Obrazy na stronie
PDF
ePub

vero epistola conqueritur pontifex, defectus aliquot in Actis illis esse inventos quod non essent omnia satis clare exposita. At illis defectibus non perit Actorum fides historica. Quare dabo hæc inquisitionis Acta post vitam, debitis adnotationibus illustrata.

riæ >> vocatur. Habemus secundo, Vitam fuisse A ad examen illud instituendum delegavit præpositum, scriptam statim post Sanctæ obitum. Habemus ter- decanum et scholasticum Moguntinos. In eadem tio, errasse Bailletum in tabula critica, non modo quia Theodoricum facit abbatem, et solum Vitæ scriptorem, cum Trithemio, sed etiam magis, quia dixit, eum vixisse « viginti aut triginta annis post mortem S. Hildegardis, ac si non esset scriptor omnino contemporaneus. Hanc Vitam primo loco recudam ex Surio, collatam tamen cum ms. Bodecensi, cujus lectiones variantes accepimus.

4. Alteram quoque habemus Vitam S. Hildegardis in codice nostro ms., qui notatur P. ms. 17: eademque nonnihil interpolata nobis transmissa est ex codice Ultrajectino S. Salvatoris. Utrumque ms. contuli, et initio nullam fere differentiam inveni, circa finem vero adnotationes quasdam vitæ insertas reperi in codice S. Salvatoris, quæ non habentur in codice nostro, olim etiam Ultrajectino. Auctor hujus Vitæ ignoratur, sed verisimiliter non habitavit Moguntiæ, aut in ejus territorio, cum de scriptis Sanctæ ita loquatur : << Sane si cui placet de illius visionalibus verbis legere, acquirat de ejus scriptis, quæ jam circa partes Moguntiæ vulgantur disperse.» Præterea non opinor auctorem illius Vitæ prorsus fuisse Sancta contemporaneum. Qua de causa illam edendam non censeo, præsertim cum paucissima doceat quæ in priori Vita non leguntur, et tota fere ex scriptis Sanctæ sit contexta sine multo delectu. C Dabo igitur ex brevi illa Vita in Commentario, quidquid utile ad lectorem instruendum credidero, omissis longis textibus, qui in ipsis Sanctæ scriptis legi possunt, et ad ipsius gesta aut mores minime spectant.

6. Præter antiqua hæc documenta de S. Hildegarde multa ipsius opera partim impressa, partim etiamnum manuscripta habemus. Ex hisce majorem præ cæteris ad augendum hunc commentarium materiam præbebunt epistolæ, quarum magnum numerum habemus impressum Coloniæ anno 1566 una cum aliquot opusculis et Vita Sanctæ, recuB sumque in Bibliotheca Patrum editionis Lugdunensis tom. XXXIII. Alteram non modicam partem dedit Martenius Amplissimæ Collect. tom. II. Nonnullas etiam aliis locis editas inveni, nonnullas habeo mss.; nec dubito quin plures variis locis etiamnum in tabulariis aut bibliothecis lateant. Præcipuas tamen, quæ in cœnobio Sanctæ in unum volumen erant collectæ, omnes editas existimo. Alia quoque Sanctæ opera, quæ latius suo loco recensebo, aliquod etiam dabunt subsidium ad gesta et virtutes ipsius illustrandas. Scriptores aliqui paulo posteriores, quales sunt Vincentius Bellovacensis, Richerius Senonensis, Albericus monachus in Chronico, qui sæculo XII floruerunt, aliique plures, pro gestis S. Hildegardis, non sunt omnino negligendi. Verum hos aliosque suis locis laudabimus, et sequemur vel refutabimus, prout ratio exigere videbitur. Cæterum necesse non est recensere omnes Vitas posterioribus sæculis et variis linguis scriptas. Habeo sane Italicam, Hispanicam, Germanicam, Gallicam, Belgicam ; at nulla illarum quidquam addit ad antiqua documenta præter errores. Bailletus quidem crisim profitetur, eamque severam, sed sæpe plura corrumpit quam corrigit, et raro producit documenta aliis ignota. Hunc tamen subinde solemus corrigere, quia saltem severitate crisis nomen sibi peperit.

