Obrazy na stronie
PDF
ePub

vides lutum, illud ablue, et quod aridum est, fac saporem habere. » Deinde monet ne temere de aliis judicet. De solitaria vita sic ipsam instruit : « Quoniam in solitaria vita, quam requirit sonus verborum tuorum, non valeres quiescere propter vicissitudinem diversorum morum: quia tunc novissima tua multo pejora fierent, quam prima, et etiam tam gravia, ut jactura lapidis est. »>

fringere non potes; et quæ in tanta asperitate A ponendo. Respondet S. Hildegardis breviter: «< Ubi sunt, quod te vulnerarent, si ea tangeres, et quæ in tanta mollitie sunt, quod ea contereres, si illa dire et aspere tangere velles. Duritia namque, quæ a Sole justitiæ claudicavit, Ecclesiam nunc circumdedit, quam tu perforare non prævales. Unde in corde tuo ad Deum dic: « Domine, qui omnia nosti, 'n magistris meis tibi obedire volo, quamdiu Catholicæ fidei me resistere non cogunt. Hæc utcunque exponuntur. Duritia erat in ipso schismate, asperitas in principibus sæcularibus, mollities in episcopis; ac si diceretur: Durius est schisma, quam possis illud tollere et principes sæculi in tanta asperitate sunt, quod te non audirent, si eis diceres, quod in scientia tua justum habes, » ut sequitur: episcopi vero tantam mollitiem nunc sectantur, ut nescires quid cum illis ageres. Monet tamen Sancta abbatem, ut Christi exemplo discipulos suos teneat, reliquos Deo dimittat.

ut

85. Abbatissa superioris monasterii Ratisponensis ad S. Hildegardem scribens (ep. 112), « de duabus inquisitionibus,» responsum petit, << si videlicet, inquit, de re, pro qua jam maxime affligitur cor meum, aliquod periculum timendum, vel de Dei misericordia præsumendum sit. » Hoc in alia epiB stola expositum fuerat. Alterum est de officio abbatissæ deponendo. Ad hoc ita S. Hildegardis respondet: «< Nunc autem, dulcissima filia, curam tibi creditam in tali veritate provide, ne propter tædium aut laborem eam dimittas. » Mox hortatur ad studium bonorum operum. Primam vero quæstionem, quæ forsan erat de prædestinatione, gravibus verbis reprehendit.

83. Quemadmodum abbates multi, sic non pauca abbatissæ S. Hildegardem consuluerunt. Abbatissa in Altuvich (Trithemio in Altwick, Trajectensis dicecesis) ad Sanctam hæc scribit (ep. 100): « Dominus noster... inspiravit cordi meo, ut puto, quatenus onus regiminis, quod graviter parto derelinquam, et me solitudini alicujus cellulæ includam... >> Post pauca S. Hildegardis ita respondet: « O filia, non est utile apud Deum, ut onus tuum abjicias, et ovile Dei relinquas, cum illud lumen, habes per quod illi luceas etc. » Abbatissa in Kizingun (forte Kitzingen in Franconia ad Mænum, ubi modo sunt Ursulinæ) post multa elogia Sanctam his verbis compellat (ep. 101): « Sonet vox tua in auribus meis, et quid salubrius sit, utrum onus, quod porto, deseram, an diutius feram, mihi petenti divinitus enarra. » Respondet S. Hildegardis, abbatissam laudans, et ad fiduciam de Deo excitans. Abbatissa in Widergoldesdorf idem rursum petit hoc modo (ep. 108): Quapropter, dulcissima, obnixe supplico, piis interrogata indicaverit. « ut dignemini a Deo perquirere vobis, utrum sit ipsius voluntas ut istam sarcinam portem, aut abjiciam; quia plus adhuc constrictione obedientiæ, quam Dei amore perseveravi. » Hortatur S. Hildegardis ut pergat martyrium, quo eam in officio suo affligi fatetur, constanter portare, sic eam consolans : « Sed tamen in hac parte plurimi sancti sicut martyres ad Deum veniunt. Ac ideo et tu confide in Deum, quia non derelinquet te, et Spiritus sanctus dolorem tuam minuet. »>

