Obrazy na stronie
PDF
ePub

14

vita; hoc vero quod dicit: Non in sapientia, etc. referatur ad veritatem doctrinæ, quasi dicat: sicut vita nostra est in simplicitate et sinceritate Dei, sic doctrina non est in sapientia carnali, sed in gratia Dei. Sed tamen duæ primæ magis valent. Et licet sic bene conversati simus in mundo isto, tamen abundantius quantum ad vos, quia sc. ab aliis Ecclesiis receperat sumptus, ab eis non. (Infra 11.) Alias Ecclesias expoliavi. Et ratio hujus potest esse, quia avari erant. Unde ne contristaret eos, noluit ab eis recipere sumptus. Consequenter hujus sanctæ suæ conversationis testimonium eorum invocat, dicens: Non enim alia, etc. quasi dicat Hæc quæ scribimus vobis, non sunt vobis incognita, quia jam legistis ea in prima epistola, et cognovistis per experientiam operum. (2 Joan. 2.) Non mandatum novum. Et licet non perfecte cognoveritis, quia comparastis vobis pseudo- Apostolos, spero tamen quod usque in finem, sc. vitæ cognoscetis, sc. perfecte, sicut usque modo cognovistis nos ex parte. Cujus ratio est,quia

cum quis videt aliquem aliquid bene incipere, debet sperare quod semper bene proficiat. Et quare, quia qui cœpit in vobis opus bonum, etc. ut dicitur (Phil.1.) Et cognoscetis, quia nos sumus gloria vestra, id est, per nos debetis consequi gloriam æternam, ad quam homo pervenit per fidem Christi, quam prædicamus vobis. (Prov. 17.) Gloria filiorum sunt patres eorum. Ita dico sumus gloria vestra, sicut et vos gloria nostra estis, quia per vos a nobis instructos habere speramus præmium æternæ gloriæ. (1 Thess. 2.) Quæ est spes nostra aut corona gloriæ nostræ, nonne vos? Et hæc gloria erit nobis ex vobis, in die Domini nostri Jesu Christi, id est, in die judicii, qui dicitur Christi, quia tunc faciet voluntatem suam cum peccatoribus puniendo eos, qui in hoc mundo fecerunt voluntatem suam, contra Christi Domini voluntatem peccando. (Ps. 74.) Cum accepero tempus, ego justitias judicabo, etc. (Apoc. 20.) Libri aperti sunt,

etc.

LECTIO 5.

De adventu ad eos maxime sese excusat, dicens, non debere ab eis levitatis nota signari.

15. Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis,

16. Et per vos transire in Macedoniam,

et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.

17. Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud

me, est et non?

18. Fidelis autem Deus, quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo, est et non, sed est in illo, est.

19. Dei enim filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est per me, et Sylvanum, et Timotheum, non fuit in illo est et non, sed est in illo fuit. 20. Quotquot enim promissiones Dei

sunt in illo est, ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam vestram. 21. Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, 22. Qui et signavit nos, et dedit pignus spiritus in cordibus nostris.

23. Ego autem testem Deum invoco in

animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestræ, sed adjutores sumus gaudii vestri. Nam fide statis.

Apostolus captata benevolentia Corinthiorum, consequenter excusationem suam addit, et circa hoc tria facit. Primo enim ponit intentum. Secundo sub quæstione accusationem contra eum ab eis factam exponit, ibi: Cum ergo hoc, etc. Tertio excusat se, ibi: Fidelis autem Deus. Circa primum sciendum est quod Apostolus in prima epistola (quam nos non habemus) missa ab eo Corinthiis, vel per nuntium promiserat eis quod primo iret ad eos antequam iret in Macedoniam, et per eos iret in Macedoniam, et iterum inde rediret in Achaïam, in qua est Corinthus, et de Achaia in Judæam, postmodum in secunda epistola, quam nos habemus primam, scribit eis quod primo iret in Macedoniam, et postmodum iret in Corinthum. Quia ergo videtur secundum hoc contrarium primæ promissioni, Apostolus excusat se modo de hoc, ponens primo ipsam promissionem primo factam, et ideo dicit: Et hac confidentia, quasi dicat: Vos scitis puritatem et sinceritatem meam, et estis testes mei, et gloria mea, ideo in hac confidentia, id est, in hoc confisus, quia per alterutrum glorificari speramus, volui primo venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, quia secunda visitatio et confirmatio in fide, dicitur secunda gratia respectu conversionis, quam primo habuerunt ministerio et prædicatione ipsius, et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. Iste est ordo primæ promissionis, sed in præcedenti epistola est ordo contrarius, sicut dictum est.