5. Aliud scriptum de S. Hildegarde anno 1641 ad Bollandum misit P. Joannes Gamans, frequentissime in hoc opere laudatus. Unde acceptum sit, ascripsit Gamansius his verbis: « Ex Bodecensis cœnobii Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbornensis, Passionali pergameno ms. insigni mensis Septembris fol. 247, ubi post mutilam Vitam S. Hildegardis attexuntur sequentia. » Titulus scripti hic est: De testimonio miraculorum sanctæ Hildegardis, quæ Dominus ejus meritis operatus est, D tam in vita ejus, quam post mortem. Compendium est Actorum quæ anno 1233 composita sunt ab iis qui in virtutes et miracula S. Hildegardis inquisiverunt, et Acta inquisitionis suæ ad sedem apostolicam transmiserunt. De tempore et Actis ad summum Pontificem missis liquet ex fine hujus compendii. Verum collector hujus compendii adeo omnia resecuit ad solam Actorum formam spectantia, ut ex illo nequeam perspicere, cujus auctoritate delegati fuerint inquisitores illi, archiepiscopi Moguntini, qui tunc erat Sigefridus III, an vero summi pontificis Gregorii IX. Verum ex epistola Gregorii IX, recitanda num. 208 et 209, habemus, Acta illa fuisse composita jussu ipsius Gregorii, qui

§ II. Natales, pueritia, vita monastica in Monte S. Disibodi visionibus a pueritia illustratur easque demum scribere cogitur : quo modo opera sua scripserit.

7. De tempore natali S. Hildegardis vita ms., tam in codice nostro quam in Ultrajectino S. Salvatoris, ita habet : << Anno Incarnationis Domini 1100, qui erat annus quadragesimus quintus Henrici illustris, hujus nominis quarti regis, et tertii imperatoris, fuit in Galliæ citerioris partibus virgo tam generis quam sanctitatis ingenuitate nobilis, in territorio Moguntinæ civitatis. Pro designato anno mox adducuntur S. Hildegardis verba hoc modo : << Post Incarnationem, inquit, Domini anno millesimo centesimo, dum doctrina apostolorum, et ardens justitia, quam in populo Christiano san

quinquennis vero visiones cœpit intelligere.

ctus Spiritus constituerat, laxari cœpit, nata sum, A mirabile lumen vidit sine intelligentia sufficienti, et parentes mei cum suspiriis Deo me vovebant. »> Hæc quidem Hildegardem natam faciunt anno 1100, laudanturque tanquam ipsa Sanctæ verba pro illa opinione. Verum ex Vita edenda, in qua lib. 11, cap. 1, ille ipse S. Hildegardis locus rectius allegatur, intelligimus, epocham anni 1100 solum dari pro designando tempore quo justitia laxari cœpit; et Sanctam solum dicere, illis temporibus se natam. Voces autem illis temporibus explicari debent cum aliqua latitudine, ac si dictum esset circa illa tempora; cum S. Hildegardis annum suum natalem alio modo et certius assignet in præfatione operis sui præcipui, quod Scivias nominavit. Certe in laudata præfatione asserit se scribere jussam visiones suas anno 1141, et tunc fuisse quadraginta duorum annorum, septemque mensium. Secundum hæc verba, anno 1098 aut prioribus mensibus anni 1099 nata est Sancta. Quo minus vero nativitatem ipsius ad annum 1099 differri posse credamus, facit annus emortualis, non alius figendus quam 1179, quo annum agebat octogesimum secundum. Nata igitur est anno 1098, et quidem ante 17 Septembris, quo defuncta est, cum alias non inchoasset annum ætatis octogesimum secundum.

