Obrazy na stronie
PDF
ePub

etc. (Prov. 29.) Vir qui amat sapientiam, etc. Vel aliter, est duplex tristitia. Una secundum mundum; alia secundum Deum, quæ pœnitentiam in salutem operatur. Apostolus non loquitur de prima, sed de secunda. Et dicit ex hoc ipso, ego consolabor si contristo vos, id est, si increpando reduco ad pœnitentiam; sed si venirem, et viderem vos non pœnitere de peccatis, tunc nullam consolationem haberem, quia nullus contristatur et ponitet ex me, id est, mea correctione et increpatione.

etc. Sed quia posset aliquis dubitare de hoc, quod dicit: ne cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, et quærere quam tristitiam habuit de eis, ideo consequenter hoc exponit, dicens: Nam ex multa tribulatione, etc. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat tristitiam jamdudum habitam. Secundo respondet cuidam tacitæ quæstioni, ibi: Non ut contristemini, etc. Dicit ergo primo: quia haberem tristitiam si non invenirem vos correctos super tristitiam quam habui quando peccastis, et oportuit me contristare vos redarguendo dure. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi primam epistolam, per multas lacrymas, quas fudi pro vobis jam mortuis per peccatum. (Jer. 9.) Quis dabit capiti meo aquas, etc. (Eccl. 22.) Confusio est patri de filio indisciplinato. (Is. 52.) Justus perit, et non est qui recogitet, eta.

Causa autem quare hoc scribo vobis, est, ut ita disponatis vos, quod quando venero, non habeam tristitiam, de eo, quod viderim vos incorrectos: super tristitiam quam habui, quando audivi vos peccasse. Et circa hoc duo facit. Primo ponit admonitionem. Secundo spem de impletione admonitionis ostendit, ibi: Confidens in omnibus vobis, etc. Admonitio est ista. Ideo scripsi vobis hoc, sc. quod tristor de peccato vestro commisso. (2 Petr. 2.) Iniquis operibus animam justi cruciabant, etc. Ut paretis et disponatis vos corrigendo, ut cum venero ad vos, non habeam tristitiam de peccatis; de quibus sc. vobis oportuerat me gaudere, id est, debebam lætari, et congratulari, sc. de præsentia vestra. (Luc. 15.) Gaudium est angelis Dei, etc. Qualem autem spem habeat de impletione suæ admonitionis, subdit dicens: Confidens de omnibus vobis, etc. quasi dicat: hanc fiduciam habeo de vobis taliter disponi vos, ut cum venero, omnes detis mihi materiam gaudii, et hoc debetis libenter facere, quia gaudium meum, etc. id est, cedit ad gaudium vestrum, vel est propter gaudium vestrum, quod habetis de recuperatione gratiæ. (1 Tim. 2.) Quod est gaudium meum, etc. (Rom. 12.) Gaudere cum gaudentibus,

Sciendum est autem quod duo ponit ad exaggerationem tristitia, tribulationem sc. et angustiam, quia unum additum alteri aggravat tristitiam. Nam aliquando quis tribulatur, sed sine angustia, tunc sc. quando aliqua adversitate quasi acutissimo tribulo pungitur, et tamen videt sibi patere vias evadendi, quia si non pateat, tribulationi angustia jungitur. Dicit ergo: Ex multa tribulatione qua pungebar de facto, et malo vestri, et angustia cordis, quia non videbam unde de facili posset poni remedium. Scripsi, etc. (Ps. 118.) Tribulatio et angustia invenerunt me. Sed quia possent dicere: o Apostole, etiam hæc scribis nobis ut tristemur, et ideo hoc removet, dicens: Non ut contristemini, sc. scribo vobis illa, sed ut sciatis quam charitatem habeam in vobis. Duo enim sunt signa dilectionis, sc. quod gaudeat quis de bono alterius, et tristetur de malo

ejus, et hæc ego habeo ad vos. (Infra dantius, quam credatis, vel abundan

5.) Charitas Christi urget nos. — - Abun

tius quam ad alios.

LECTIO 2.

Vult erga fornicatorem et contristantem eos misericordia uti, licet ejus culpam, et pœnam exaggeret.

5. Si quis autem contristavit me, non me contristavit; sed ex parte, ut non

onerem omnes vos.

6. Sufficit illi qui ejusmodi est objurgatio hæc quæ fit a pluribus: 7. Ita ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. 8. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem.