86. Sacerdos quidam, volens amplecti vitam monasticam, dolensque suum illud propositum differri, ad Sanctam recurrit (ep. 119). Rescribens S. Hildegardis hortatur ad constantiam in proposito : nec tamen edicit locum aut ordinem cui ille se aggregaret. Ratio silentii non alia erat, opinor, quam quod Deus de illis nihil ipsi revelaret. Sic frequenC ter observo, ad interrogata non respondere Sanctam, aut solum ex parte respondere, quia plura petebantur quam Deus per ipsam manifestare volebat.

84. Abbatissa de Crouchdal, in Vita Crutendal, quæ S. Hildegardem apud se viderat, ad ipsam sic incipit scribere (ep. 109): « Postquam diu desiderata præsentia et affabilitate vestra, Deo opitulante, merui relevari a pusillanimitate spiritus, et tempestate priori, aliquantisper quievi, et quia verba vestra non ab humano ingenio, sed a Luce vera... non dubito procedere, consilio vestro, quod proposui facere, distuli adhuc perficere.» Ex responso liquet, ipsam etiam consilia agitasse de officio dePATROL. CXCVII.

87. Non minus arcanum erat quod quærebat magister quidam Trajectensis (ep. 123), taleque, ut rarissime ea de re responderit Sancta, quando erat interrogata, licet id ipsum personis aliquot Queritur ille se ob

peccala sua multis modis esse afflictum. Rescribit Sancta instructionem, et tum addit: « Nunc autem, o serve Dei, in meliore via parvæ fenestellæ in splendido lumine in te apparent, ita quod exoptando bonum desideras. In altera vero vita D in nigro turbine occupatus es. Sed tu, o miles, cum clara militia surge, et turbinem hunc vince, quoniam gratia Dei te tangit et monet, etc. »>

88. Anonymus quidam Weisionensis multum obtestatur Sanctam, non solum ut pro se preces fundat, sed etiam ut apud Deum exquirat arcana his verbis proposita (ep. 133)) » Quid sit, quod me toties ad se clamantem de profundis nequitiarum et de luto fæcis eripere dedignatur, si sperare ulterius veniam, si spiritum contribulatum et contritum mihi largiri velit, domina, intenta prece exquire, » etc. Verum S. Hildegardis pro responso ad ejusmodi quæstionem, quam satis clare improbat, rescribit utilem monitionem, ut stabilis sit in bono. Canonicus quidam Trajectensis ita ad S. Hildegar

2

dem scribit (ep. 134): « In humilitate itaque sup- A multis redarguit, ad prædictiones bonorum et mal plico,... quatenus arcana divinæ revelationis de statu meo. præcipue secundum interiorem hominem, mihi in ministerio tuæ manifestationis ad doctrinam et candelam spiritus mei exhibeas. Quod debes quidem ex promisso; quia cum in transitu meo versus Romam irem, hæc a tua charitate impetraverim. y At respondens S. Hildegardis monet ut velocius surgat, et a diabolo fugiat.

§ VII. Sancta a multis congregationibus consulta de iis quæ emendari possent, aut etiam de arcanis aliis, et invitata ad monila conscribenda.

B

89. Hactenus ostendi S. Hildegardem ab abbatibus et abbatissis multis ct ab aliis etiam personis consultam fuisse de rebus occultis, quas sine revelatione divina scire non poterat. Nunc integras clericorum aut monachorum producam congregationes, quæ simili de causa et pari fiducia ad Sanctam scripserunt. Agmen ducat clerus ecclesiæ metropolitanæ Coloniensis, qui S. Hildegardem in urbe sua viderat, et monita salutaria dantem admirabundus audiverat. Unde Philippus decanus cum omni clero ad ipsam hæc scribit (ep. 48) : « Quia maternam pietatem vestram diligimus, vobis notum facimus, quia postquam a nobis recessistis, cum per divinam jussionem ad nos venissetis, ubi verba vitæ, prout Deus vobis inspiravit, nobis aperuistis, in maximam admirationem ducti sumus pro eo, quod Deus in tam fragili vase, in tam fragili sexu C hominis, tanta mira secretorum suorum opera.

tur. » etc.