B

9. Neoterici aliqui memoriæ lapsu quinquennem Hildegardem vitæ monasticæ ascribunt sub disciplina Juttæ. At Vita num. 2 testatur, octo fere annorum fuisse quando tradita est Juttæ, sorori comitis Spanheimensis, instituenda religiosis disciplinis. Consentit de octavo ætatis suæ anno testimonium miraculorum, num. 7, eamque ab ea ætate sub beati Benedicti Regula a parentibus oblatam fuisse in Monte Sancti Disibodi testatur. De hisce vero in Vita ms., verba ipsius Sanctæ ista allegantur: In octavo autem anno in sanctam conversationem spiritualis vitæ oblata sum, et usque ad quintum decimum annum fui multa videns, et plura simpliciter loquens, ita quod illi admirabantur, qui hæc audierunt, a quo essent, et unde venirent. Tunc et ego in memetipsa admirata sum, quod, cum intra in anima mea hæc vidi, exteriorem etiam visum habui, et quod hoc de nullo homine audivi. Quapropter et magno timore correpta sum, nec amplius de meo interiori lumine cuiquam manifestare audebam. Attamen multa loquendo ac de futuris dicendo sæpe protuli. Et quando hujus visione luminis plene perfundebar, multa, quæ audientibus. aliena videbantur, loquebar. » Hæc ipsa uberius recitata leguntur in Vita edenda, lib. 1, cap. 1, ubi etiam declarat, crescente ætate, magis se magisque de suis visionibus siluisse, quandiu erat sub disciplina magistræ suæ B. Juttæ, et post mortem quoque ipsius aliquot annis, donec Deus cogeret visa revelare, et demum conscribere. Hine de istis visionibus rursum dicit in proœmio ad librum Scivias: « Interim usque ad id temporis, quo illud Deus sua gratia manifestari voluit, sub quieto silentio compressi. » De modo autem quo visionibus istis fruebatur, ibidem hæc subjungit : « Visiones vero quas vidi, non eas in somniis nec dormiens, nec in phrenesi, nec corporeis oculis, aut auribus exterioris hominis, nec in abditis locis percepi; sed eas vigilans, circumspiciens in pura mente oculis et auribus interioris hominis, in apertis locis secundum voluntatem Dei accepi. Quod quomodo fit, carnali >> Hæc interim de visionibus Sanctæ, de quibus plura dabo inferius.

8. Joannes Trithemius, abbas Spanheimensis, in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1150 de parentibus et patria S. Hildegardis ita loquitur: « Fuit autem hæc sanctissima virgo... oriunda ex comitatu Spanheimensi de villa Bickelleheim dicta, patre Hilde- C berto milite, matre vero Mechtilde progenita, temporibus Henrici imperatoris IV nata in mundum, anno videlicet Gebhardi abbatis Hirsaugiensis VII. Cujus pater in curia comitum de Spanheim cum aliis nobilibus militans versabatur, homo rectus et Deo devotus. » Comitatus Spanheimensis est in Palatinatu inter fluvios Mosellam et Naham, et pro spirituali jurisdictione in diœcesi Moguntina. Annus septimus Gebhardi abbatis, quo Hildegardem natam statuit Trithemius, ab eodem connectitur cum anno 1098, quem et nos Sanctæ natalem statuimus. Quid tertio ætatis suæ anno contigerit S. Hildegardi, ipsa exponit in Vita, lib. 11, num. 16. Consentit vita ms., in qua hæc leguntur ex Hildegardis scriptis adducta: « Ac in tertio ætatis meæ anno tan- D homini perquirere difficile est. tum cœlitus lumen vidi, quod anima mea in visceribus meis contremuit: sed præ impedimentis infantiæ de his nil potui proferre. » Mirabile etiam est quod traditur in testimonio miraculorum inferius edendo num. 7; idque dixisse asseritur, « cum quinque annos haberet. » In prooemio vero jam allegato de his ita scribit : « Virtutem autem mysteriorum, secretarum et admirandarum visionum a puellari ætate, scilicet a tempore illo, cum quinquennis essem, usque ad præsens tempus, mirabili modo in me senseram, sicut et adhuc, quod tamen nulli hominum, exceptis quibusda paucis et religiosis, qui in eadem conversatione vivebant, qua et ego eram, manifestavi. » Itaque tertio ætatis anno