9. Ideo enim et scripsi vobis, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.

40. Cui autem aliquid donastis, et ego. Nam et ego quod donavi (si quid donavi) propter vos in persona Christi. 11. Ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus.

Postquam Apostolus insinuavit causam dilationis, ne sc. tristitiam inferret, et de ejus contristatione tractavit, hic consequenter tractat de contristante. Et circa hoc tria facit. Primo enim exaggerat culpam contristantis. Secundo pœnam ejus pro culpa inflicta, ibi: Sufficit illi, etc. Tertio hortatur eos habere misericordiam ad contristantem, ibi: Ita ut e contrario, etc. Dicit ergo primo: Scripsi vobis per multas lacrymas, quas fudi propter tristitiam conceptam, et propter pœnam infligendam peccanti. Sed, si quis contristavit me, ille sc. fornicarius, enormis, de quo dicitur(1 Cor. 5.) Omnino auditur inter vos fornicatio, etc. Iste, inquam, et si contristavit, Non contristavit me sed ex parte, id est,

[ocr errors]

non contristavit me, sc. solum, sed vos et nos. Non omnes, sed ex parte. Et hoc dico non ut onerem vos omnes, id est, ut vobis hoc onus omnibus non imponam derisorie loquendo, quasi dicat, non ita estis boni et diligitis me, quod pro tristitia mea et pro peccato fratris omnes doleatis. Vel ut non onerem omues vos, non tantum illos qui non doluerunt de peccato. Vel aliter dicendum et melius: Non me contristavit, sed ex parte, etc.

Sciendum est enim quod aliquis aliquando tristatur totaliter, et aliquando non totaliter. Totaliter quidem tristatur quis, quando præ tristitia absorbetur a dolore; et hæc tristitia est quæ mortem operatur, ut dicitur (Infra 7.) Quæ quidem, secundum Philosophum, non cadit in sapientem. Non totaliter autem tristatur quis quando licet ex aliquo modo quod patitur seu videt fieri, tristatur, tamen ex aliis causis bonis gaudet, et ista tristitia est secundum Deum, et cadit in sapientem. Quia ergo Apostolus dicit se contristatum, ne credatur totaliter a tristitia absorptus, quod non est sapientis, dicit se contristatum ex parte, quasi non totaliter. Et secundum hoc legitur sic: Contristavit me, sc. fornicarius propter peccatum suum: sed non me contristavit totaliter, quia licet in ipso propter peccatum habuerim tristitiam, tamen in vobis propter multa bona quæ facitis, et in ipso propter pœnitentiam quam fecit, habeo gaudium. Et dico ex parte: Ut non onerem omnes vos, id

est, ut non imponam vobis hoc onus, quod sc. contristaveritis me. Sed ne isti propter tristitiam Apostoli adhuc vellent eum magis punire, ostendit eis pœnam sufficientem fuisse, dicens: Sufficit illi qui ejusmodi est, quod sc. contristavit me tam graviter peccando, objurgatio quæ fit a pluribus, id est, tam manifesta et publica correctio, quæ fuit, quod separatus fuit ab omni communione, id est, excommunicatus ab Ecclesia et traditus satanæ, ut habetur (1 Cor. 5.) Est ergo sufficiens hæc pœna propter dictas causas. Vel potest dici sufficiens, non quantum ad Dei judicium, sed quantum expediebat tempori et personæ. Melius enim est sic servare lenitatis spiritum in corrigendo, ut per pœnitentiam correctionis fructus sequatur, quam si durius corrigatur, et desperet peccans, et majoribus peccatis immergatur. Et ideo dicitur (Eccl. 24.) Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam. Quia ergo pœna sufficiens fuit, et pœnitentiam egit; ideo consequenter inducit eos ad miserendum, dicens: Ita ut e contrario magis, etc. Ubi tria facit.. Primo mandat, ut ei sc. peccanti, parcant. Secundo hujus rationem assignat, ibi: Ne forte, etc. Tertio inducit eos ad observantiam hujus monitionis, ibi: Propter quod, etc. Dicit ergo primo: dico quod sufficiens pœna est illi, et intantum, ut velim ut e contrario magis donetis, id est, remittatis. (Luc. 6.) Dimittite et dimittetur vobis. (Eph. 4.) Donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Et non solum donetis, sed quod plus est, consolemini et hoc proponendo sibi exempla peccantium, qui restituti sunt ad stalum gratiæ, sicut dicitur de David, Petro, Paulo, et Magdalena, et per verba Dei: (Ezech. 18.) Nolo mortem peccatoris, etc. (1 Thess. ult.) Corripite in