90-92. Remisit Sancta scriptum longissimum, quo gravissimis verbis et Dei nomine negligentiam clericorum in cura animarum, aliaque vitia reprehendit, monitaque dat plurima multasque etiam miscet prædictiones. Circa medium epistolæ multa incipit prædicere mala, quibus Deus Ecclesiam castigaturus erat, quia ecclesiastici nec in moribus nec in doctrina tales erant quales esse debuissent. Tam clare autem prædicit futuros hæreticos, ut ea de re nullum videatur dubium relinqui. Attamen bona aliqua immiscet, et satis declarat hæreticos non omnino prævalituros.

Viditur hic S. Hildegardis Lutheri tempora prædixisse; sed id clarius perspicit, qui omnia non modo Coloniensibus, sed etiam Trevirensibus, et Wernero de Kircheim prædicta, accurate voluerit expendere. Periculum non modicum eo tempore imminuit Coloniæ, quæ archiepiscopum suum vidit ab hæreticis corruptum; sed feliciter caput erexit et hæreticos expulit, ut Sancta ipsos monere videtur.

93-96. Treviris item fuerat S. Hildegardis, in eadem verisimiliter excursione qua Colonienses invisit. Hinc præpositus S. Petri cum toto clero Trevirensi ad eamdem scribit (ep. 49); cui S. Hildegardis prolixe respondit, multa monendo et increpando. Postquam negligentiam pastorum et prælatorum

D

rum futurorum pergit, et non dubito observan nihil in omnibus istis me reperire quod non fue impletum. Facile hoc videbit, qui historiam ecc siasticam utcunque cognitam habet, modo atte dere voluit quantum Ecclesia sæculo xvi passa detrimentum, quantumque eo etiam tempore Cat lici doctrina et moribus præstare cœperint majo bus suis, qui multis ante S. Hildegardem sæcul et aliquot etiam post ipsam vixerunt. Treviris hæreticis multum passa est, ut prædixerat Sanct sed prævaluit, et mores pristinos emendavit, ut turum clare enuntiat.

97. Jam vidimus num. 47 epistolam abbatis Eb bacensis ad Sanctam. Eidem quoque cum tota co gregatione scripsit Meffridus, prior illius cœno Cisterciensis, preces flagitans, et epistolam Sanct quam de sæcularibus inquiunt (ep. 51), et idiotis spiritalem conversationem conversis, quos nos co versos dicimus, Spiritu sancto vos scripsisse a divimus. » Misit haud dubie Sancta epistolam, Griseos monachos,» id est Cistercienses, inscri tam, quæ admodum prolixa est (resp. ad ep. 5 Multam sane laudem ordinis illius epistola con net; sed arguit illos, quos ipsi conversos voca quorum plurimi se ad Deum in moribus suis n convertunt, » inquit Sancta. Alia quoque docume prudens lector inveniet in eadem epistola.

[ocr errors]

98. Wernerus de Kirchem (oppidum est Suey in ducatu Wirtenbergensi, ubi etiam fuerat Sand <«< cum cæteris societatis suæ fratribus, » non m preces S. Hildegardis enixe postulavit, insigni e ornans elogio, sed etiam, quemadmodum Coloni ses et Trevirenses, verba ipsius scripto comm data habere voluit (ep. 52).

99-100. Sancta ita ita incipit respondere: «< lecto ægritudinis diu jacens, anno Dominicæ carnationis millesimo centesimo septuagesimo, v vigilans corpore et animo pulcherrimam ima nem, etc. Sequuntur querelæ gravissimæ ill imaginis, quæ, ut inferius exponitur, Ecclesi repræsentabat, contra vitia et peccata non le sacerdotum. Deinde sequuntur prædictiones q sæculo xvi omnino impletæ sunt, hoc modo: «< Pr cipes enim, et temerarius populus super vos, o cerdotes, qui me hactenus neglexistis, irruent. vos abjicient et fugabunt, et divitias vestras vo auferent, pro eo quod tempus sacerdotalis off vestri non attendistis. » etc.