10. Dum vero visiones suas tanto studio occultabat S. Hildegardis, e vivis abiit Jutta magistra, cui humiliter solebat obedire, ipsaque cœpit aliis præesse. Dodechinus, sub finem ejusdem sæculi abbas S. Disibodi, in Appendice ad Chronicon Mariani Scoti, ad annum 1136, ad propositum nostrum ita habet: « Obiit divæ memoriæ domina Jutta, quæ viginti quatuor annis in Monte S. Disibodi inclusa, soror Megenhardi comitis de Spanheim. Hæc sancta mulier inclusa est Kalendis Novembris, et aliæ tres cum ea, scilicet Hildegardis, et Sumet (Mabillonius legit suimet, id est Juttæ) vo

cabuli duæ, quas etiam, quoad vixit, sanctis virtu- A bus causis suis se culpabilem æstimavit. Nam rui

tibus imbuere studuit. » Hæc quidem chronotaxis non omnino consonat assertis de vita monastica per S. Hildegardem inchoata, dum fere octo erat annorum. Nam, si Jutta vigiuti et quatuor annis fuit reclusa, et defuncta anno 1136, reclusit se primum anno 1112, aut certe circa 1112, si anni illi forte non fuerint completi, aut si qui illis superaddendi sint menses. At S. Hildegardis anno 1106 erat octo annorum, eaque de causa videtur sex annis cum B. Jutta vitam monasticam duxisse ante epocham Dodechini. Dicendum itaque videtur aut in numeros Dodechini errorem irrepsisse, aut Hildegardem alio prius loco vixisse sub disciplina ejusdem Juttæ. Certe omnia antiqua instrumenta unanimi consensu Hildegardem ab anno ætatis octavo faciunt monacham in Monte S. Disibodi. Erat locus in comitatu Spanheimensi, eratque ibi cœnobium ordinis Benedictini, de quo fuse actum est ad 8 Julii in Commentario prævio ad Vitam S. Disibodi fundatoris. Abbas vero cœnobii Fulchardus eodem anno cum Jutta obiit, et successorem habuit Cononem aut Cunonem, sub finem anni 1136 consecratum. Sub hujus obedientia igitur erat S. Hildegardis, quando anno eodem paucis præesse cœpit.

B

nas cordis ejus circumsepsi, ne mens ipsius per superbiam aut per vanam gloriam se elevaret, sed magis in omnibus his timorem et dolorem, quam gaudium aut petulantiam sentiret. Unde in amore meo scrutatus est in animo suo, ubi illum inveniret, qui viam salutis curreret. Et quemdam (scilicet monachum directorem) invenit, et eum amavit, agnoscens, quod fidelis homo esset, et similis sibi in aliqua parte laboris illius, qui ad me tendit; tenensque illum simul cum illo in omnibus his per supernum studium contendit, ut absconsa miracula mea revelarentur. Et idem homo super semetipsum se non extulit, sed ad illum in ascensionem humilitatis, et intentione bonæ voluntatis, quem invenit, se in multis suspiriis inclinavit. Tu ergo, o homo, qui hæc non inquietudine deceptionis, sed in puritate simplicitatis accipis, ad manifestationem absconditorum directa, scribe quæ vides et audis. >> Hæc omnia, licet utcunque obscura sunt, dirigebantur a Deo ad animandam Hildegardem, ut scriberet visiones suas secundum consilium illius monachi quem tunc cœperat consulere.

