Obrazy na stronie
PDF
ePub

et quiescere, et sustentari, tamen solus Deus est, qui nos consolatur in omnibus malis, et ideo dicit: Deus totius consolationis, quia si peccas, consola tur te Deus, quia ipse misericors est. Si affligeris, consolatur te, vel eruendo ab afflictione per potentiam suam, vel judicando per justitiam. Si laboras, consolatur te remunerando. (Gen. 15.) Ego merces tua, etc. Et ideo dicitur (Matth. 5.) Beati qui lugent, etc. Materiam autem gratiarum actionis subdit, dicens: Qui consolatur, etc. quasi dicat: Ideo benedictus, quia consolatur nos in omni tribulatione, (Infra 7.) Qui consolatur, etc. Causam autem hujus ponit cum dicit: Ut possimus et ipsi consolari. Ubi notandum est, quod in donis divinis est ordo. Ad hoc enim Deus dat aliquibus specialia dona, ut ipsi effundant illa in utilitatem aliorum. Non enim dat lumen soli, ut sibi soli luceat, sed ut toti mundo. Unde vult quod de omnibus bonis nostris, sive sint divitiæ, sive potentia, sive scientia, sive sapientia, accrescat aliqua utilitas aliis, (↑ Pet. 4.) Unusquisque gratiam quam accepit, etc.

Hoc est ergo quod Apostolus dicit: Consolatur nos in omni tribulatione. Sed quare? non ut solum nobis hoc sit ad bonum, sed etiam ut aliis prosit. Unde dicit: Ut possimus et ipsi consolari eos, etc. Possumus enim consolari alios per exemplum consolationis nostræ. Qui enim non est consolatus, nescit consolari. (Eccl. 34.) Qui non est tentatus, qualia scit quæ sunt in omni, id est, in qualibet pressura. (Is. 61.) Spiritus Domini misit me etc. ut consolarer omnes lugentes. (Eccl. 48.) Consolatus est lugentes, etc. Possumus, dico, consolari per exhortationem ad tolerantiam passionum,

[ocr errors]

promittendo præmia æterna, quia sc. exhortamur vos per scripturas et internas inspirationes, ut patienter sustineamus, et alios exhortemur exemplo nostro, et per ipsas scripturas. (1 Cor. 14.) Ego enim accepi a Domino, etc. (Is. 24.) Quæ audivi a Domino, etc. Posita utilitate quæ ex Apostolis aliis provenit dictorum, consequenter rationem assignat, dicens: Quoniam sicut abundant, etc. Et quia duo dixerat, sc. quod Deus consolatur nos in omni tribulatione, et quod possimus et ipsi, etc. hic rationem horum duorum exponit; et primo ostendit quomodo Deus consolatur nos in omni tribulatione. Secundo quomodo consolatio nostra convertitur in consolationem aliorum, ibi: Sive autem tribulamur, etc. Dicit ergo: recte dico quod consolatur nos in omni tribulatione nostra, Quia secundum quod abundant passiones Christi in nobis, etc. dicit Christi, id est, inchoate a Christo. (Ezech. 9.) A sanctuario meo incipite. In Christo enim inceperunt passiones pro peccatis nostris, quia ipse peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. (1 Pet. 2.) Deinde per Apostolos, qui dicebant: Mortificamur tota die. Ps. 43. etc. Deinde per martyres qui secti sunt, tentati sunt etc. (Hebr: 41.) Ultimo ipsi peccatores pro suis peccatis patienter iram Domini portabunt, quia peccaverunt ei. Vel passiones Christi, id est, quas sustinemus propter Christum. (Act. 5.) Ibant Apostoli gaudentes, etc. Et (Ps. 43.) Propter te mortificamur, etc. Sicut, inquam, hujusmodi passiones abundant, sic abundat per Christum consolatio nostra. (Ps. 93.) Secundum multitudinem dolorum, etc.

LECTIO 3.

Apostolorum passiones, in Corinthiorum bonum cedere dicit, quorum tolerantiam, ut exemplar, eis proponit.

6. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive erhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum quas et nos pa

timur.

7. Ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passio

num estis, sic eritis et consolationis.