quietos, consolamini pusillanimes, etc. Rationem autem hujus admonitionis subdit: Ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Aliquis enim propter peccatum et pœnam peccati, aliquando sic mergitur tristitia, quod absorbetur, dum nullum habet consolatorem, et hoc est malum, quia non sequitur ex hoc pœnitentiæ fructus, qui speratur, sc. correctio; sed potius desperans tradit se omnibus peccatis sicut Caïn, cum dixit: Major est iniquitas, etc. (Gen. 4 et Ephes. 4.) Qui desperantes tradiderunt se, etc. Et propter hoc dicitur (2 Reg. 2.) quod periculosa res est desperatio. Et ideo dicebat David in (Ps. 61.) Neque absorbeat me profundum, etc. Et ideo ne hoc contingat, dicit: Consolamini, ut sc. cesset a peccato. (Is. 27.) Hic est omnis fructus ut auferatur peccatum.

Contra Apostolus non solum per rationem, sed ex aliis causis inducit eos ad hoc, cum dicit: Propter quod obsecro, etc. Et inducit eos a tribus modis. Primo precibus, dicens: Propter quod sc. ne absorbeatur, obsecro, qui possum præcipere. (Philem.) Multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi, etc. Contrarium faciunt mali prælati. (Ezech. 34.) Cum austeritate imperabatis eis, etc.-Ut confirmetis in illum charitatem. Quod fit si ostenditis charitatem vestram ad eum, et non abominamini eum proptér peccata, nec contemnitis, sed propter consolationem vestram facitis eum habere odio peccatum suum, et diligere justitiam. (Luc. 22.) Et tu conversus confirma fratres tuos, etc. Secundo inducit eos præcepto, dicens: Ideo enim scripsi hoc, sc. ut cognoscam · experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Et dicit in omnibus, sc. sive in his quæ placent vobis, sive in his quæ displicent. Primo enim man

daverat eis quod excommunicarent eum, et sic fecerunt mandatum Apostoli nunc vero secundo mandat eis quod parcant. Et ideo dicit: An in omnibus obedientes sitis. Tertio ex commemoratione beneficii, cum dicit: Cui autem aliquid donastis, etc. quasi dicat: Vos debetis hoc facere, quia etiam ego feci. Sic enim vos remisistis alicui et rogastis me, quod ego remitterem, et ego remisi. Et hoc est quod dicit: Cui autem aliquid donastis vos, et ego sc. donavi, Et hoc patet. Nam et ego quod donavi, etc. ubi quatuor tanguntur ad hujusmodi donationem seu remissionem necessaria.

Primum est discretio, ut sc. non passim et temere remittatur. Et ideo dicit: Si quid sc. in debito modo. (Prov. 4.) Palpebræ tuæ præcedant, etc. Secundum est finis, quia non propter amorem vel odium debet fieri, sed propter utilitatem aliquam Ecclesiæ vel aliquorum. Et ideo dicit: Propter vos. Tertium est auctoritas, quia non debet fieri auctoritate propria, sed Christi, qui remittit peccata auctoritate, alii vero quibus commissum est, ministerio,

et sicut membra Christi. Et ideo dicit: In persona Christi, sc. non mea auctoritate. Et tamen quodcumque remittitur, Christus remittit. (Joan. 20.) Quorum remiseritis peccata, etc. Quartum est necessitas, unde dicit: Ut non circumveniamur a satana. Diabolus enim multos decepit, quosdam sc. trahendo ad peccatorum perpetrationem, quosdam vero ad nimiam rigiditatem contra peccantes, ut si non potest eos habere per perpetrationem facinorum, saltem perdat quos jam habet per prælatorum austeritatem, qui eos non misericorditer corrigentes in desperationem inducunt, et sic hos perdit, et illos diaboli laqueus includit. (Eccl. 7.) Noli esse nimis justus. (1 Pet. 5.) Adversarius vester diabolus, etc. Et hoc continget nobis, si non remittamus peccantibus. Ei ideo ut non circumveniamur a satana, ego donavi, si quid donavi. Non enim ignoramus cogitationes ejus, sc. satana; verum est in generali, sed in speciali nullus potest scire ejus cogitationes, nisi solus Deus. (Job. 41.) Quis revelavit faciem indumenti ejus, etc.