13. Quid illa post ejusmodi visionem fecerit, subjungit hoc modo : « Sed ego, quamvis hæc viderem et audirem, tamen propter dubietatem et malam opinionem, et propter diversitatem verborum hominum, tandiu, non in pertinacia, sed in humilitatis C officio, scribere recusavi, quousque in lectum ægritudinis flagello Dei depressa, caderem; ita quod tandem multis infirmitatibus compulsa, testimonio cujusdam nobilis et bonorum morum puellæ, et hominis illius, quem occulte, ut præfatum est, quæsieram et inveneram, manus ad scribendum apposui. » De visione porro illa qua præcipue ad scribendum animata fuit et adjuta, statim in principio Proœmii sui hæc memorat: « Ecce quadragesimo tertio temporalis cursus mei anno, cum cœlesti visioni magno timore tremula intentione inhærerem, vidi maximum splendorem, in quo facta est vox de cœlo, ad me dicens : « O homo fragilis, et cinis ci» neris, et putredo putredinis, dic et scribe quæ » vides et audis. Sed quia timida es ad loquendum,

11. Post obitum B. Juttæ, de qua ad 20 Decembris agendum erit, S. Hildegardis, ut ipsa asserit in Vita, num. 17, perrexit de more visiones habere, easque silentio premere, donec tandem stimulis divinis excitata, de iis monachum magistrum suum consuleret. De his in Proœmio ad Scivias sic habet Sed puellari meta transacta, cum ad præfatam ætatem perfectæ fortitudinis pervenissem, audivi vocem de cœlo dicentem: Ego lux vivens et » obscura, illuminans hominem quem volui, et » quem mirabiliter, secundum quod mihi placuit, >> excussi, in magnis mirabilibus ultra modum an>> tiquorum hominum, qui in me multa secreta vi» derunt posui. Hæc omnia dicuntur de S. Hildegarde, quam Deus ad sublimem visionum gradum provehere volebat. Quæ sequuntur de eadem sunt, docentque, quantum Deus illam humiliaverit, ne excellentia visionum in superbiam elevaretur. Verba subdo Sed in terram stravi illum, ut se non D» et simplex ad exponendum, et indocta ad scribenerigeret in ulla elatione mentis suæ. Mundus quoque non habuit in eo gaudium nec delectationem, nec exercitationem in rebus illis, qua ad ipsum pertinent, quia eum de pertinaci audacia abstraxi, timorem habentem, et in laboribus suis paventem. » Hæc sane obscura sunt, sed sensus est : mundum pro S. Hildegarde nihil habuisse de quo gauderet, quo delectaretur aut exercitaretur, quia Dei timore erat plena.

12. Hæc utcunque explicantur sequentibus verbis : Ipse enim in medullis et in venis carnis suæ doluit, constrictum animum et sensum habens, atque multam passionem corporis sufferens, ita quod in eo nulla securitas habitavit, sed in omni

» dum ea, dic et scribe ea, non secundum os homi>>nis, nec secundum intellectum humanæ adinven» tionis, nec secundum voluntatem humanæ com» positionis; sed secundum id quod ea in cœlesti>> bus desuper in mirabilibus Dei vides et audis, ea » sic differendo proferes, quemadmodum et auditor >> verba præceptoris sui percipiens, ea secundum >> tenorem locutionis illius, ipso volente, ostendente » et præcipiente, propalat. Sic ergo et tu, o homo, >> dic ea quæ vides et audis : et scribe ea, non se>> cundum te, nec secundum alium hominem, sed >> secundum voluntatem scientis, videntis et dis>>ponentis omnia in secretis mysteriorum suorum. » 14. « Et iterum audivi vocem de cœlo mihi dicen

B

portat multo lucidius; nec altitudinem, nec longitudinem, nec latitudinem in eo considerare valeo. Illudque umbra viventis luminis mihi nominatur: atque sicut sol, luna et stellæ in aqua apparent, ita scripturæ et sermones, et virtutes, et quædam opera hominum formata in illo mihi resplendent. Quidquid autem in hac visione video, vel didicero. hujus memoriam per longum tempus habeo: et simul video et audio et scio, et quasi in momento, quod scio, disco. Sed quodcunque non video, illud nescio, quia velut illiterata sum, et de his quæ ex illo lumine scribo, non alia verba pono quam quæ audio, Latinisque verbis non limatis [adde utor vel quid simile]. Nec audio verba, sicut quæ ab ore hominis sonant, sed sicut flamma coruscans, et ut nubes mota in aere puro. Hujus quoque luminis formam nullo modo cognoscere valeo, sicut ne sphæram solis perfecte intueri possum.