101. Nescit sane, quid sæculo xvi factum sit magna parte Germaniæ, et in aliis quoque regi imo in ipsa Suevia, ubi hæc dicta fuerunt, non perspicit omnia esse completa. A major vero prædictionis claritatem observo, hic non a illam consolationem, quæ additur in scriptis ad lonienses et Trevirenses, quod civitates istæ in f deinde sint futuræ magis florentes, sicut revera Kircheim factum non est. Contra additur alia pr dictio, his verbis expressa: « Et iterum ego pa

percula feminea forma gladium evaginatum in A illo, alias florentissimo, discordia orta erat inter ab

aere pendentem vidi, cujus acies una ad cœlum, altera ad terram versa erat. Et gladius iste super spiritalem populum extendebatur.... Et vidi, quod gladius iste quædam loca spiritalium hominum abscindebat, quemadmodum Jerusalem post passionem Domini abscissa est. » Hoc iterum clarissime factum est Lutheri temporibus. Demum adjungitur hæc qualiscunque consolatio : " Sed tamen vidi, quod plurimos timoratos, puros et simplices sacerdotes in adversitate ista sibi Deus observabit, »etc.

102. Ad S. Hildegardem alia de causa scripsit congregatio fratrum in Hagenhe (ep. 53), discordiis scissa, quod Sanctæ innotuerat, et cui malo jam mederi cœperat. Respondit S. Hildegardis per epistolam longam, quæ de multis vitiis et virtutibus instructionem continet, admonitionemque et adhortationem ad studium virtutum.

B

batem et priorem, cui major monachorum pars adhærebat. Hi ea de causa Sanctæ sententiam exquirunt. Rescripsit Sancta litteras multum consolationis habentes, quæ pacem reduxerunt. Contumaciam ait inferiorum contra superiores ortam fuisse ex defectu misericordiæ horum, et omnes invitantur ad misericordiam invicem exhibendam. Trithemius, qui discordiam illam narrat in Chronico Hirsaugiensi, ad annum 1161, post recitatas S. Hildegardis litteras subjungit : « Postea vero quam fratres has a B. Hildegarde litteras suscepissent, non parum in Domino gavisi sunt, et mentibus compuncti, de pace inter se tractare unanimiter cœperunt. Manegoldus quoque abbas (de cujus ad Sanctam epistola et hujus responso actum est num. 68) monita virginis secutus, omnem de corde amaritudinem expulit, et se patrem filiis juxta Regulam deinceps sapientissimum pro viribus exhibiturum in omnibus repromisit. Unde fratres dulcedine verborum ejus compuncti se ut humiles et obedientes patri subjectos præstare in cunctis pollicentur. Per misericordiam itaque omnipotentis Dei, et orationes S. Hildegardis, pax inter dissidentes reformata est, et finis optatus turbationi impositus. » Porro laudatus Trithemius ad annum 1160 scribit, S. Hildegardem tunc Hirsaugiæ fuisse, et monachis illam discordiam, nisi se emendarent, prædixisse. Verum in allegatis litteris nulla fit mentio illius excursionis

103. Sacerdotes in Rutdelingun [forte Reutlinge, vulgo Reutlingen in Suevia] ad S. Hildegardem ita scribunt (ep. 124): « Exsultavimus et delectati sumus in his quæ dicta sunt nobis, scilicet legationem consolatoriam nobis adfuturam. Et exspectantes exspectavimus, et nondum intendisti. » Paulo post innuunt novi aliquid se aggressos, precesque Sanctæ instanter postulant. Suspicor fuisse congregationem sacerdotum, qui vitam religiosam erant amplexi, quique consilia S. Hildegardis sequi volebant. Certe ita respondet Sancta, ac si scriberet ad sacerdotes, qui mundanis rebus nuntium remi- C ad Hirsaugienses, et prædictionis S. Hildegarserant, dicens : « O quales illi sint qui in peregrinatione vitam requirunt, et qui in exsilio alieni sunt partis illius, quam propter Deum reliquerint. » Cæterum laudat ipsorum propositum, et hortatur ad fortitudinem in servitio Dei.

