Obrazy na stronie
PDF
ePub

LECTIO 6.

Afficitur charitate Paulus pro beneficiis Ephesiis a Deo collatis, et agens gratias de præteritis, pro futuris orat.

16. Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Christo Jesu, et dilectionem in omnes sanctos.

17. Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis.

18. Ut Deus Domini nostri Jesu Chris

ti pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitionem ejus :

19. Illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis, quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis.

20. Et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credi

mus.

Postquam enumeravit Apostolus beneficia Ephesiis collata per Christum, hic ostendit quomodo affectus suus crevit ad eos. Dividitur autem hæc pars in tres partes, quia primo præmittitur bonorum, quæ audivit de eis commemoratio. Secundo de perceptis beneficiis gratiarum debita actio, ibi: Non cesso gratias agens, etc. Tertio subditur pro futuris beneficiis ejus oratio, ibi: Memoriam vestri faciens, etc. Bona autem quæ de eis audivit, sunt duo, unum quo ordinantur ad Deum, et hoc est fides. Et quantum ad hoc dicit: Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Christo Jesu, quæ quidem facit habitare Deum in homine: (Infra 3.) Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Item corda purificat. (Act. 15.) Fide purificans corda eorum. Item sine lege justificat. (Rom. 3.) Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis.

Secundum quod ordinantur ad proximum, et hoc est dilectio, et quantum ad hoc dicit: Et dilectionem, id est opera charitatis, quæ quidem dilectio est spirituale signum, quod homo sit discipulus Christi. (Joan. 13.) In hoc cognoscent omnes, quia mei estis disci– Mandatum novum do vobis, ut diligatis puli, si dilectionem, etc. Et ibidem : invicem, etc. Dilectionem, dico, in omnes sanctos. Nam omnes quos ex charitate diligimus, debemus eos diligere, vel ideo quia sancti sunt, vel ut sancti sint. (Gal. 6.) Dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, etc.

Deinde cum dicit: Non cesso, etc. agit Apostolus gratias de bonis et beneficiis hujusmodi auditis, dicens: Non cesso gratias agens, etc. Contra, quia non semper poterat continue pro eis gratias agere. Respondeo: Apostolus dicit: Non cesso, id est horis debitis, vel non cesso, quia affectus gratias agendi pro vobis sine cessatione habitualiter est in me. (Col. 1.) Non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, etc. (Rom. 1.) Sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Consequenter orat Apostolus pro beneficiis eis in futurum concedendis, et quantum ad hoc dicit: Memoriam vestri, etc. Et hæc dividitur in tres, quia primo proponit quædam quæ eis petit. Secundo exponit ea, ibi: In agnitionem ejus, etc. Tertio ostendit exemplar et formam illorum, ibi: Secundum operationem potentiæ, etc. Dicit ergo quantum ad primum: Non solum gratias ago quantum ad bene

ficia præterita, quæ recepistis et quantum ad bona audita de vobis; sed etiam oro, ut omnino in futurum accrescant. Memoriam vestri faciens in orationibus meis, pro his, sc. ut Deus Domini nostri Jesu Christi pater gloriæ, etc. Ubi sciendum quod Dominus noster Jesus Christus et Deus et homo est. Et inquantum homo est, Deum habet, cum sit compositus ex anima et corpore, quorum utrique, cum sint creaturæ, competit Deum habere; secundum autem, quod Deus est, patrem habet. (Joan. 20.) Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum; Deum meum et Deum vestrum. Similiter etiam secundum quod est Deus, est gloria patris. (Hebr. 1.) Qui cum sit splendor gloriæ etc. Est etiam gloria nostra, quia ipse est vita æterna. ( Joan. ult.) Simus in vero filio ejus, hic est verus Deus, et vita æterna. Sic ergo dicit: Ut Deus Domini nostri Jesu Christi secundum quod est homo, et pater ejusdem secundum quod est Deus, pater, inquam, gloriæ, sc. Christi, qui est gloria ejus. (Prov. 23.) Gloria patris filius sapiens, etc. Et gloriæ nostræ, inquantum dat omnibus gloriam.

Deinde cum dicit: Det vobis, etc. ponit ea, quæ petit, quæ sunt duo. Ubi sciendum est, quod quædam sunt dona communia omnibus sanctis, sc. illa quæ sunt necessaria ad salutem, ut fides, spes, charitas, et hæc habebant, ut jam patet. Alia autem sunt dona specialia, et quantum ad hoc pro eis orat; primo quidem pro dono sapientiæ, et quantum ad hoc dicit: Ut det vobis spiritum sapientiæ, quem nullus potest dare nisi Deus. (Sap. 9.) Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis? Secundo orat pro dono intellectus, et hoc consistit in revelatione spiritualium se

cretorum, propter quod dicit: Et revelationis, quæ etiam a solo Deo est. (Dan. 2.) Est Deus in cœlis revelans mysteria. Exponit autem, quæ sint ista, quæ petit; et primo quod pertinet ad donum sapientiæ, secundo quod pertinet ad donum intellectus, ibi: Ut sciatis, quæ sit spes, etc. Ad donum autem sapientiæ pertinet cognitio divinorum. Unde petere donum sapientiæ est petere, quod habeant cognitionem Dei, et hoc petit ibi: In agnitionem Dei, etc. quasi dicat Hoc peto, ut per spiritum sapientiæ habeatis, illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem, sc. clariorem ejus, sc. Dei. (Ps. 12.) Illumina oculos meos, etc. Hoc est contra eos, qui habent oculos illuminatos tantum ad temporalia cognoscenda, cum magis tamen sit necessarium et etiam gloriosum cognoscere Deum. (Jer. 9.) Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur scire et

nosse me.

Ad donum autem intellectus tria pertinentia ponit. Unum quantum ad statum præsentem, et duo quantum ad futurum. Ad statum vero præsentem pertinet spes, quæ est necessaria ad salutem. (Rom. 8.) Spe enim salvi facti sumus, etc. Et quantum ad hoc dicit: Ut sciatis, quæ, id est, quanta sit spes vocationis ejus, id est virtus spei, et de quanta re sit. Quæ quidem et maxima est, quia de maximis. (1 Petr. 1.) Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, etc. Et fortissima virtutum. (Hebr. 6.) Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut ancoram habemus animæ, etc. Sed quia ea, quæ speramus, sunt de futura vita, ideo alia duo pertinent ad vitam futuram ;

unum quidem pertinet ad omnes justos communiter, quod est præmium essentiale. Et quantum ad hoc dicit: Et quæ divitiæ gloriæ, etc. Ubi ponit quatuor ad illa dona pertinentia. Primum est, quod sunt copiosissima, et quantum ad hoc, dicit: Divitiæ. (Prov. 4.) Abundantia perfruetur, terrore malorum sublato. (Ps. 141.) Gloria et divitiæ in domo ejus, etc. (Prov. 8.) Mecum sunt divitiæ et gloria, etc. Secundo quod sunt clarissima. Et quantum ad hoc, dicit: Gloriæ. (Rom. 2.) Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, etc. Tertio quod sunt stabilissima, et quantum ad hoc, dicit: Hæreditatis. Ea enim quæ hæreditaria sunt, stabiliter possidentur. (Eccl. 31.) Stabilita sunt bona illius in Domino. (Ps. 15.) Dominus pars hæreditatis meæ et calicis, etc. Quarto quod erunt intima. Et quantum ad hoc, dicit: In sanc➡ tis. (Rom. 8.) Non sunt condignæ passiones hujus temporis, etc. (2 Cor. 4.) Supra modum in sublimitate gloriæ pondus operatur in nobis. Aliud quod ponit pertinens ad futuram gloriam, est quod specialiter pertinet ad Apostolos. Unde dicit: Et quæ sit (supple sciatis) supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, sc. Apostolos, quasi

dicat: Licet omnibus sanctis abundanter divitias gloriæ tribuat, supereminentius tamen tribuet Apostolis.

Magnitudo enim virtutis ostenditur in effectu. Unde quanto magis effectus virtutis divinæ in aliquo invenitur, tanto ibi virtus divina major ostenditur, licet in seipsa sit una et indivisa. Et ideo, quia major effectus virtutis divinæ est in Apostolis, ideo magnitudo virtutis erit in eis. Et quod major sit in eis effectus ostendit, dicens : Qui credimus, id est, qui sumus primitiæ credentium. (2 Cor. 4.) Nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quod ille, qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit. Propter quod dicebat (2 Tim. 1.) Scio cui credidi, etc. Ideo illi inter vos per quos alii instructi sunt et vocati ad fidem, sicut doctores præeminentius præmiabuntur; quia ut dicitur in Glossa, quoddam incrementum gloriæ habebunt summi doctores ultra illud, quod communiter omnes habebunt: propter quod (Dan. 12) Docti assimilantur splendori firmamenti, sed doctores assimilantur stellis. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt mullos, quasi stellæ in perpetuas æternilates.

LECTIO 7.

Exemplar exaltationis nostræ, Christi exaltationem constituit, cujus gloriam, virtutem, et potestatem immensam, miris verbis commendat.

21. Secundum operationem potentiæ virtutis ejus :

22. Quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:

23. Supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nomina

tur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro.

Enumeratis beneficiis, quæ Apostolus conferenda optat Ephesis in futurum, hic consequenter ponit formam et exemplar illorum beneficiorum. Sicut autem vita Christi est forma et exemplar justitiæ nostræ, ita et gloria et exaltatio Christi, est for

ma et exemplar gloriæ et exaltationis nostræ. Ideo hic Apostolus duo facit; quia primo proponit formam exaltationis beneficiorum et donorum in generali. Secundo manifestat eam in speciali, ibi: Suscitans illum a mortuis, etc. Forma autem et exemplar operationis divinæ in nos, est operatio divina in Christo. Et quantum ad hoc dicit: Secundum operationem, id est, ad similitudinem operationis potentiæ virtutis ejus, id est virtuosæ potentie Dei, quam operatus est in Christo, exaltans caput illud, supple, ita virtuose operabitur in nobis. (Philip. 3.) Salvatorem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, etc. Nos autem exaltari ad similitudinem exaltationis Christi frequenter legimus in scriptura. (Rom. 8.) Si compatimur, ut et glorificemur. Item (Apoc. 3.) Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum patre meo in throno ejus.

Consequenter explicat formam et exemplar in speciali, manifestans ea quæ pertinent ad exaltationem Christi, loquendo de Christo inquantum est homo, dicens: Suscitans illum, etc. Circa quod tria beneficia ponit exaltationis Christi. Primum est transitus de morte ad vitam. Et quantum ad hoc, dicit: Suscitans illum a mortuis. Secundum est exaltatio ad gloriam altissimam, et quantum ad hoc, dicit: Constituens illum ad dexteram suam. Tertium est sublimatio ad potentiam maximam, et quantum ad hoc dicit: Et omnia subjecit sub pedibus ejus. Dicit ergo quantum ad primum: dico quod hoc erit secundum operationem qua operatus est in Christo, sc. Deus pater eadem virtute, quam habet cum Christo. Unde et ipse Christus seipsum resuscitavit, et Deus pater eum resus

citavit. (Rom. 8.) Si spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Quantum vero ad secundum dicit: Constituens illum, etc.

Quæ quidem celsitudo gloriæ potest tripliciter considerari, sc. per comparationem ad Deum, per comparationem ad corporales creaturas, et per comparationem ad creaturas spirituales. Si ergo consideretur per comparationem ad Deum, sic constitutus est ad dexteram suam, quæ quidem dextera, non est intelligenda pars corporalis, quia ut dicitur (Joan. 4.) Spiritus est Deus, sed metaphorice dicitur, ut sicut per dexteram intelligitur nobilior et virtuosior pars hominis, ita cum dicimus Christum Jesum constitutum ad dexteram Dei, intelligatur secundum humanitatem constitutus in potioribus bonis patris, et secundum divinitatem intelligatur æqualis patri. Unde (Ps. 109.) Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, etc. Item (Marc. ult.) Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum, et sedet ad dexteram Dei. In comparatione vero ad corporales creaturas dicit, in cœlestibus. Nam corpora cœlestia tenent supremum locum in comparatione ad alia corpora. (Infra 4.) Qui descendit, ipse est, et qui ascendit super omnes cœlos. In comparatione vero ad spirituales creaturas: Primo dicit Christum exaltatum super aliquas specialiter. Secundo super omnes generaliter, ibi: Et super omne nomen, etc. Ad horum autem intelligentiam sciendum est, quou novem sunt ordines angelorum, quorum quatuor Apostolus tangit hic, qui quidem sunt medii. Nam supra eos sunt tres superiores, sc. throni, Cherubim et Seraphim. Sub eis autem