LECTIO 3.

Aliam dilationis causam assignat, quæ fuit evangelii prædicatio apud Troadem, a quo evangelio pseudo excludit.

12. Cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino:

13. Non habui requiem spiritui meo, eo

quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.

14. Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco:

15. Quia Christi bonus odor sumus Deo

in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt.

16. Aliis quidem odor mortis in mortem,

aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus?

17. Non enim sumus sicut plurimi adul

terantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur.

Posita prima causa suæ dilationis, ne sc. cum tristitia iret ad eos, hic

ponit causam secundam quæ est ex fructu quem alicubi faciebat. Et circa hoc duo facit. Primo ponit sui itineris processum. Secundo ipsius processus effectum, ibi: Deo autem gratias, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit impedimentum fructificandi, quod habuit in Troade. Secundo subjungit processum suum in Macedoniam, ibi: Sed vale faciens, etc. Dicit ergo: Cum venissem Troadem propter evangelium, id est, ad prædicandum Christum. (Joan. 15.) Posui vos ut eatis, etc.- Et ostium mihi apertum esset, id est, mentes hominum paratæ et dispositæ es¬ sent ad recipiendum prædicationis verba et Christum. (1 Cor. 16.) Oslium mihi apertum est, etc. (Apoc. 3.) Ecce sto ad ostium, etc. Sed non in quo cumque imo in Domino, quia ipsa præparatio mentis humanæ est ex virtute divina. Nam licet facilitas qua mentes præparantur, sit causa conversionis, tamen ipsius facilitatis et præparationis causa est Deus. (Thren. ult.), Converte nos Domine ad te et convertemur. Cum, inquam, ita esset apertum mihi ostium in Domino, non habui requiem spiritui meo, id est, non potui facere quod spiritus meus volebat, id est, dictabat. Tunc enim dicitur habere spiritus requiem, quando efficit quod vult, sicut tunc dicitur caro requiescere, quando habet quod concupiscit. (Luc. 12.) Anima mea, habes multa bona, etc. Apostolus non dicit: Non habui requiem carni meæ vel corpori, sed spiritui meo, id est, voluntati meæ spirituali, quæ est, ut Christum firmem in cordibus hominum. Et impediebar, quia videbam corda parata et disposita, et non poteram prædicare. Sed quare non habuit requiem spiritui. suo, subdit: Eo quod non inveni Titum fratrem meum, id est, propter absentiam Titi, et hoc duplici de causa.

Una causa est, quod licet Apostolus sciret omnes linguas, ita ut diceret: Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor, tamen magis expeditus et edoctus erat in lingua hebræa, quam in græca. Titus autem magis in græca. Et ideo volebat eum habere præsentem, ut prædicaret in Troade. Et quia erat absens, nam Corinthii detinuerant eum, dicit: Non habui requiem spiritui meo; sed quia dona Dei non sunt imperfecta et donum linguarum fuit specialiter A postolis collatum ad prædicandum per totum mundum: (Ps. 18.) In omnem terram exivit sonus eorum, etc. Et ideo alia causa est melior, quæ est, quia Apostolo imminebant in Troade multa facienda. Nam ex una parte imminebat ei prædicare his, qui parati erant recipere Christum per fidem, ex alia parte imminebat ei resistere adversariis qui impediebant, et ideo quia ipse non poterat solus ista facere, angustiabatur de absentia Titi, qui institisset prædicationi et conversioni bonorum, et Apostolus restitisset adversariis. Et specialiter etiam hoc scribit eis, ut innuat, quod non solum prima causa dilationis suæ fuit ex eis, sed etiam secunda. Nam ipse propter duritiam et dissensionem eorum detinuerat tanto tempore Titum, et ideo dicit: Eo quod non inveni Tilum fratrem, vel in Christo, vel coadjutorem. (Prov. 18.) Frater qui juvatur a fratre, etc. Et quia non inveni Titum in Troade, non remansi ibi: Sed valefaciens eis, qui erant conversi, et in quibus ostium apertum erat, profectus sum in Macedoniam, ubi credebam eum invenire. Causa autem essendi in Macedonia legitur Act. 26, ubi dicitur quod vir Macedo, etc.

Consequenter cum dicit: Gratias autem Deo, etc. ponit profectum sui processus, et circa hoc duo facit. Primo.

« PoprzedniaDalej »