Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nec, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi,
(Neu pransa Lamiæ vivum puerum extrahat alvo.)
Centuria seniorum agitant expertia frugis;
Celsi prætereunt austera poëmata Rhamnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando pariterque monendo.
Hic meret æra liber Sosiis; hic et mare transit,
Et longum noto scriptori prorogat ævum.

340

345

Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus: Nam neque chorda sonum reddit quem vult manus et mens, Poscentique gravem persæpè remittit acutum ; Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus.

350

Verùm, ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit,

Aut humana parum cavit natura.-Quid ergo est ?—

Ut scriptor si peccat idem librarius usque,

Quamvis est monitus, veniâ caret; et citharœdus

355

Ridetur, chordâ qui semper oberrat eâdem :
Sic mihi, qui multùm cessat, fit Chœrilus ille,
Quem bis terque bonum cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus.
Verùm operi longo fas est obrepere somnum.

Ut pictura, poësis; erit quæ, si propiùs stes,
Te capiet magis, et quædam, si longiùs abstes.
Hæc amat obscurum; volet hæc sub luce videri,
Judicis argutum quæ non formidat acumen :
Hæc placuit semel, hæc decies repetita placebit.

360

365

O major juvenum, quamvis et voce paternâ
Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor: certis medium et tolerabile rebus
Rectè concedi. Consultus juris, et actor
Causarum mediocris, abest virtute diserti
Messalæ, nec scit quantùm Cascellius Aulus;
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poëtis
Non homines, non dî, non concessêre columnæ.
Ut gratas inter mensas symphonia discors,

370

Et crassum unguentum, et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia cœna sine istis;

375

[ocr errors]

- Sic animis natum inventumque poëma juvandis,
Si paulùm a summo discessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pile discive trochive quiescit,
Ne spissæ risum tollant impunè coronæ :

380

Qui nescit, versus tamen audet fingere !—Quidni?
Liber et ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.-
Tu nihil invitâ dices faciesve Minervâ;

385

Id tibi judicium est, ea mens: si quid tamen olim

Scripseris, in Metii descendat judicis aures,

Et patris, et nostras; nonumque prematur in annum.

Membranis intus positis, delere licebit

Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Cædibus et victu fœdo deterruit Orpheus;
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones:
Dictus et Amphion, Thebanæ conditor arcis,
Saxa movere sono testudinis, et prece blandâ
Ducere quò vellet. Fuit hæc sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,

390

395

(Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno.

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtæusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictæ per carmina sortes;
Et vitæ monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis; ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne fortè pudori
Sit tibi Musa lyræ solers, et cantor Apollo.

Naturâ fieret laudabile carmen, an arte,

400

405

Quæsitum est. Ego nec studium sine divite venâ,

Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic

410

Altera poscit opem res, et conjurat amicè.

Qui studet optatam cursu contingere metam,

Multa tulit fecitque puer; sudavit et alsit;
Abstinuit Venere et vino: qui Pythia cantat
Tibicen, didicit priùs, extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: 66
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sanè nescire fateri."

Ego mira poëmata pango:

Ut præco ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poëta
Dives agris, dives positis in fœnore nummis.
Si verò est unctum qui rectè ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter-

415

420

noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu, seu donâris, seu quid donare velis cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum

Lætitiæ; clamabit enim, “Pulchrè! bene! rectè !"
Pallescet super his; etiam stillabit amicis

Ex oculis rorem; saliet, tundet pede terram.

Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

420

430

Et faciunt propè plura dolentibus ex animo; sic
Derisor vero plùs laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis,

Et torquere mero, quem perspexisse laborent,
An sit amicitiâ dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quinctilio si quid recitares, " Corrige, sodes,
Hoc," aiebat, "et hoc." Meliùs te posse negares
Bis terque expertum frustrà; delere jubebat,
Et malè tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum, quàm vertere, malles,
Nullum ultrà verbum, aut operam sumebat inanem,
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
Culpabit duros, incomptis allinet atrum
Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambiguè dictum, mutanda notabit:
Fiet Aristarchus; non dicet, "Cur ego amicum
Offendam in nugis?" Hæ nugæ seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistrè.

435

440

445

450

Ut mala quem scabies aut morbus regius urget,

Aut fanaticus error, et iracunda Diana;
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poëtam,
Qui sapiunt; agitant pueri, incautique sequuntur.
Hic, dum sublimes versus ructatur, et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps

455

In puteum foveamve, licèt," Succurrite," longum
Clamet, "Io cives!" non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,

460

"Qui scis an prudens huc se dejecerit, atque Servari nolit?" dicam; Siculique poëtæ Narrabo interitum: "deus immortalis haberi

Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ætnam

465

Insiluit. Sit jus, liceatque perire poëtis :
Invitum qui servat, idem facit occidenti :

Nec semel hoc fecit: nec, si retractus erit, jam
Fiet homo, et ponet famosæ mortis amorem.
Nec satis apparet cur versus factitet; utrùm
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus: certè furit, ac, velut ursus
Objectos caveæ valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
Quem verò arripuit, tenet, occiditque legendo,
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo."

17

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »