Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim describit ordinem sui processus. Secundo excludit ab isto processu pseudo-apostolos, ibi: Ad hoc quis tam idoneus, etc. Circa primum duo facit. Primo insinuat profectum quem faciebat. Secundo exponit quoddam quod dixerat, ibi: Christi bonus odor, etc. Circa primum sciendum quod Apostolus profectum et fructum quem faciebat, non attribuit sibi, neque propriæ virtuti, sed Deo. (1 Cor. 15.) Abundantius omnibus laboravi non ego, sed gratia, etc. et ideo dicit: Gratias autem Deo, sc. ago. (1 Thess. 5.) In omnibus gratias agite. (Ephes. 5.) Gratias agentes, etc. - Qui semper triumphat nos in Christo Jesu, id est, triumphare nos facit in prædicatione Christi contra adversarios.

Ubi sciendum est quod prædicatores veritatis duo debent facere, sc. exhortari in doctrina sacra, et contradicentem devincere; et hoc dupliciter, disputatione hæreticos, patientia vero persecutores. Unde per ordinem, ista tangit hic Apostolus, et ideo dicit: Qui triumphat nos, quantum ad contradicentes. (Rom. 8.) In his omnibus superamus. Et (1 Mach. 2.) Non in fortitudine exercitus victoria belli, sed de cœlo, etc.-Et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco, quantum ad exhortationem sacræ doctrinæ. Sed odorem notitiæ suæ exponit Glossa, id est, filium suum, sed melius est ut hoc dicatur ad differentiam notitiæ de Deo, quam faciunt aliæ scientiæ, et quam facit fides. Nam notitia de Deo quæ habetur per alias scientias, illuminat intellectum solum, ostendens quod Deus est causa prima, quod est unus et sapiens, etc. Sed notitia de Deo quæ habetur per fidem, et illuminat intellectum, et delectat affectum, quia non solum dicit quod Deus est prima causa, sed quod est salvator noster,

quod est redemptor; et quod diligit nos, quod est incarnatus pro nobis, quæ omnia affectum inflammant. Et; ideo dicendum quod odorem notitiæ suæ, id est, notitiam suæ suavitatis, credenti per nos in omni loco manifestat, quia iste odor longe lateque diffunditur. (Eccl. 24.) Ego quasi vitis fructificavi, etc. (Gen. 27.) Ecce odor filii, etc. Quia vero aliqui possent dicere, quid est odor Dei in omni loco ?. nam multa loca sunt in quibus non recipitur prædicatio nostra, ideo Apostolus exponit, dicens : Non curo, quia sive recipiant prædicationem, sive non, tamen notitia Dei manifestatur ubique per nos, quia sumus bonus odor Christi Deo, id est, ad honorem Dei, et loquitur ad similitudinem legis, ubi dicitur quod sacrificium fiat in odorem. suavitatis suavissimum Deo, quasi di-cat: Nos sumus holocaustum quod offertur Deo in odorem suavitatis. Et. tam, in his qui salvi fiunt, ut sc. non pereant, quod est eis a Deo, quam in his qui pereunt, quod est eis ex seip-sis. Unde (Osea 13.) Perditio tua Israel ex te, etc. Sed estne odor bonis et malis eodem modo? Non, sed Aliis quidem est odor mortis in mortem, id est, invidiæ et malitiæ occasionaliter ducentis eos in mortem æternam, illis, sc. qui invidebant bonæ famæ Apostoli, et impugnabant prædicationem Christi, et conversionem fidelium. (Luc. 2.) Positus est hic in ruinam, et in resurrectionem, etc. —Aliis autem odor vitæ, dilectionis et bonæ opinionis ducentis eos in vitam æternam, sc. illis qui gaudent et convertuntur ad prædicationem Apostoli. (4 Cor. 4.) Verbum crucis»» pereuntibus, etc. His autem qui salvi, etc. Sic ergo ex odore Apostoli boni. vivunt, mali moriuntur, sicut legitur. quod ad odorem vinearum florentium, moriuntur serpentes. Consequenters

[ocr errors]

cum dicit: Sed ad hæc quis tam idoneus, etc. excludit ab isto profectu pseudo-apostolos, dicens : Quis illorum pseudo-apostolorum est tam idoneus ad ista sc. quæ nos Apostoli veri facimus? quasi dicat: Nullus. (Ps.138.) Nimis honorati sunt amici tui Deus. Sed contra (Prov. 27.) Laudet te alienus etc. Ad hoc respondet Gregorius super Ezech. quod sancti duplici ex causa seipsos laudant, et non propter gloriam suam et vanitatem.