sunt duo inferiores, sc. Archangeli et Angeli. Qui quidem novem ordines distinguuntur in tres hierarchias, id est, sacros principatus. In quarum qualibet assignantur tres ordines, sed in assignatione ordinum hierarchiæ primæ conveniunt omnes doctores, in hoc, sc. quod supremus ordo ipsius sit Seraphim, secundus Cherubim, tertius Throni. In assignatione vero ordinum aliarum duarum hierarchia rum, sc. mediæ et infimæ, discordant Dionysius et Gregorius. Nam Dionysius in supremo ordine mediæ hicrarchiæ ponit dominationes, in secundo virtutes, in tertio potestates descendendo. In supremo vero ordine infimæ hierarchiæ posuit principatus, in secundo archangelos, in tertio angelos. Et hæc assignatio ordinum concordat litteræ præsenti. Nam Apostolus ascendendo incipit a supremo infimæ hierarchiæ, qui est septimus. Gregorius autem aliter ordinat, quia ponit principatus in medio dominationum, potestatum, quod pertinet ad secundum ordinem media hierarchiæ: virtutes vero ponit in medio potestatum, et Archangelorum, quod pertinet ad supremum ordinem infimæ hierarchiæ. Et hæc assignatio etiam fulcimentum habet ex verbis Apostoli. (Col. 3.) Ubi dicit: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, ubi illos ordines enumerat descendendo. Sed reservata ordinatione Gregorii (usquequo legamus epistolam ad Coloss.) ad præsens viam Dionysii magis competentem præsenti litteræ prosequemur.

et

Ad cujus intellectum sciendum est, quod potest considerari tripliciter ordo rerum. Primo quidem secundum quod sunt in prima omnium causa, sc. in Deo. Secundo vero secundum quod sunt in causis universalibus. Tertio

secundum determinationem ad speciales effectus. Et quia omnia quæ fiunt in creaturis ministrantur per Angelos, ideo secundum triplicem acceptionem ordinis rerum distinguuntur tres angelicæ hierarchiæ, ad quarum unam pertinet accipere rationes rerum in ipso rerum vertice, sc. Deo: ad aliam vero pertinet accipere rationes rerun in causis universalibus: ad aliam vero in propriis effectibus. Nam quanto mentes angelicæ sunt superiores, tanto divinam illuminationem in majori universalitate recipiunt. Et ideo ad supremam hierarchiam pertinet administratio rerum in comparatione ad Deum. Propter quod ordines hierarchiæ istius denominantur per comparationem ad Deum, quia Seraphim dicuntur ardentes, et uniti Deo per amorem. Cherubim vero quasi lucentes, in quantum supereminenter divina secreta cognoscunt. Throni vero dicuntur sic, in quantum in eis Deus sua judicia exercet. Et de istis tribus ordinibus nullam facit hic Apostolus mentionem. Ad mediam hierarchiam pertinet rerum administratio per comparationem ad causas universales. Unde denominantur ordines hierarchiæ illius nominibus ad potestatem pertinentibus, cum causæ universales sint virtute et potestate in inferioribus et particularibus. Ad potestates autem, quæ habent universale regimen tria pertinent. Primo quod sint aliqui per imperium dirigentes. Secundo quod sint aliqui qui impedimenta executionis repellant. Tertio quod sint aliqui qui ordinent qualiter alii imperium exequantur. Horum autem primum pertinet ad dominationes, quæ, ut dicit Dionysius, sunt liberæ ab omni subjectione necad exteriora mittuntur, sed eis, qui mittuntur imperant. Secundum vero pertinet ad virtutes, quæ

« PoprzedniaDalej »