tem. Dic ergo mirabilia hæc, et scribe ea hoc A quod video locale non est, sed nube quæ solem > modo edocta, et dic: Actum est millesimo cen» tesimo quadragesimo primo Filii Dei Jesu Christi › Incarnationis anno, cum quadraginta duorum an> norum septemque mensium essem, maximæ co>> ruscationis igneum lumen aperto cœlo veniens, to» tum cerebrum meum transfudit, et totum cor to>> tumque pectus meum velut flamma, non tamen » ardens, sed calens, ita inflammavit, ut sol rem aliquam calefacit, super quam radios suos immit» tit. Et repente intellectum expositionis librorum, » videlicet Psalterii, Evangeliorum, et aliorum ca»tholicorum, tam Veteris quam Novi Testamenti, » voluminum sapiebam, non autem interpretationem › verborum textus eorum, nec divisionem syllaba>> rum, nec cognitionem casuum aut temporum cal» lebam. » Hactenus Sancta ipsa, cujus posteriora verba Vitæ inserta sunt, num. 2. Nunc quædam veniunt observanda. Primo ex allegatis clarum est Sanctam humili et verecundo timore diu noluisse de visionibus suis scribere, divinisque inspirationibus ad scribendum invitantibus utcunque restitisse, donec gravi et mirabili correpta morbo, rem communicaret cum monacho, et per hunc cum abbate Conone, ut Vita habet num. 4, ubi etiam additur, morbo liberatam fuisse, simul atque animum ad scribendum appulit. Prodigiosa ista sanatione nou minus, quam præcedenti morbo æque prodigioso, excitatus abbas, post aliquod tempus priora Sanctæ scripta detulit Moguntiam, ibique ea cum archiepiscopo Henrico et cum præcipuis viris ecclesiasticis commnnicavit, ut habet Vita num. 4, et rursum num. 17, ubi ipsa allegantur Sanctæ verba sequentia: Hæc ad audientiam Moguntinæ Ecclesiæ allata cum essent et discussa, omnes ex Deo esse dixerunt, et ex prophetia, qua olim prophetæ prophetaverant. >>

16. « Attamen aspicio interdum in eodem lumine aliam lucem, quæ mihi lux vivens nominatur; sed hanc non video frequenter, ejusque formam multo minus, quam prioris luminis formam, sufficio determinare. Dumque istam lucem intueor, omnis mihi tristitia omnisque dolor aufertur de memoria, ita ut tunc mores simplicis puellæ, et non vetulæ mulieris habeam. Anima autem mea nulla hora caret primo lumine, quod umbra viventis luminis vocatur; et illud video velut in lucida nube firmamentum cabsque stella aspiciam; et in ipso video quæ de fulgore viventis lucis loquor. Permansi autem ab infantia mea usque ad quadragesimum ætatis annum prædicta semper videns, et sæpe aliquid inde loquens, sed penitus nihil scribens. Et tunc in eadem visione sensi venas meas et medullas plene viribus restitutas, quibus per multas infirmitates a juventute mea defeceram. Tuncque compellente me Spiritu, intimavi ista cuidam monacho, quem mihi magistrum proposueram. Qui satis adınirans de his, injunxit mihi, ut, quæ viderem et quæ vidissem, absconse scriberem, quatenus ipse, viso initio et fine scriptorum, posset de iis judicare, vel saltem æstimare, quid rei esset. »