Prima causa est, ut non desperent in tribulationibus, sicut Job, quando amici nitebantur eum ad desperationem inducere, reduxit ad memoriam sua bona quæ fecerat, ut confortatus non desperaret. Unde dicebat: Pepigi fœdus cum oculis meis, etc. Legitur etiam de quodam sancto patre, quod quando tentabatur de desperatione, reducebat ad memoriam bona quæ fece rat, ut confortaretur; quando tenta batur de superbia, reducebat ad memoriam mala, ut humiliaretur. Secunda causa est propter utilitatem, ut sc. haberetur in majori fama, et citius crederetur doctrinæ suæ. Et propter hanc causam hic Apostolus laudat se. Nam Corinthii præferebant sibi pseudoapostolos et condemnabant eum, et ideo non sic obediebant sibi. Ut ergo non vilipenderent eum, sed obedirent sibi, præfert se eis et laudat se, et dicit: Sed ad hæc quis tam idoneus, sicut nos, non speudo-apostoli, quia li cet ipsi prædicent, tamen adulterant verbum Dei, quod nos non facimus. Unde dicit: Non sumus sicut plurimi, sc. speudo-apostoli, adulterantes verbum Dei, admiscendo contraria, sicut hæretici, qui licet confiteantur Christum, tamen non dicunt eum esse verum Deum; sic faciunt pseudo-apostoli,

qui dicunt cum evangelio debere observari legalia.

Item: Non adulterantes verbum Dei, id est, prædicantes, vel propter quæstum, vel propter favorem laudis. Sic enim mulieres adulteræ dicuntur quando recipiunt semen ex alio viro, ad propagationem prolis. In prædicatione autem semen nihil aliud est quam finis seu intentio tua, vel favor gloriæ propriæ. Si ergo finis tuus est quæstus, si intentio tua est favor gloriæ propriæ, adulteras verbum Dei. Hoc faciebant pseudo-apostoli, qui propter quæstum prædicabant. (Infra 4.) Neque adulterantes verbum Dei, etc. Apostoli autem prædicabant neque propter quæstum, neque gloriam propriam, sed propter laudem Dei, et salutem proximi. Et ideo subjungit : Sed ex sinceritate, id est, sincera intentione, non pro quæstu et sine admixtione corruptionis. (Supra 1.) Ex sinceritate, etc. Ponit autem triplicem rationem hujus sinceritatis. Prima ratio sumitur ex dignitate mittentis. Nuntium enim veritatis decet vera loqui. Et ideo dicit: Ex Deo, id est, illa sinceritate quæ est digna nuntiatio Dei. (1 Pet. 4.) Si quis loquitur quasi sermones Dei. Secunda sumitur ex auctoritate præsidentis cui astat. Ideo dicit: Coram Deo, coram quo ex sinceritate loqui debemus. (3 Reg. 17.) Vivit Dominus in cujus conspectu sto, etc. Tertia sumitur ex dignitate materiæ de qua loquitur. Nam prædicatio Apostolorum est de Christo: et ideo debet esse sincera, sicut et ipse Deus et Christus. Et ideo dicit: In Christo solum, non de legalibus, ut pseudo-apostoli faciunt. (1 Cor. 2.) Neque existi mavi me scire aliquid inter vos nisi Christum et hunc crucifixum.

CAPUT III.

Non egere commendatione vel aura hominum, sicut pseudo- apostoli, dicit, quia verus minister evangelii, iis minime indiget.

1. Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis?

2. Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur et tegi

tur ab omnibus hominibus:

3. Manifestati quod epistola estis Christi ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

duo facit. Primo removet quamdam objectionem. Secundo commendat ministros novi testamenti, ibi: Qui et idoneos nos fecit, etc.

Circa primum sciendum est, quod Apostolus intendit commendare ministros novi testamenti quorum ipse erat unus. Et ideo ne Corinthii objicerent sibi, quod in hoc vellet commendare seipsum, statim excludit, dicens: Incipimus iterum nosmetipsos, etc. Ubi duo facit. Primo movet quæstionem. Secundo respondet, ibi: sc. aut num

4. Fiduciam autem talem habemus per quid egemus, etc. Quæstio sua talis

Christum ad Deum :

5. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est..

SC.

