IN QUOTATIONS FROM THE WRITERS OF THE
FIRST THREE CENTURIES:
66
Ego enim fateor charitati tuæ, solis eis scripturarum libris qui jam canonici appel-
lantur didici hunc timorem honoremque deferre ut nullum eorum autorem scribendo
aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offendero literis quod videatur
contrarium veritati nihil aliud quam vel mendosum esse codicem vel interpretem non
assecutum esse quod dictum est vel me minime intellexisse non ambigam. Alios
autem ita lego ut quantalibet sanctitate doctrinaque præpolleant non ideo verum putem
quia ipsi ita censerunt.”—August. Hieronymo, Epist. xix. vol. 2, p. 44.