Consequenter hujus mutationis accusationem, qua accusabant eum Corinthii, ponit sub quæstione, dicens: Cum ergo hoc voluissem, etc. Duo imponebant ei ex hoc, levitatem, quia mutaverat propositum. (Eccl. 27.)Stultus ut luna mutatur. Et carnalitatem, quia visum erat eis, quod ex aliquo carnali et humano affectu hoc fecisset. Unde hæc duo tangit, et primo levitatem, unde dicit: Numquid levitate usus sum, si non feci quod aliquando volui? Absit. (Esth. 16.) Nec putare debetis si diversa jubeamus ex animi levitate venire. (Ps. 34.) In populo gravi, etc. Secundo tangit carnalitatem cum dicit: Aut numquid ea quæ cogito, facienda vel dimittenda, secundum carnem cogito, id est, secundum aliquem carnalem affectum; Ut sit apud me, est, et non, id est, affirmatio et negatio. (Infra 10.) Arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. (Jac. 1.) Vir duplex animo, etc. Exposita eorum accusatione, consequenter excusat se, dicens: Fidelis autem Deus, etc. et circa hoc duo facit. Primo insinuat se non fuisse mentitum. Secundo ostendit modum quomodo non fuit mentitus, ibi: Qui autem confirmat, etc. Quod autem non fuerit mentitus, excusat se dupliciter, sc. ex consuetudine, et ex causa. Ex consuetudine quidem, quia non debet credi quod aliquis de facili mentiatur, qui numquam inventus est mendax, et secundum hanc expositionem fidelis Deus, etc. accipitur in vi juramenti, quasi testis sit mihi Deus, sermo meus, sc. prædicationis, qui fuit apud vos, non est in illo, est et non, id est, non est in illo falsitas. (Deut. 32.) Deus fidelis et absque ulla, etc. Si autem sumatur fidelis Deus, etc. pro veritate divinæ promissionis, tunc est sensus: Fidelis est Deus, id est, servat pro

missa sua. Promiserat autem mittere ad vos prædicatores veritatis. (Jer. 3.) Dabo vobis pastores juxta cor, etc. Et ideo cum sim missus ab eo, sermo noster qui fuit, etc. sicut supra. Ex causa excusat se cum dicit: Dei enim filius. Et hoc dupliciter, sc. motiva et efficiente, ibi: Qui autem confirmat, etc. Causa autem motiva ad non mentiendum est, quia qui assumit aliquod officium, naturaliter movetur ad ea quæ congruunt illi officio, et non ad contraria. Sed constat quod officium apostolicum est prædicare veritatem. Non ergo movetur ad contrarium veritatis, quod est mentiri.

Et circa hoc tria facit. Primo probat veritatem dicti sui per dictum Christi. Secundo veritatem Christi per dictum Dei, ibi: Quotquot autem, etc. Tertio concludit suum propositum, ibi: Ideo et per ipsum, etc. Dicit ergo primo; dico quod dicta nostra debent reputari vera, et vera sunt, quia prædicavimus Christum in quo non fuit aliqua falsitas. Et hoc est quod dicit: Dei enim filius Christus qui est prædicatus per nos in vobis: Per me, sc. principaliter. Et Sylvanum, secundario. Iste est Sylas de quo habetur (Act. 18.) et Timotheum, de quo supra. Isti enim duo fuerunt cum Apostolo, quando primo convertit eos. In illo, sc. filio Dei, non fuit, est et non, id est, falsitas, vel non fecit quod non convenit. Sed fuit in illo est, id est, veritas, nam verum et ens convertuntur. (Joan. 14.) Ego sum via, veritas et vita. Sed quia posset videri dubium hoc quod dicit, quod in Christo non fuit falsitas, ideo statim hoc probat subdens: Quotquot autem, etc. et probat hoc modo. Constat quod in illo quod est manifestativum divinæ veritatis non potest esse falsitas, filius Dei venit ad manifestandum divinam veritatem in promissionibus a