8: Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita

[ocr errors]

ut tæderet nos etiam vivere. 9. Sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat

mortuos.

quod tria dicit Apostolus se recepisse. Tribulationem, cum dicit: In omni tribulatione nostra. Consolationem, cum dicit: Qui consolatur nos. Exhortationem, cum subdit: Ut possimus et ipsi, etc. Accipiendo ergo hæc tria passive, dicimus, quod Apostoli consolantur, tribulantur, et exhortantur. Unde et tria ostendit Apostolus cedere ad consolationem aliorum, et hoc in quodam ordine. Et primo eorum tribulationem, cum dicit: Sive, inquit, tribulamur, etc. Quasi dicat: Vere quidquid recipimus est in bonum vestrum. Quia sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, quia sc. nostro exemplo monet vos Deus ad passionum tolerantiam, unde provenit vobis salus æterna.Unde (1 Mach. 6) legitur, quod ostenderunt elephantis sanguinem uvæ, et mororum, ut acuerent eos ad bellum. Quod fit, quando tepidis et pigris adhibentur passiones sanctorum in exemplum. Secundo ostendit, quod eorum consolatio in aliorum utilitatem cedit, cum dicit: Sive consolamur. Quasi dicat: ipsa nostra consolatio qua nos spe præPostquam Apostolus ostendit quod mii consolamur, est ad consolationem Deus consolatur servos suos in tribu- vestram, inquantum exemplo nostro lationibus, sc. ministros fidei et præ- vos etiam eamdem spem præmii hadicatores; hic consequenter manifes- bentes, gaudetis. Tertio ostendit quod tat, quod eorum consolatio cedit ad eorum exhortatio passiva est ad bonum bonum aliorum. Et circa hoc duo facit. aliorum, dicens: Sive exhortamur, per Primo manifestat qualiter eorum con- internam inspirationem vel per flagelsolatio sit ad aliorum utilitatem et sa- la, hoc est pro vestra exhortatione, sc. lutem. Secundo ordinem hujus conso- ut vos ad majora animemini, et salulationis et salutis insinuat, ibi: Quæ tem speretis. Unde dicitur (2 Mach. operatur tolerantiam, etc. ult.) quod exhortati sermonibus Judæ, Circa primum advertendum est, etc. Adjuvantibus autem vobis, etc.

10. Qui de tantis periculis nos eripuit
et eruit, in quem speramus, quoniam
et adhuc eripiet,
11. Adjuvantibus vobis in oratione pro
nobis: ut ex multarum personis fa-
cierum, ejus quæ in nobis est dona-
tionis, per multos gratiæ agantur pro
nobis.

S

Hujus autem consolationis et salutis ordinem insinuat, cum subdit: Quæ operantur tolerantiam, etc. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit patientiam habitam in adversis. Secundo manifestat fructum, qui ex patientia provenit, ibi: Ut spes firma, etc. Dicit ergo: Dico quod hæc ad vestram salutem cedunt, quæ salus est vobis in hoc, inquantum exemplo nostri estis fortes ad tolerantiam passionum, et ut patienter sustineatis passiones quas et nos patimur. (Luc. 21.) In patientia vestra possidebitis animas vestras. (Jac. 5.) Exemplum accipite fratres mei, etc. Ex qua quidem patientia provenit vobis fructus, quia ex hoc spes nostra firma est pro vobis, quod vos efficiamini hæredes vitæ æternæ. (Rom. 5.) Tribulatio patientiam operatur, patientia vero spem. Gregorius: Tanto spes in Deum solidior surgit, quanto quis graviora pro nomine ejus pertulerit. Nam ex passionibus quas sustinent sancti Dei pro Christo, consurgit eis spes vitæ æternæ. Et causa spei hujus est, quia sumus scientes, quia sicut estis socii nostri in passionibus, eritis socii et consolationis, id est, vitæ æternæ. (2 Tim. 2.) Fidelis sermo, nam si commortui sumus et convivemus, etc. (1 Pet. 4.) Communicantes Christi passionibus gaudete, etc.

Consequenter cum dicit: Non enim volumus vos, captat eorum benevolentiam recitando quædam in speciali. Et circa hoc tria facit. Primo enim describit persecutionem quam passus est in Asia. Secundo specialem ei consolationem collatam, ibi: Qui de tantis. Tertio subdit consolationis causam, ibi: Nam gloria, etc. Dicit ergo primum: non solum ea quæ dicta sunt de tribulationibus in generali, bonum est vos scire, sed non volumus vos ignorare, quia scire est utile vobis inquan