104. Præfectus cuidam hospitali domui, dictus « magister pauperum in Lutherum, » cum suis S. Hildegardem consulit (ep. 136) his verbis: Salutaria itaque sanctitatis vestræ documenta exoptamus a vobis audire, et statum vitæ nostræ diligenter a vobis intelligere, etc. Rescribens S. Hildegardis, eleganter exponit parabolam hominis qui in latrones inciderat, per Samaritanum sublevati et curati; monetque ut, sicut Christus vulnera Adami sanavit per se et suos, ita ipsi imitentur verum illum p Samaritanum, curando scilicet corpus et animam pauperum.

105. Monachi Benedictini Sigebergenses, in dicecesi Coloniensi trans Rhenum, ad S. Hildegardem ita scribunt (ep. 137) » Quam speciali charitatis affectu VOS in matrem spiritualem elegerimus, et in consortium orationum nostrarum susceperimus, omnium secretorum cognitor novit, etc. >> Rescripsit demum S. Hildegardis monitionem cum laude cœnobii Sigebergensis, in quo tamen non omnes æque ferventes fuisse insinuat.

106-107. Monachi Hirsaugienses, quorum abbatem S. Hildegardi scribentem vidimus num. 68, alia de causa ad ipsam recurrunt (ep 138). In cœnobio

dis. Quapropter, etiamsi revera apud Hirsaugienses aliquando fuerit Sancta, ut videbimus § 12, omnino mihi persuadeo illam Sanctæ excursionem serius figendam. Quod vero spectat ad prædictionem relatæ discordiæ, non aliam fuisse putem quam quæ legitur in epistola ad Manegoldum abbatem, num. 68.

108. Monachi Eberbacenses, quorum abbas S. Hildegardi ante scripsit, ut vidimus num. 47, ut et eorum prior num. 97, unanimi consensu ad Sanctam has detulere preces (ep. 139); Precamur que humili petitione, ne quod in nobis corrigendum est, non celetis; sed ut Domino, qui vobis multa secreta reserat, placuerit, nobis id insinuare studeatis. » Fecit Sancta quod petebatur, monuitque ut caveant a discordia et contentione.

109. Prior et monachi Zwifeldenses ad Sanctam recurrunt pro reformatione sua (ep. 140). Respondit Sancta per monitionem longam et fortem, qua negligentiam et varia monachorum illorum vitia acriter perstringit, eosque ad pœnitentiam et emendationem hortatur. Moniales Zwifeldenses simili modo ad S. Hildegardem scribunt (ep. 141): « Rogamus etiam pietatem vestram, inquiunt, ut, cum divinæ visioni insistitis, commonitoria verba ad nos dirigatis, et quomodo a via negligentiæ ad viam correctionis redire debeamus, nobis ostendere non negligatis. » Hisce fortissimam monitionem remisit Sanela, arguens et increpans, orlansque ad

vitam magis regularem. Cæterum de Swifaltensibus A Monachos vero ad majorem etiam ex ejus monitis in Suevia monachis et monialibus hic agi, osten- fructum colligendum anhelasse monstrat ipsa po

dam num. 179

110. Prior et monachi Montis S. Disibodi, quibus S. Hildegardis non poterat non esse notissima, monita ipsius partim precibus, partim querelis exigunt (ep. 142). Rescripsit S. Hildegardis prolixam adhortationem, cui admiscere videtur prædictiones futurorum, quaque monet monachos illos, ut ad primum fervorem redeant.