Deo factis complendis per ipsum, ergo in ipso non est falsitas. Et hoc est quod dicit: Non est in filio Dei, est et non, sed est, quia quotquot promissiones Dei, sc. sunt factæ hominibus in illo, id est, in Christo, est, id est, in Christo verificantur et complentur. (Rom. 15.) Dico Jesum Christum ministrum fuisse, etc. Ad confirmandas, etc. Ex his ergo concludit, quod postquam dicta sua vera sunt, quia prædicat filium Dei, in quo est veritas; ideo et per ipsum, sc. Christum dicimus. Amen, Deo, id est, verum. (Apoc. 1.) Hæc dicit, amen testis fidelis, etc. (Is. 6.) Qui benedictus est in terra, benedicetur in Deo amen, etc. Et istam veritatem dicimus Deo, id est, ad honorem Dei, sc. manifestantes ejus veritatem et gloriam nostram, quia gloria nostra est conversio vestra, vel gloria nostra, quia gloria nostra est ostendere et prædicare verbum Dei.

Consequenter cum dicit: Qui autem confirmat nos, etc. probat Apostolus quod non est mentitus per causam efficientem, licet enim homo ex libero arbitrio possit uti lingua sua ad verum vel ad falsum loquendum, nihilominus tamen Deus potest confirmare hominem sic in vero, ut non nisi vera loquatur. Si ergo Deus aliquem confirmaret in vero, manifestum est quod non diceret falsum, sed Deus confirmat nos in veritate, ergo, etc. Et ideo dicit quod Deus est qui confirmat vos nobiscum in Christo, id est, in vera prædicatione Christi, quasi dicat: si Christus esset extra nos, possemus mentiri, sed ex quo est nobiscum et nos sumus in Christo, non mentimur. (Ps. 74.) Ego confirmavi columnas ejus, etc. Sumus ergo in Christo dupliciter, sc. per gratiam et per gloriam. Per gratiam quidem sumus inquantum uncti sumus Spiritus Sancti gratia, et

effecti sumus membra Christi et uncti sibi, qua etiam gratia Christus unctus est secundum quod homo. (Ps. 44.) Unxit te Deus, etc. Et ex plenitudine istius unctionis redundavit in omnes suos, sicut unguentum in capite, sc. Christo, quod descendit, etc. Et ideo dicit quod unxit nos Deus, unxit, inquam, in reges et sacerdotes. (Apoc. 5.) Fecisti nos Deo, etc. (1 Petr. 2.) Vos autem genus electum, etc. Unionem autem quæ est per gloriam, non habemus in re, sed in spe certa, inquantum habemus firmam spem vitæ æternæ. Et habemus duplicem certitudinem spei hujus unionis consequendæ. Una est per signum, alia per pignus. Per signum evidens, quia fidei. Unde dicit: signavit nos signo fidei Christi. Item signum crucis. (Ezech. 9.) Signa thau, id est, signum crucis. (Apoc. 7.) Quoadusque signemus servos Dei nostri, etc. Et hoc per Spiritum Sanctum. (Rom. 8.) Si quis spiritum Christi non habet, etc. Et ideo speciale et certum signum est vitæ æternæ consequendæ configurari Christo. (Cant. 8.) Pone me ut signaculum, etc. Vel signavit signo vitæ; per pignus vero maximum, quia Spiritus Sancti, et ideo dicit: Dedit pignus spiritus in cordibus nostris, De quo certum est quod nullus potest eum accipere a nobis. Sed nota in pignore duo sunt consideranda, sc. quod faciat spem habendæ rei, et quod valeat tantum, quantum valet res vel plus, et hæc duo sunt in Spiritu Sancto, quia si consideremus substantiam Spiritus Sancti, sic valet tantum Spiritus Sanctus quantum vita æterna, quæ est ipse Deus, quia sc. valet quantum omnes tres personæ. Si vero conside

retur modus habendi, sic facit spem, et non possessionem vitæ æternæ, quia nondum perfecte habemus ipsum in vita ista. Et ideo non perfecte beati sumus, nisi quando perfecte habebimus in patria. (Ephes. 5.) Signati estis spiritu.