tum exemplo nostri patientiores estis. Nolumus, inquam, vos ignorare de tribulatione nostra, etc. (Thren. 3.) Recordare paupertatis meæ, etc. Hæc est illa persecutio, de qua legitur (Act. 9.) quæ facta est Apostolo ab Asiano quodam argentario concitante plebem contra eum, quam quidem Apostolus exaggerat a tribus. Ex loco, quia in Asia, et hoc est quod dicit: Quæ sc. tribulatio facta est in Asia, id est, apud Ephesum, quæ est in Asia, ubi debuisset magis honorari et consolari. Ex acerbitate, quia supra consuetudinem humanarum passionum, et ideo dicit : Quoniam supra modum sumus, etc. Item supra posse, et ideo dicit supra virtutem. Sed contra (1 Cor. 10.) Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra, etc.

Respondeo

dicendum, quod pati supra virtutem potest intelligi dupliciter. Vel supra virtutem naturalem, et de hac loquitur hic, supra quam Deus aliquando permittit sanctos tentari. Vel supra virtutem gratiæ, et de hac intelligitur illud (1 Cor. 10.) Fidelis Deus, etc. supra quam non permittit aliquem Deus tentari. Et quod Apostolus loquatur hic de virtute naturali, ostendit consequenter cum dicit: Ita ut tæderet nos vivere. Constat enim quod inter alia vivere magis desideratur. Quando ergo est tanta persecutio, ut et ipsa vita reddatur tædiosa, manifestum est, quod est supra virtutem naturæ. Et hoc est quod dicit: Ita ut, etc. quasi dicat: Sic erat gravis persecutio, ut vita esset nobis tædiosa. (Job.10.) Tædet animam meam vitæ meæ. Contra (Jac. 1.) Omne gaudium existimate fratres mei, etc. Respondeo: dicendum, quod tribulatio potest considerari dupliciter. Vel secundum se, et sic est tædiosa, vel in comparatione ad finem, et sic est ju

cunda inquantum propter Deum, et spem vitæ æternæ sustinetur. Et non solum erat nobis tædiosa vita, sed eramus certi de morte. Unde dicit: Sed ipsi in nobis responsum mortis, id est, certitudinem mortis habuimus, quasi dicat: Opinio mea dictabat mihi hoc, quod deberem mori. Vel aliter, responsum mortis, id est, ipsa ratio diceret et eligeret mori propter tædium vitæ. Exaggerat etiam tribulationem ex causa. Unde dicit: Ut non simus in nobis, etc. sc.ut reprimatur humana superbia. (Jer. 16.) Domine fortitudo mea et robur, etc. Sed in omnibus confidamus de Deo. (Jer. 17.) Benedictus qui confidit in Domino, etc. Et ideo dicit: Sed in Deo qui suscitat, etc. (1 Reg. 2.) Dominus mortificat et vivificat. Sed quia Dominus non derelinquit sperantes in se, ideo subdit Apostolus consolationem ei factam a Domino, dicens: Qui de tantis periculis, etc. Et circa hoc tria facit. Primo describit consolationem præsentem contra mala præterita. Secundo consolationem futuram. Tertio causam spei. Dicit ergo: Consolati sumus a Deo qui eripuit nos in præterito de tantis periculis, et eruit in præsenti, quia non cessat liberare. (Is. 43.) Cum transieris per aquas, etc. In quem speramus quoniam eripiet, et adjecit in futuro. (Eccl. 2.) Qui timetis Dominum sperate in illum. Hujus autem spei causam nobis præbent orationes vestræ. Unde dicit: Adjuvantibus vobis nos in orationibus, quas pro nobis facitis. (Prov. 18.) Frater qui juvatur a fratre,

etc. (Rom. 15.) Obsecro vos fratres per Dominum Jesum Christum, et per charitatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris, etc. Quæ quidem orationes necessariæ sunt, quia Deus multa bona confert uni ad preces multorum, cujus ratio est, quia Deus de bonis quæ confert, vult exhiberi sibi gratias, et quod multi ex hoc teneantur ad gratiarum actiones : hoc autem fit quando ex eo quod dat uni ad preces multorum, obligat sibi omnes, ad quorum preces confert bonum aliquod, ut sic non solum ille cui confert, sed etiam ipsi rogantes, gratias referant Deo. Et hoc est quod dicit: Ut ex multarum personis. Et dicit ex multarum facierum vel quantum ad ætatem, vel quantum ad conditionem, vel quantum ad diversitatem gentium vel morum. Ejus quæ in nobis est donationis, id est, pro illa donatione, sc. fidei quæ in nobis est. Per multos agantur gratiæ Deo pro nobis. (Eph. 5.) Gratias agentes Deo et Patri. Vel aliter: ut ex multarum personis facierum, id est, conditionum personis. Dico ejus donationis quæ est in nobis, id est, quæ habent idem donum, sc. fidei vel charitatis, id est, ex multis personis illorum qui sunt in fide Christi. Agantur, etc. Et sic secundum hanc expositionem per diversas facies intelliguntur diversæ virtutes, ut facies unius dicatur illa virtus in qua præeminet: sicut facies Job, patientia ; facies David, humilitas, et sic de aliis.