15. Secundo constat ex allatis verbis, scientiam S. Hildegardis non fuisse studio acquisitam, sed infusam a Deo. Hinc in Vita, num. 17, ipsa dicit scribere se cœpisse, « cum vix notitiam litterarum haberem, inquit, sicut indocta mulier me docuerat. >> Ignorabat certe linguam Latinam, quia eam nunquam didicerat. Attamen superno illustrata lumine, intelligebat scripta Latina, quantum apparet, eo D compulsam testatur verbis jam datis ex proœmio

sensu ut sciret quid scriptis illis contineretur, non quid singula verba significarent. De mirabili illo modo quo intelligebat mysteria, quoque ea demum scribere compulsa fuit, ex variis ipsius scriptis, quæ partim edita non sunt, plura habentur corrasa in Vita ms. Hæc igitur, cum non omnia habeantur in Vita imprimenda, huc transferam : « Ab infantia ergo mea, inquit, usque ad præsens tempus, cum jam plus quam septuaginta annorum sim, hoc lumen in anima mea semper video, et non exterioribus oculis, nec cogitationibus cordis, nec ulla collatione quinque sensuum exteriorum illud percipio, manentibus tamen exterioribus oculis apertis, et aliis corporeis sensibus in sua virtute. Lumen enim

17. Porro Sancta ubi morbo se tandem scribere

ad Scivias, hæc subjungit: Quod dum facerem, aliam profunditatem expositionis librorum, ut prædixi, sentiens, viribusque receptis de ægritudine me erigens, vix opus istud decem annis consummans ad finem perduxi. In diebus autem Henrici Moguntini archiepiscopi, et Conradi Romanorum regis, et Canonis abbatis in Monte beati Disibodi pontificis, sub papa Eugenio, hæ visiones et verba facta sunt. Et dixi et scripsi hæc, non secundum adinventionem cordis mei aut ullius hominis, sed ut ea in cœlestibus vidi, audivi, et percepi per secreta mysteria Dei. Et iterum audivi vocem de cœlo mihi dicentem: Clama ergo, et scribe sic. » Epocha data non habet difficultatem, præterquam in Eugenio papa et Hen

librum primum Vitæ composuit.

rico archiepiscopo; Conradus enim diu fuit rex et A bendo usa est Sancta, idem forte est cum illo qui Cono abbas, antequam Sancta cœpit scribere, sive ante annum 1141. Verum Eugenius tantum papa creatus est anno 1145, Henrici archiepiscopi Moguntini initium in Gallia Christiana, tom. V, col. 471, figitur anno 1142. Respondeo hæc non obstare quo minus credamus Sanctam cœpisse anno 1141. Nam Eugenium nominasse videtur, quia major pars istius operis sub ejus pontificatu scripta est, et quia ille partem operis vidit et probavit, licet sub duobus Eugenii decessoribus aliqua scribere cœpisset. Eadem fuit ratio nominandi Henricum Moguntinum, qui partem operis jam ante Eugenium viderat. Hinc tamen colligimus scripta Sanctæ non statim ubi illa scribere cœperat ad Moguntinum archiepiscopum perlata esse, sed serius, ubi pars notabilis erat absoluta. Albericus in Chronico, ad annum 1141, nobis omnino consentit, ita scribens: « Hoc anno S. Hildegardis cum esset annorum quadraginta duorum et septem mensium, librum Scivias per Spiritum sanctum visitata incœpit, et per decem annos consummavit, etc. »

B

19. Eo autem modo, quo exponit Trithemius, composita esse omnia scripta S. Hildegardis, colligitur ex ipsa ejus Vita, in qua num. 2 asserit Godefridus, litterarum ignaram ita fuisse, ut « nec interpretationem verborum nosceret, nec divisionem syllabarum; nec cognitionem casuum aut temporum vocum Latinarum haberet. >> Deinde Theodoricus in præfatione libri secundi modum scribendi insinuat, ita scribens: « Magnum est etiam illud et admiratione dignum, quod ea quæ in Spiritu audivit vel vidit, eodem sensu et eisdem verbis, circumspecta et pura mente, manu propria scripsit, et ore edidit, uno solo fideli viro symmysta contenta, qui ad evidentiam grammaticæ artis, quam ipsa nesciebat, casus, tempora et genera quidem disponere, sed ad sensum vel intellectum eorum nihil omnino addere præsumebat vel demere. » Addit auctor ex ipsius Hildegardis epistola ad Adrianum papam, a Deo monitam fuisse, ut, quando desuper ostensa non « protulisset in lingua Latina more apto hominibus, ille, qui limam habet, ad aptum sonum hominum explere non negligat. » Utebatur igitur adjutore in scribendo, Deo ipso jubente, quia non noverat cogitationes suas Latino sermone explicare. Sic ipsa dicit verbis num. 14 adductis: « Quodcunque non video, illud nescio, quia velut illitterata sum. Et de his quæ ex Cillo lumine scribo, non alia verba pono quam quæ audio, Latinisque verbis non limatis. » Dictio est imperfecta. At hæc Sanctam velle dicere existimo: Scribo verba Latina audita, et alia non addo Latina ad explendam dictionem, aut adjuncta exponenda.