Consequenter cum dicit: Ego autem testem, etc. excusat se de eo quod non venit: et hoc per juramentum quod majus est. Et circa hoc tria facit. Primo ponit suam excusationem. Secundo respondet tacitæ quæstioni, ibi: Non quia dominamur. Tertio exponit quod dicit, ibi: Nam fide statis. Excusat se autem per juramentum duplex. Unum attestationis, cum dicit: Ego autem testem Deum invoco. Aliud execrationis cum dicit: In animam meam, id est, contra animam meam. (Rom. 4.) Testis est mihi Deus, etc. Testem, inquam, invoco Deum: quia non veni ultra, id est, post primam vicem, vel postquam discessi a vobis, et hoc feci, Parcens vobis, sc. quia ipse sciebat eos incorrigibiles. Unde si ivisset tunc, aut punivisset, et sic forte recessissent totaliter a fide; aut non punivisset, et sic dedisset occasionem magis peccandi. Sed quia aliquis posset dicere, quare dicis Parcens vobis. Numquid Dominus noster es? Ideo consequenter hoc removet, dicens: Non dico, quia dominamur fidei vestræ, sed adjutor, etc. quasi dicat, non dico hoc, ut Dominus, sed ut coadjutor. (1 Petr. 5.) Non enim dominantes in cleris, etc. Adjutor, inquam, gaudii vestri, emendationis vestræ. Quare autem dicat, fidei vestræ, exponit consequenter, dicens: Nam fide statis, id est, statis in gratia ista Christi per fidem.

vel

LT. II.

CAPUT II.

Cur venisse ad eos distulerit, causam dicit, quam fuisse affirmat, ne eos tristitia afficeret.

1. Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad

vos.

2. i enim ego contristo vos, et quis est qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me?

3. Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia gaudium meum omnium

vestrum est.

4. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas: non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis.

Apostolus supra posuit excusationem in generali de mora eundi ad Corinthios, hic vero insinuat causam tantæ moræ, et quomodo eis pepercit. Circa hoc autem duo facit. Primo enim insinuat unam causam dilationis fuisse, ne in adventu suo tristitiam inferret eis. Secundo ostendit aliam causam fuisse, ne fructus quem apud alios sperabat, et inceperat facere, impediretur, ibi: Cum venissem autem, etc. Circa primum duo facit. Primo ostendit causam dilationis esse in communi, ne tristitiam inferret. Secundo loquitur in speciali de quodam, qui eum contristaverat, ibi: Si quis autem contristavit me. Circa primum tria facit. Primo assignat rationem quare venire distulit. Secundo causam dicti assignat: Si enim ego contristatus, etc. Tertio manifestat quæ dixit, ibi: Nam ex multa tribulatione. Dicit ergo: dixi

quod non veni ad vos parcens vobis, in hoc sc. quia nolui vos contristari, ideo statui, id est, firmiter disposui, hoc ipsum apud me, quod proposui, cum aliam epistolam misi. (Eccl. 7.) Ante omnia verbum verum, etc. - Ne iterum, id est, alia vice, in tristitia venirem ad vos, id est, vos contristem. Et ratio quare noluit eos contristare, est illa qua Dominus noluit jejunare discipulos suos, sc. ad hoc, ut amore et non timore afficerentur ad Christum, et jungerentur sibi. Voluit enim eos Dominus firmare et nutrire in fide, in omni dulcedine et desiderio cordis, et sic firmari ex amore ne de facili avellerentur propter tribulationes, quia aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem. (Cant. 8.) Similiter Apostolus non vult eos propter hoc contristare. Rationem hujus dicti, SC. quod non vult eos contristare, assignat cum dicit: Si enim ego contristo, etc. Et circa hoc duo facit. Primo assignat causam quare noluit eos contristare. Secundo manifestat quare hoc significet eis, ibi: Et hoc ipsum scrip

si.

Dicit ergo: ratio quare nolui in tristitia venire, est, quia tristitia vestra redundat in tristitiam meam, et de consolatione vestra gaudeo, et solum vos consolamini me, cum sum apud vos: unde si venirem et contristarem vos, ego ex tristitia vestra tristarer, et sic nullus esset qui lætificaret me inter vos, qui contristamini ex me, quia contristatus non de facili alium consolatur. (Prov. 10.) Filius sapiens,

« PoprzedniaDalej »