LECTIO 4.

Spes auxilii divini est causa consolationis in adversis, quæ ex conscientiæ testimonio provenit.

12. Nam gloria nostra hæc est testimo

nium conscientiæ nostræ, quod in

simplicitate cordis, et in sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed

[merged small][ocr errors][merged small]

Posita consolatione Apostolo a Deo facta post persecutionem, hic consequenter consolationis causam assignat, quæ est de spe divini auxilii. Et circa hoc duo facit. Primo proponit causam spei. Secundo adducit ad hoc testimonium eorum quibus scribit, ibi: Non enim alia, etc. Dicit ergo: Dico quod speramus adhuc eripi a Domino et consolari. Nam gloria, etc. quasi dicat, causa hujus est bona conscientia nostra. Spes enim est expectatio futurorum ex gratia et meritis proveniens. Unde et circa hoc tria facit. Primo ostendit gloriam quam habet de testimonio puræ conscientiæ. Secundo causam hujus gloriæ insinuat, ibi: Quod in simplicitate. Tertio manifestat unde proveniat hæc causa, ibi: Et non in sapientia carnali. Dicit ergo: Ideo spero et confido de Deo, quia gloria nostra, id est, glorior ex testimonio et puritate conscientiæ nostræ, ex quibus secure potest confidere de Deo. (1 Joan. 3.) Si cor nostrum nos reprehenderit, etc. (Rom. 8.) Ipse spiritus testimonium, etc.

Notandum autem quod conscientiæ testimonium verum est, quia non decipit. Multi enim exterius videntur boni, qui in conscientia sua non sunt boni. Et semper durat. Sed non dicit conscientiæ aliorum, sed nostræ, quia semper homo plus debet stare testimonio conscientiæ suæ de se, quam

testimonio aliorum, quod non faciunt illi qui reputant se bonos ex hoc, quod alii sunt mali, non ex hoc quod ipsi in veritate boni sint. Et illi qui gloriantur de bonitate alicujus boni viri qui eis aliqua affinitate conjungitur. Causam autem hujus gloriæ insinuat, dicens, quod in simplicitate, etc. quæ consistit in duobus. In duobus enim consistit puritas conscientiæ, ut sc. quæ facit sint bona, et quod intentio facientis sit recta, et ista dicit Apostolus de se. Primo quod habet intentionem rectam ad Deum in operibus suis, et ideo dicit: Quod in simplicitate, id est, in rectitudine intentionis. (Sap. 1.) In simplicitate cordis, etc. (Prov. 11.) Simplicitas justorum, etc. Secundo quod ea quæ facit sunt bona, et ideo dicit: Et sinceritate operationis. (Phil. 4.) Ut sitis sinceri et sine offensa. Unde autem proveniat hujus gloriæ causa, manifestat subdens : Sed non in sapientia carnis.

Hoc potest dupliciter legi. Primo ut referatur ad hoc quod immediate præcedit, sc. Dei. Et tunc est insinuativum, unde veniat ei sinceritas et simplicitas, quasi dicat: Multi antiqui fuerunt sapientes in sapientia terrena, sicut philosophi. Et multi Judæi pure vixerunt confidentes in justitia legis, sed nos non in sapientia carnali, quæ secundum naturas rerum, vel desideria carnis est, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. (Rom. 8.) Prudentia carnis mors est, etc. (1 Cor. 2.) Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, etc. (1 Cor. 15.) Gratia Dei sum id quod sum. Vel etiam secundum hunc modum. Non in sapientia, etc. id est, quasi innixus humanæ sapientiæ, sed gratiæ Dei. (Prov. 3.) Ne innitaris prudentiæ tuæ. Alio modo potest exponi, ut hoc quod dicit: In simplicitate, etc. referatur ad puritatem

« PoprzedniaDalej »