111. Monachi S. Eucharii Trevirensis ad S. Hildegardem tanquam ad matrem scribunt (ep. 143), laudantes Deum, qui, inquiunt, « hæc a sapientibus et prudentibus hactenus abscondit, quæ mirarabiliter diebus nostris humilitati tuæ revelat. >>

Sancta prolixe rescripsit, nonnulla in monachis istis laudans, nonnulla reprehendens. docensque obedientiam, humilitatem, charitatem, et alias virtutes. Sequitur epistola prioris et monachorum Cistellensium ad Sanctam (ep. 144), quam <«< ut superiorem et ut charissimam matrem » venerari se dicunt. Si consulimus responsum ad hanc epistolam, videbimus idem hujus responsi esse principium cum initio epistolæ S. Hildegardis, relato in Chronico Alberici ad annum 1153, ubi illa Sanctæ epistola dic tur anno 1153 scripta «< Cisterciensi capitulo generali. >> Recte, opinor, id habet Albericus, quia Cisterciense cœnobium aliquando etiam vocatur Cistellense, ut habet Valesius in Notitia Galliarum, pag. 146, et revera Cistellæ nomen cum Gallico Cisteaux magis convenit, quam vulgare nomen Cistercium. Hi autem Cistellenses inter alia S. Hildegardem sic alloquuntur: « Clementiam vestram petimus, ut, quod in nobis et in ordine nostro, scilicet monastico, vobis, imo, divinis oculis displices, secundum quod Deus vobis ostendederit, nobis rescribere non ambigatis. >> Præstitit S. Hildegardis quod petebatur; rescripsit epistolam bene longam, qua vehementer queritur, <<< dulcissimam charitatem » ab ipsis scissam esse. Priorem tantum epistolæ partem dedit Martenius, quod tria folia a codice abscissa essent.

stulatio.

113. Altera eorumdem petitio subjungitur hoc modo Super hæc unanimi consensu januam vestræ charitatis opportune et importune pro descriptione gestorum ac virtutum, nec non et vitæ patroni nostri, nec non et vestri, beatissimi Disibodi, in cujus domo ab ipsis cunabulis nutrita estis, pulsamus, »> etc. Huic petitioni, quantum voluit, satisfecit Sancta. Nam habemus Vitam S. Disibodi, editam apud nos ad 8 Julii. Eadem exstat in codice nostro, qui notatur O Ms. 12. Quid vere ad priorem postulationem responderit S. Hildegardis, et, an omnino ad illam responderit, plane ignoro. B Dicit quidem Martenius Responsum ad hanc epistolam (Helengeri) exstat inter editas S. Hildegardis epistolas; sed fallitur, nam solum exstat responsum ad aliam Helengeri episiolam (ep. 39), num. 123 memorandam.

C

112. Ultima tandem epistola illarum quas edidit Martenius, ad S. Hildegardem, est « Henrici [imo Helingeri] abbatis et conventus Montis S. Disibodi D (ep.,145), » nec responsum Sanctæ ad hunc edidit Martenius. Jam vero occasione mutati nominis Helingeri in Henricum, quæ tam certa est quam notabilis luxatio, lectorem monendum censeo, plura nomina propria hominum aut locorum procul dubio luxata esse apud Martenium, et non pauca me restituere conatum ex Trithemio aut aliunde, non tamen omnia certo emendare potuisse : nam etsi clare subinde videam nomina Germanica ab editore Gallo a naturali sono detorta esse, non æque est facile vera substituere. Malui igitur inemendata relinquere illa quæ non poterant conjectura quasi certa restitui. Epistola Helingeri ostendit fructum quem præsens in Monte S. Disibodi tulerat Sancta.

་་

§ VIII. Sancta etiam consulta de quæstionibus theologicis scripturisticis, aliisque ad fidem vel ad mores spectantibus.

