam malorum, quæ patiebantur. Secundo vero hoc manifestat, ibi: Semper enim nos, qui vivimus, etc. Circa primum tria facit. Primo ponit causam quare tribulationibus exponantur a Deo. Secundo ostendit, quod in istis tribulationibus patienter se habeant, ibi: In omnibus tribulationem patimur, etc. Tertio vero rationem hujus patientiæ assignat, ibi: Semper mortificationem Jesu, etc. Dicit ergo: Deus illuxit mentibus nostris ad illuminationem aliorum, quæ quidem lux est maximus thesaurus.

(Sap. 7.) Infinitus enim thesaurus, etc. (Is. 33.) Divitiæ salutis sapientia, etc. Istum autem maximum thesaurum non habemus in pretioso loco, sed in re vili et fictili : et ratio hujus est, ut sc. Deo efficacia ejus tribuatur. Et hoc est, quod dicit: Habemus thesaurum istum, id est, lucem illam qua alios illuminamus, In vasis fictilibus, id est, in corpore fragili et vili. (Ps. 102.) Ipse cognovit figmentum nostrum. (Jer. 18.) Sicut lutum in manu figuli, sic et vos in manu, etc. (Is. 64.) Et nunc Domine pater noster es tu, nos vero lutum. Ideo, habemus in vasis fictilibus, ut sublimitas, istius lucis, s.t virtutis Dei, id est, Deo attribuatur, et non ex nobis credatur esse. Nam si essemus divites, si potentes, si nobiles secundum carnem, quidquid magnum faceremus, non Deo, sed nobis ipsis attribueretur. Nunc vero quia pauperes et contemptibiles sumus, hujusmodi sublimitas Deo, et non nobis attribuitur. Et ideo vult nos Deus contemptui haberi, et tribulationibus exponi. (Deut. 32.) Ne dicerent: manus nostra excelsa, etc. Et (1 Cor. 1.) Ut non glorietur omnis caro, etc. (Sap. 12.) Misisti antecessores tuos ne dicerent, etc.

Consequenter cum dicit: In omnibus tribulationem patimur, etc. os

tendit eorum patientiam in iis, quæ patiuntur. Et circa hoc duo facit, Primo ostendit mala, quæ patiuntur in generali. Secundo enumerat ea in speciali, ibi: Aporiamur, sed non destituimur, etc. Dicit ergo: Vere habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus; quia, In omnibus tribulationem patimur, quasi dicat: Nullus modus tribulandi deest nobis. (Act. 14.) Per multas tribulationes, etc. Nec mirum, quia ut dicitur (Luc. ult.) Oportuit Christum pati, et sic intrare, etc. Et licet sic tribulemur, non tamen angustiamur. Et loquitur ad similitudinem viatoris, qui quando non patet ei via, qua exeat de aliquo arcto loco, angustiatur, quasi dicat: Homines, qui solum in mundo confidunt, angustiantur, si undique a mundo tribulantur, quia non patet eis via remedii, cum non sperent nisi de mundo. Sed nos licet tribulemur in mundo, quia tamen confidimus de Deo et speramus in Christo, patet nobis via evasionis et auxilii a Deo, et ideo non angustiamur.

Consequenter cum dicit: Aporiamur etc. enumerat tribulationes in speciali.Sunt autem quatuor in quibus homines consueverunt tribulari, et in istis tribulati sunt Apostoli, sc. in rebus exterioribus, in quietudine status, in læsione famæ, et in afflictione proprii corporis. Quantum ergo ad primum dicit: Aporiamur, id est, depauperamur. Aporos enim Græce, Latine dicitur pauper, quasi dicat; Adeo pauperes sumus, ut necessaria desint. (4 Cor. 4.) Usque in hanc horam esurimus, etc. - Sed non destituimur a Deo, qui est thesaurus noster. Divitiæ enim non quæruntur propter se, sed propter sufficientiam vitæ. Unde homines, qui sine Dei auxilio et spe sunt, si careant divitiis, destituuntur; sed qui solum de Deo con