20. Quare, quantum concipere possum, S. Hildegardis has in scriptis suis habuit partes. Visiones suas vernaculo sermone explicabat, verba vero Latina, quæ in iis audiebat, manu sua scribebat prout audierat. Deinde, ipsa dirigente, Godefridus omnia faciebat Latina, omniaque apte connectebat. Hinc laudatus Trithemius dicit : « Visiones cœlestes partim Latino (nimirum verba audita), partim Teutonico protulit eloquio,» scilicet personas

18. Restat inquirendum an S. Hildegardis libros suos conscripserit propria manu, et eo plane sermone et modo quo eos habemus conscriptos. Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, ad annum 1147, ita de scriptis Sanctæ loquitur ac si credidisset, nullo alterius subsidio in scribendo usam fuisse, et sic aliis quoque locis loquitur. At rem videtur magis examinasse in Chronico Spanheimensi ad ánnum 1179, ubi de conscriptis per S. Hildegardem operibus ita scribit : « Hæc sancta virgo divinis revelationibus visitari a juventute sua meruit, ex quibus multa jussione divina ad utilitatem posterorum conscripsit. Verum cum esset Latini sermonis ignara, et præter simplicem psalmodiam. nihil ab homine didicisset, interno Spiritus sancti magisterio edocta, omnem scripturam, positionem, seu constructionem orationis perfecte intellexit. Revelationes autem suas et visiones cœlestes partim Latino, partim Teutonico protulit eloquio; quas Gotfridus monachus S. Disibodi, capellanus et confessor ejus, fecit Latinas et congruas, redigens D aliasque res visas. Hoc modo scribere cœpit in in eum ordinem et formam in qua hodie leguntur. Inter cætera vero ejus volumina, magnum in eodem loco volumen, quod Epistolas ejus ad diversos, Homilias, Vitas sanctorum, et alia, quæ divinitus edocta edidit, continet: quod moniales istius loci eam propria manu scripsisse falso confirmant, cum et Latini sermonis fuerit ignara, et ad scribendum propter crebras infirmitates et humidum caput penitus indisposita. Nihil enim eorum quæ ibi ostenduntur hodie, propria manu scripsisse credendum est, quippe cum nesciret scribere; sed præfatus monachus omnia vel scripsit, vel scribi procuravit. » Hactenus Trithemius, cujus opinio conformis est antiquis documentis, Gotfridus vero ille aut Godefridus monachus, cujus opera in scri

monte S. Disibodi, ubi monasticam vitam inchoaverat, teste Theodorico in Vita, num. 14. At primum opus suum, ut idem testatur, diu post absolvit in monasterio novo, de cujus fundatione modo agendum.

§ III. Aucto monialium numero, S. Hildegardis fundat coenobium in Monte S. Ruperti; non vidit ibi S. Bernardum, nec regulam Cisterciensem amplexa est: scripta Sanctæ ab Eugenio III probata: finitum opus Scivias.

21. Ubi S. Hildegardis revelationes suas scriptis consignare cœperat, pusillus virginum cœtus, cui a morte B. Juttæ præfuerat, multum cœpit accrescere. Cum igitur locus in quo habitabant nimis fieret angustus, cogitatum est de construendo

« PoprzedniaDalej »