114. Quanquam non possumus non mirari Sanctam a tot viris, dignitatibus et scientia inclytis, de rebus occultis et arcanis consultam fuisse, magis tamen obstupescere cogor dum perspicio, ad mulierem indoctam, et omnis scientiæ studio acquisitæ expertem, delatas fuisse quæstiones ex theologia subtilissimas, ex sacris litteris difficillimas, ipsamque non dubitasse responsa dare theologica et scripturistica, quamvis aliquando ad quæsita, curiosa magis quam utilia, plenum responsum non dederit. Eberhardus episcopus Bambergensis, qui Sanctam antea inviserat, quæstionem eidem subtilem admodum proposuit, ita scribens (ep. 14): « Cum de curia imperatoris per te transiremus, quia Spiritu sancto imbuta es, tuæ charitati exponendum commisimus. In Patre manet æternitas, in Filio æqualitas, in Spiritu sancto æternitatis æqualitatisque connexio. Quod et nunc, secundum qnod Deus tibi revelavit, expositum videre desideramus. » Orditur Sancta a brevi hortatione, qua ad gregem suum diligenter pascendum excitat Eberhardum. Tum Patris æternitatem, Filii æqualitatem, connexionem Spiritus sancti, oratione satis longa et subtili sic exponit, ut doctissimus theologus multum sudaret, et frustra fortasse, ad talem expositionem dandam. Concludit demum epistolam hoc modo: « Nunc, o pastor et Pater populorum, Deus tibi det, ut ad lumen pervenias, ubi scientiam veræ beatitudinis accipias. »

115. Sacerdos quidam, cujus nomen per C solum designatur, multum se precibus S. Hildegardis commendat (ep. 43), ut, inquit, <<< orationibus vestris ad Dominum adductus, merear illuminari, et a cæcitate cordis sanari. » Et mox De corpore et sanguine Christi, in quibus tota spes fidelium est, etiam docete me, >> etc. Respondere sic incipit

Sancta : « In vera visione vigilantibus oculis de A mientes corripit, et in malis suis perseverantes ocsacramento Dominici corporis hæc verba audivi et cidit. »

[ocr errors]

vidi Deus id, quod fuit, permansit; et, quod non erat, assumpsit. Subjungit Incarnationem Filii Dei, eaque enarrata, ita pergit : « Itaque eadem virtus Altissimi, quæ in utero Virginis carnem operata est, super altare ad verba sacerdotis oblationem panis et vini in sacramentum carnis et sanguinis convertit, virtute sua illud fovens. » Addit alia multa quæ brevitatis causa mitto, ibidem videnda.

116. Wibertus aut Guibertus, monachus Gemblacensis, ordinis S. Benedicti in Brabantia, triginta et octo quæstiones difficillimas, ex Veteri Novoque Testamento, et ex historia ecclesiastica collectas, B quas monachi Villarienses, abbatiæ item in Brabantia celeberrimæ, ad Sanctam proficiscenti commiserant, S. Hildegardi transmisit, eamque per litteras rogavit, ut earum solutionem aggrederetur. Cur eas ipse non tulerit in litteris (nunc inter opuscula) exponit. Aggressa est Sancta opus arduum quod proponebatur, et ad omnes quæstiones respondit. Attamen tale est responsum istud, ut dubia omnia non solvantur. Responso addidit litteras elegantes, quibus Wibertum hortatur ad virtutes instituto monastico congruas et necessarias, maxime ad charitatem et humilitatem.

117. Congregatio coenobii Hunniensis utilem magis pro vita recte instituenda doctrinam a S. Hildegarde petiit, videlicet expositionein Regulæ S. Benedicti, dicens ad eam se confugere in necessitatis articulo, tanquam ad firmissimum inexpugnabilis municipii asylum, ac post magnifica elogia, hæc subdens: « Pedibus sanctitatis vestræ convoluti, omnes in commune petimus pietatis vestræ almitatem ut aliquid super Regulam B. Benedicti Patris nostri memoriale vestrum relinquatis, admodum nobis necessarium... » Fecit Sancta quod rogabatur, et in Regulam S. Benedicti scripsit commentarios, post epistolas ipsius impressos.