[ocr errors]

fidunt et sperant, quantumcumque aporiantur, non destituuntur. (Infra 6.) Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Sed nec sufficit, imo cum hoc inquietamur, persecutionem patimur, sc. de loco ad locum. (Matth. 14.) Persequentur vos. Sed non derelinquimur a Deo, quin præbeat auxilium. (Hebr. ult.) Non te deseram, etc. (Ps. 9.) Sperent in te, qui noverunt te, etc. Sed et cum hoc lædimur in fama, quia humiliamur, id est, contemnimur, et pro nihilo reputamur. (Joan. 16.) Venit hora, ut omnis, qui interficit vos, etc. (Matth. 5.) Beati eritis cum vos oderint, etc. Sed quia quando quis contemnitur, et causa contemptus subest, ille qui contemnitur, consuevit confundi; quando vero causa non subest, non confunditur, et istis non suberat causa contemptus, ideo dicit: Non confundimur. Quasi dicat: Quia non subest causa, non curamus. (Ps. 30.) In te Domine speravi, non confundar, etc. Sed quasi hæc pauca sint, addit ad tribulationis exaggerationem, dicens: Dejicimur ad mortis pericula, sed non perimus, id est, a bono non cessamus, vel non perimus: quia Deus sustentat nos. (Job. 11.) Cum te consumptum putaveris, etc. (1 Cor. 4.) Tamquam purgamenta hujus mundi, etc. (Ps. 43.) Estimati sumus sicut oves, etc.

Consequenter cum dicit: Semper mortificationem, etc. subdit rationem hujus patientiæ. Circa quod sciendum est, quod in Christo talis fuit processus. Nam a principio suæ conceptionis carnem habens passibilem, et passus mortuus fuit, sed tamen interius vivebat spirituali vita. Post resurrectionem vero, illa spiritualis et gloriosa vita usque ad corpus derivata est, et factum est ipsum corpus gloriosum et immortale, quia Christus resurgens ex

mortuis, jam non moritur, etc. Unde ex hoc accipitur duplex status in corpore Christi, sc. mortis et gloriæ. Et ideo dicit: Quod ideo pericula mortis et passiones patienter sustinemus, ut perveniamus ad gloriosam vitam. Et hoc est, quod dicit: Ita sustinemus semper, id est, in omnibus, et ubique, Mortificationem Jesu, id est, propter Jesum, vel ad similitudinem mortis Jesu. (Gal. ult.) Stigmata Domini Jesu, etc. quia propter veritatem, passi sumus, sicut et Jesus, in corpore nostro non solum in mente. (Ps. 43.) Propter te mortificamur tota die. - Ut vita Jesu, id est, vita gratiæ quam Jesus dat; vel vita gloriæ ad quam Jesus per passiones pervenit. (Luc. 24.) Nonne oportuit Christum pati, et

ita intrare in gloriam, id est, manifeste appareat etiam inimicis. Dicit ergo in futura, sc. resurrectione, vel etiam nunc vita gratiæ, In corporibus nostris, non solum in animabus. (Judic. 7.) Fractis lagunculis apparuerunt lucernæ. Et idcirco dicit Ambrosius: Non timebat mori propter resurrectionem promissam. Circumferentes, id est, ubique portantes et sustinentes, quia quocumque eamus, patimur, et non cædimus. Et hoc ideo, ut vita Jesu, quæ latet nunc in corde nostro, in corporibus nostris manifestetur, quando, sc. reformabit corpus humilitatis nostræ, etc. (Phil. 3, Col. 3.) Mortui estis et vita vestra, etc. (2 Tim. 2.) Si commortui sumus et convivemus.

LECTIO 4.

Spes gloriæ manifestatur, quam habent ministri evangelii, quæ est ex resurrectione Christi.

11. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

12. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.

13. Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur. 14. Scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.

15. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.

Posita patientia Apostolorum in malis, et causa patientiæ ostensa, hic Apostolus consequenter manifestat ea, et primo manifestat id, quod dixit de

spe gloriæ. Secundo vero id, quod dixit de sua patientia, ibi: Propter quod non deficimus, etc. Circa primum duo facit. Primo manifestat spem gloriæ quam habet. Secundo ostendit unde hæc spes sibi proveniat, ibi: Habentes autem eundem, etc. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo mortificationem Jesu in corpore suo portet. Secundo vero manifestat quomodo portet vitam Jesu, ibi: Ut et vita, etc. Tertio manifestat quid ex hoc sibi et aliis proveniat, ibi: Ergo mors, etc. Dicit ergo primo: Dico quod portamus mortificationem in corporibus nostris, non quod moriamur, sed quia aos, Qui vivimus, corporali vita vel virtutibus, semper tradimur in mortem, vel in pericula mortis. Et hoc quidem, propter Jesum. (Ps. 43.) Æsti