Postquam Apostolus suam excusationem posuit, in qua benevolentiam captavit auditorum, hic consequenter prosequitur suam intentionem, tractans de ministris novi testamenti. Et circa hoc duo facit. Primo enim commendat dignitatem bonorum ministrorum. Secundo vero exaggerat malitiam malorum ministrorum, et hoc a 10. cap. et deinceps. Circa primum duo facit. Primo enim commendat ministerium novi testamenti. Secundo commendat usum hujus ministerii in aliis, exhortando eos ad hoc, ibi: 6 cap. Adjuvantes autem, etc. Circa primum commendat hujusmodi ministerium novi testamenti ex tribus. Primo ex dignitate in isto capite. Secundo ex usu, cap. 4, ibi: Ideo habentes, etc. Tertio ex præmio, cap. 5, ibi: Scimus autem quoniam si, etc. Circa primum

est. Dico quod non sumus adulterantes verbum Dei, sicut pseudo, sed ex sinceritate, sicut ex Deo. Sed numquid hoc dicendo, Incipimus iterum nos commendare, id est, dicimus ista, ut velimus nostram gloriam quærere et non Dei? Et dicit iterum, quia in epistola prima commendaverat se satis, cum dicit: Ut sapiens architectus, etc. Non ergo hoc dicimus, ut quæramus gloriam nostram, sed Dei. (Prov. 24.) Laudet te alienus, etc. Huic autem quæstioni respondet, cum dicit: Aut numquid egemus, etc. Et ostendit, quod non libenter commendat se. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod non indiget commendatione hominum. Secundo quod neque etiam hoc requirit ipse ab eis, ibi: Fiduciam autem talem, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non indiget commendatione eorum ad gloriam propriam. Secundo hujus causam assignat, ibi: Epistola nostra vos. estis, etc. Dicit ergo: dico quod non incipimus commendare nosmetipsos. quia

non indigemus commendatione. Et hoc est, quod dicit: Aut numquid egemus nos, veri ministri, sicut quidam, sc. pseudo, commendatitiis epistolis, id est, laudibus missis, ad vos, ab aliis, aut ex nobis, aliis missis. Sed contra (Col. 4) dicitur: Marcus consobrinus Barnabæ de quo accepistis mandatum, etc. Etiam legati Papæ semper portant litteras commendatitias. Non est ergo malum.

Respondeo: dicendum, quod accipere litteras hujusmodi a personis famosis, ut solum per illas commendentur et honorentur, quousque ipsi ex bonis operibus suis veniant in notitiam; hoc non est malum, hoc faciunt legati Papæ. Apostolus vero ita jam erat notus et commendatus apud istos per opera sua, quod non indigebat litteris commendatitiis. Et ideo statim causam hujus assignans, subdit: Epistola nostra vos estis. Quasi dicat: ego habeo bonas litteras, non indigeo aliis. Et ideo circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quæ sit ista littera quam habet. Secundo exponit hoc idem, ibi: Manifestati etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quæ sit illa littera. Secundo ostendit eam esse sufficientem ad commendationem propriam, ibi: Scripta, etc. Dicit ergo sic: epistola nostra vos estis, id est, epistola per quam manifestatur dignitas nostra, qua nos commendamur, ita ut epistolis aliis non indigeamus. (Supra 2.) Gloria nostra vos estis. (Gal. 4.) Filioli mei quos iterum parturio, etc. Sed hæc epistola estne sufficiens? Ita, quia scripta, etc. Ubi duo tangit, sufficientiam litterarum hujusmodi causantia. Unum est, quod intelligatur et sciatur ab eo pro quo mittitur, alias adhuc quæreret, nisi sciret se eam habere. Et quantum ad hoc, dicit : Scripta in cordibus nostris, quia semper vos habe

mus in memoria, habentes de vobis specialem curam. (Phil. 1.) Eo quod habeam vos, etc.

Secundum est, quod ille cui mittitur, legat et sciat eam; alias non curaret, de commendatione ejus. Et quantum ad hoc, dicit: Quæ scitur et legitur ab omnibus hominibus. Scitur, inquam, qui per nos instituti estis et conversi. Legitur autem, quia exemplo nostri etiam alii imitantur vos. (Habac. 2.) Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. Quomodo autem scitur hæc epistola, exponit, dicens: Manifestati, etc. Et circa hoc tria facit. Primo exponit cujus sit hæc littera. Secundo quomodo sit scripta, et tertio in quo. Cujus autem sit, sic ostendit, quia Christi. Et ideo dicit: Manifestati quoniam estis Christi, id est, a Christo informati et inducti, sc. principaliter et auctoritative. (Matth. 23.) Unus est magister vester. Sed a nobis secundario et instrumentaliter. Et ideo dicit: Ministrata a nobis. (1 Cor. 4.) Sic nos existimet homo, etc. (1 Cor. 3.) Quid igitur Cephas, etc. Quomodo autem sit scripta, ostendit, quia, non atramento, id est, non admixta erroribus, sicut pseudo-apost. non mutabilis et imperfecta, sicut vetus lex, quæ neminem ad perfectum adduxit. (Hebr. 7.) Nam atramentum nigrum est, per quod intelligitur error, et debile, per quod intelligitur mutabilitas. Non, inquam, atramento est scripta, Sed spiritu Dei vivi, id est, Spiritu Sancto quo vivitis, et quo docente instructi estis. (Ephes. 1.) In quo signati estis. Ubi autem sit scripta insinuat, subdens: Non in tabulis lapideis, sicut lex vetus, ut excludat duritiem, quasi dicat: Non in lapideis cordibus habentibus duritiem, sicut Judæi. (Act. 7.) Dura service, etc. Sed in tabu

