Injussi nunquam desistant. Sardus habebat Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset, Si peteret per amicitiam patris atque suam, non Quidquam proficeret: si collibuisset, ab ovo Usque ad mala citaret, "Io Bacche," modò summâ Voce, modò hac resonat quæ chordis quatuor ima. Nil æquale homini fuit illi: sæpè velut qui
Currebat fugiens hostem; persæpè velut qui Junonis sacra ferret: habebat sæpè ducentos,
Sæpè decem servos: modò reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens; modò, “ Sit mihi mensa tripes, et Concha salis puri, et toga, quæ defendere frigus, Quamvis crassa, queat." Decies centena dedisses Huic parco paucis contento, quinque diebus Nil erat in loculis: noctes vigilabat ad ipsum Mane; diein totam stertebat: nil fuit unquam Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi :-Quid tu? Nullane habes vitia ?—Immo alia, et fortasse minora. Mænius absentem Novium quum carperet; "Heus tu," Quidam ait," ignoras te? an ut ignotum dare nobis Verba putas?" "Egomet mî ignosco," Mænius inquit. Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari. Quum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, Cur in amicorum vitiis tam cernis acutùm,
Quàm aut aquila, aut serpens Epidaurius? At tibi contrà Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.- Iracundior est paulò minùs aptus acutis
Naribus horum hominum. Rideri possit, eò quòd Rusticiùs tonso toga defluit, et malè laxus
In pede calceus hæret.-At est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam : at tibi amicus: at ingenium ingens. Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala: namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quòd amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant; veluti Balbinum polypus Hagnæ.
Vellem in amicitiâ sic erraremus, et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum. At, pater ut gnati, sic nos debemus amici, Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem Appellat pætum pater; et pullum, malè parvus Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus: hunc Varum, distortis cruribus; illum Balbutit Scaurum, pravis fultum malè talis. Parciùs hic vivit? frugi dicatur: ineptus Et jactantior hic paulò est? concinnus amicis Postulat ut videatur: at est truculentior, atque Plùs æquo liber? simplex fortisque habeatur. Caldior est acres inter numeretur: opinor, Hæc res et jungit, junctos et servat amicos. At nos virtutes ipsas invertimus, atque Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis Nobiscum vivit; multùm est demissus homo: illi Tardo cognomen pingui damus: hic fugit omnes Insidias, nullique malo latus obdit apertum, Quum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris Invidia atque vigent ubi crimina; pro bene sano Ac non incauto, fictum astutumque vocamus. Simplicior quis, et est qualem me sæpè libenter Obtulerim tibi, Mæcenas, ut fortè legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone?" Molestus! Communi sensu planè caret," inquimus. Eheu! Quàm temerè in nosmet legem sancimus iniquam! Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum est, Quum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce, Si modò plura mihi bona sunt, inclinet: amari Si volet hac lege, in trutinâ ponetur eâdem. Qui ne tuberibus propriis offendat amicum Postulat, ignoscet verrucis illius: æquum est Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quâtenus excidi penitùs vitium iræ, Cætera item nequeunt stultis hærentia: cur non Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res Ut quæque est, ita suppliciis delicta coercet? Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus, In cruce suffigat, Labeone insanior inter Sanos dicatur. Quantò hoc furiosius atque Majus peccatum est! Paulùm deliquit amicus (Quod nisi concedas, habeare insuavis); acerbus Odisti, et fugis, ut Drusonem debitor æris, Qui, nisi, quum tristes misero venêre Kalendæ, Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit. Comminxit lectum potus, mensâve catillum
Evandri manibus tritum dejecit; ob hanc rem, Aut positum antè meâ quia pullum in parte catini Sustulit esuriens, minùs hoc jucundus amicus Sit mihi. Quid faciam, si furtum fecerit, aut si Prodiderit commissa fide, sponsumve negârit? Queis paria esse ferè placuit peccata, laborant
Quum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant, Atque ipsa utilitas, justi propè mater et æqui.