mati sumus sicut oves, etc. Qualiter autem vitam Jesu portemus in corpore exponit subdens: ita sc. ut vita Jesu immortalis et impassibilis manifestetur in carne nostra nunc mortali, ita ut caro nostra mortalis recipiat immortalitatem in resurrectione. (1 Cor. 14.)Oportet autem mortale hoc induere, etc. Sed ex hoc quid proveniat, subdit, dicens: Ergo mors operatur, id est, exercet dominium suum in nos. Vita autem, sc. præsens, operatur in vobis, quia estis in prosperitate, juxta illud (1 Cor. 4.) Nos stulti, etc. Ut mors operetur in nobis magnum bonum sc. consecutionem vitæ spiritualis. (Ps. 145.) Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, etc. Sed vita terrena quam amatis, operatur in vobis magnum malum, sc. mortem æternam. (Prov. 40.) Opus justi ad vitam, etc. (Joan. 12.) Qui amat animam suam in hoc mundo, etc. Vel aliter. Duo fuerunt in Christo, mors corporalis et vita spiritualis. Dicit itaque: Ergo mors, etc. quasi dicat: in nobis non solum vita spiritualis operatur, inquantum imitamur spiritualiter, sed etiam mors operatur, id est, propter spem resurrectionis, et propter amorem Christi, vestigia mortis Christi in nobis apparent, inquantum passionibus mortis exponimur. (Ps. 43.) Propter te mortificamur tota die; sed in vobis operatur solum vita Christi, per quam vitam fides plantatur in vobis et vita spiritualis. Unde autem proveniat Apostolo hæc spes certitudinis, subdit, dicens: Habentes autem, etc. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit causam certitudinis. Secundo concludit ipsam certitudinem, ibi: Scientes quoniam qui, etc. Causa autem hujus certitudinis est spiritus, infundens fidem in cordibus eorum. Unde primo ponit causam hanc. Se

cundo vero manifestat eam per exemplum, ibi: Sicut scriptum est, etc. Dicit ergo, ex hoc speramus et non deficimus, quia sumus Habentes eumdem spiritum fidei, quem antiqui habuerunt, quia licet tempora mutata sint, spiritus tamen et fides non est mutata, nisi quod illi credebant Christum venturum et passurum, nos autem credimus ipsum venisse et passum fuisse. Et hic spiritus, est Spiritus Sanctus qui est spiritus fidei. (1 Cor. 12.) Hæc autem omnia operatur unus atque idem spiritus, etc. Et ibidem, alteri fides in eodem spiritu. Hunc ergo spiritum habentes, quem antiqui habuerunt, facimus eadem, quæ illi, et credimus. Illi autem quid fecerint, dicit (Ps. 115.) Credidi, sc. Deo et perfecte. Et hoc omnes antiqui fecerunt. (Hebr. 11.) Hi omnes testimonio fidei, etc. Propter quod, sc. credidi, locutus sum, id est, confessus sum fidem. (Rom. 10.) Corde creditur ad justitiam, etc. Quod etiam nos facimus, quia propter hoc, quod credimus, loquimur, et confitemur fidem, et prædicamus. (Act. 4.) Non enim possumus, quæ vidimus, et audivimus non loqui. Spiritus ergo Sanctus est causa hujus certitudinis.

Ultimo ergo concludit conclusionem intentam, sc. ipsam certitudinem. Et primo de salute propria. Secundo de salute aliorum, ibi: Et constituet vobiscum, etc. Dicit ergo: Scientes, id est, certam scientiam habentes, Quoniam qui suscitavit Jesum, id est, Deus pater, vel tota trinitas, Et nos cum Jesu suscitabit, ut sc. sumamus eamdem gloriam cum Jesu, quia cum simus membra ejus, debemus esse cum capite. (Joan. 12.) Volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus, etc. (Rom. 8.) Qui suscitavit Dominum Jesum a mortuis, suscitabit, etc. Et non

« PoprzedniaDalej »