[ocr errors]

lis cordis carnalibus, id est, in cordibus latis ex charitate, et carnalibus, id est, mollibus ex affectu implendi et intelligendi. (Ezech. 36.) Auferam a Fiduciam vobis cor lapideum, etc. autem talem, etc. Apostolus supra excusavit se, quod non quærebat gloriam suam, quia non indigebat ea; hic vero probat, quia ipse non quærit gloriam propriam, imo omnia bona, quæ facit non attribuit sibi, sed Deo.

Et circa hoc duo facit. Primo enim attribuit omnia bona, quæ habet et facit Deo. Secundo causam hujus assignat, ibi: Non quod sufficientes, etc. Dicit ergo primo: dico quod non egemus epistolis commendatitiis, et quod vos estis epistola nostra ministrata a nobis. Nec etiam quærimus gloriam nostram, sed Christi: et, Fiduciam talem, id est, dicendi talia, habemus ad Deum, id est, referimus in Deum. Vel fiduciam tendentem in Deum, ex cujus viribus hoc dico, quia ipse in me operatur, quam quidem fiduciam habemus per Christum, per quem accessum habemus ad patrem, ut dicitur (Rom. 5.) Qui univit nos Deo. (Jer. 17.) Benedictus vir, etc. Et quia unitus Deo per Christum habeo hanc fiduciam. (Ps. 44.) Fiducialiter agam, etc. Causa autem hujus fiduciæ est, quia quidquid ego facio, etiam ipsum principium operis Deo attribuo. Et ideo dicit: Non quod simus sufficientes cogitare, saltem non dicere, vel implere. Nam in quolibet processu operis, primo est assensus, qui fit cogitando, deinde collatio per verbum, et postmodum impletio per opus; unde fit, ut sic nec cogitare quis a se habeat, sed a Deo; non est dubium, quod non solum perfectio operis boni est a Deo, sed etiam inchoatio. (Phil. 1.) Qui cœpit in vobis opus bonum, etc. Et hoc est contra Pelagianos dicentes, quod inchoatio boni

operis est ex nobis, sed perfectio est a Deo. (Is. 26.) Omnia opera nostra, etc. Sed ex hoc ne videatur tollere libertatem arbitrii, dicit: A nobis, quasi ex nobis, quasi dicat: Possum quidem aliquid facere, quod est liberi arbitrii; sed hoc, quod facio, non est ex me, sed a Deo qui hoc ipsum posse confert, ut sic et libertatem hominis defendat, cum dicit: A nobis, id est, a nostra parte, et divinam gratiam commendat, cum dicit: Quasi ex nobis, sc. procedat, sed a Deo.

Hoc etiam Philosophus vult, quod numquam homo per liberum arbitrium potest quoddam bonum facere sine adjutorio Dei. Et ratio sua est, quia in his, quæ facimus, quærendum est illud, propter quod facimus. Non est autem procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquid primum, puta, ad consilium. Sic ergo bonum facio, quia consilium mihi inest ad hoc, et hoc est a Deo. Unde dicit: quod consilium boni est ab aliquo, quod est supra hominem, movens eum ad bene operandum. Et hoc est Deus, qui et homines movet, et omnia quæ agunt ad actiones suas, sed aliter et aliter. Cum enim hujusmodi motus sit quoddam receptum in moto, oportet quod hoc fiat secundum modum suæ naturæ, id est, rei motæ. Et ideo omnia movet secundum suas naturas, ea ergo quorum natura est, ut sint liberæ voluntatis, dominium suarum actionum habentia, movet libere ad operationes suas, sicut creaturas rationales et intellectuales. Alia autem non libere, sed secundum modum suæ naturæ: licet autem non simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, tamquam ex nobis, tamen habemus aliquam sufficientiam, qua, sc. bonum possumus velle et credere incipiamus, et hoc a Deo est. (1 Cor. 4.) Quid habes, quod non accepisti?

« PoprzedniaDalej »