Quum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter, 100 Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porrò Pugnabant armis, quæ pòst fabricaverat usus; Donec verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque invenêre: dehinc absistere bello, Oppida cœperunt munire, et ponere leges, Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter. Nam fuit ante Helenam mulier teterrima belli Causa sed ignotis perierunt mortibus illi, Quos Venerem incertam rapientes, more ferarum, Viribus editior cædebat, ut in grege taurus. Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis.
Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque
Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus divûm sacra legerit. Adsit
Regula peccatis quæ pœnas irroget æquas, Ne scuticâ dignum horribili sectere flagello. Nam, ut ferulâ cædas meritum majora subire Verbera, non vereor; quum dicas esse pares res Furta latrociniis, et magnis parva mineris Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est, Et sutor bonus et solus formosus et est rex;
Cur optas quod habes ?—Non nôsti quid pater, inquit, Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi nunquam Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.-Quò ?— Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni Abjecto instrumento artis, clausâque tabernâ, Sutor erat; sapiens operis sic optimus omnis Est opifex solus, sic rex.— -Vellunt tibi barbam Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coerces,
Urgeris turbâ circum te stante, miserque Rumperis et latras, magnorum maxime regum. Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum Præter Crispinum, sectabitur; et mihi dulces Ignoscent, si quid peccavero stultus, amici; Inque vicem illorum patiar delicta libenter, Privatusque magìs vivam te rege beatus.
EUPOLIS atque Cratinus Aristophanesque, poëtæ, Atque alii quorum comœdia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quòd malus, aut fur, Quod machus foret, aut sicarius, aut alioqui Famosus, multâ cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus, Mutatis tantùm pedibus numerisque; facetus, Emunctæ naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus; in horâ sæpè ducentos, Ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno. Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles : Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi rectè; nam ut multùm, nil moror. Crispinus minimo me provocat.-Accipe, si vis, Accipe jam tabulas; detur nobis locus, hora, Custodes; videamus uter plus scribere possit.— Dî bene fecerunt, inopis me quòdque pusilli Finxerunt animi, rarò et perpauca loquentis: At tu conclusas hircinis follibus auras, Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis, Ut mavis, imitare... Beatus Fannius, ultro Delatis capsis et imagine! quum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem, Quòd sunt, quos genus hoc minimè juvat, utpote plures Culpari dignos. Quemvis mediâ erue turbâ: Aut ob avaritiam, aut miserâ ambitione laborat. Hunc capit argenti splendor; stupet Albius ære: Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo Vespertina tepet regio; quin per mala præceps Fertur, utì pulvis collectus turbine, ne quid Summâ deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odêre poëtas.—
Fænum habet in cornu; longè fuge, dummodò risum Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico; Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque,
Et pueros et anus.— -Agedum, pauca accipe contrà. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poëtas, Excerpam numero: neque enim concludere versum Dixeris esse satìs; neque, si quis scribat, utì nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam. Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum, des nominis hujus honorem. Idcirco quidam, Comœdia necne poëma
Esset, quæsivêre; quòd acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest; nisi quòd pede certo
Differt sermoni, sermo merus.-At pater ardens
Sævit quòd, meretrice nepos insanus amicâ,
Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus.-Numquid Pomponius istis Audiret leviora, pater si viveret?... Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis ;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, et, quod prius ordine verbum est,
Posterius facias, præponens ultima primis;
Non, ut si solvas, "Postquam discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit," Invenias etiam disjecti membra poëtæ.
Hactenus hæc : aliàs, justum sit necne poëma; Nunc illud tantùm quæram, meritòne tibi sit Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer Ambulat et Caprius, rauci malè, cumque libellis; Magnus uterque timor latronibus; at, bene si quis Et puris vivat manibus, contemnat utrumque. Ut sis tu similis Cœlî Birrique latronum, Non ego sim Caprî, neque Sulcî; cur metuas me? Nulla taberna meos habeat neque pila libellos, Queis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigellî; Nec recitem cuiquam, nisi amicis, idque coactus, Non ubivis, coramve quibuslibet.—In medio qui Scripta foro recitent sunt multi.—Quique lavantes : Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
« PoprzedniaDalej » |