D

118. Sacerdos quidam Trevirensis, qui curam animarum habebat, simul flagitat pro se preces S. Hildegardis, et consolatoria verba (ep. 125), » ac deinde addit : « Et quomodo his præesse possim, quos sub regimine sacerdotii regere debeo, benigne insinuetis. Breviter quidem ad hæc, pulchre tamen, aliqua documenta rescribit Sancta. Primo monet, ut peccatorem medicus frequenter cum misericordia ungat, nec fetentem livorem in illo esse sinat, quia lepra per summum Medicum abstergitur, ubi se homo sacerdoti ostendit. Secundo observat, aliquos venire sine debita præparatione et proposito se emendandi. Addit tertio Homo autem, qui semper cum dolore iniquitates suas deserit, ita quod non vult in sordida peccata sæpius demergi, non est prædicto modo ligandus, sed in doloribus suis ungendus, in quocunque loco sit. Magnus enim Medicus vigilantes suscitat, et dor

119. Magister quidam theologus Parisiensis ostendit (ep. 127), magnam etiam fuisse Parisiis famam S. Hildegardis. Nam post varia elogia, difficilem et subtilem ei proponit quæstionem, ita scribens :

Nos autem, quamvis a te longe positi simus, fiduciam in te habentes, quædam a te petimus; scilicet quoniam plurimi contendunt, quod Paternitas et Divinitas Deus non sit, quid inde in cœlestibus sentias, nobis exponere et transmittere non differas. » Error ille erat Gilberti Porretani episcopi Pictaviensis, qui illum retractavit anno 1148 in concilio Remensi, agente maxime S. Bernardo. Ad propositam quæstionem insigni cum humilitate respondet S. Hildegardis, comparans se cum parva penna, quam de terra levat, et volare jubet Deus.

120. Frater quidam (ep. 128) multum conqueritur de schismate, quo divisa tunc erat Ecclesia; sed ea de re tunc S. Hildegardis nihil respondit. Ille vero in fine aliam proponit quæstionem his verbis: Nam a malignis spiritibus multoties tam occulte quam aperte impugnor, qui me plurimum fatigant et seducere volunt: et quid de his sentias, rogo, ut per scripta tua mihi renunties. » Ad hanc quæstionem prolixe satis respondit Sancta, dividens aerios spiritus in quatuor partes, hominesque variis modis ab illis tentari asserens. Primæ parti attribuit tentationes « per luxuriam..., in omni genere vitiorum. » Secundam partem dicit dominari « in omni Cinconstantia, et hominem, inquit, in insanam iracundiam immittit. » De tertia ait, eam velut in ostensione angelorum et prophetiæ > errores producere, multumque lædere «< in vana gloria per jactantiam et per contumaciam. » Quartam demum partem ait « in multiplici diversitate familiarius agere cum hominibus, abhorrere tamen a cruce et passione Domini; permittere ve.o quædam bona in hominibus, » sed ipsis in eisdem bonis moderationem abstrahere. »>

D

§ IX. Multi ad Sanctam scribunt, ut preces, consolalionem, monita aliaque similia obtineant : quibus illa rescribit.

121. Vidimus S. Hildegardem a multis fuisse consultam de rebus arcanis, aut de quæstionibus difficilibus. Nunc eamdem videbimus plurimorum litteris pulsari variis de causis, ac si commune fuisset omnium fere refugium. Primam hic pono S. Elisabetham Schonaugiensem, quæ eodem tempore in diocesi Trevirensis florebat, et multis revelationibus inclaruerat. Citius tamen obiit S. Elisabetha, nimirum anno 1165, ut apud nos ostensum est ad Acta ipsius, data ad 18 Junii (Patr. t. CXCV), ubi etiam recitatur epistola satis prolixa, quam ad impetrandam consolationem scribit ad S. Hildegardem (ep. 45).

122. Respondit S. Hildegardis de more præmittens non se loqui de suo ingenio, « sed de serena Luce. » Tum disserit de homine, et de inspiratione Dei, qua

« PoprzedniaDalej »