Obrazy na stronie
PDF
ePub

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT,

GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

MOY WEN

NOVI EDITORIS PRÆMONITIO.

QUUM fere nihil dicendum habeamus quod æque ad tria quæ in hoc eodem volumine continentur opera pertineat, de singulis seorsim loquemur, et operæ quam unicuique edendo navavimus rationem paucis reddemus.

IN LIBROS DE OFFICIIS.

Inter omnia Tullii opera, vix ullum est quod tantam utilitatem oblectationemque præbeat quantam hi de Officiis libri, quodque a pluribus usitatum tritumque in omni tempore fuerit; itaque illis tum recensendis castigandisque tum illustrandis permulti incubuerunt; unde fit ut nobis hanc editionem suscipientibus amplissima et maximi pretii copia adjumentorum fuerit in manibus. Igitur quidquam novum moliri non solum inutile, sed prorsus temerarium fuisset; neque alia nobis cura relicta erat, nisi optima secernere, et purissimam mellis ab aliis expressi partem in unum colligere.

Sed, propter illam ipsam auxiliorum multitudinem, multum dubitare debebamus quid potius eligeremus, et parum abfuit quin divitiarum mole obrueremur. Attamen inter doctos, qui hos libros de Officiis recensendos illustrandosque susceperunt, quatuor præser

tim, nempe Jac. Facciolatus, Jac. Frid. Heusingerus, Aug. Gotth. Gernhardus, et Car. Beierus, ita supereminebant, ut in eos maxime animi nostri attentio convertenda esset (1). Illorum unusquisque tot sibi propriis virtutibus abundabat, ut nullum solum, ceteris exclusis, sequi potuerimus, sed ex quoque servare debuerimus, quod utilissimum præstabat sive ad textus crisin, sive ad sensus interpretationem, sive tandem ad philosophicarum rerum illustrationem. Quum vero jam uniuscujusque commentarius amplissimum tomum impleat (immo Beierus duos), periculum erat ne hoc volumen, in quo præter libros de Officiis duo alii libri contineri debebant, ultra omnem modum excresceret; itaque vel iis commentariis, quos fere solos adhibebamus, non nisi parcissime uti licuit, et multa omittere fuit necesse quæ certe docti desiderabunt: quapropter et multas philologicas notas minoris momenti quibus Heusingerorum præsertim editio scațet, et plerosque Beieri excursus, dignos quidem attentione, sed numero et amplitudine nostros fines prorsus excedentes, et varias denique lectiones abstulimus quas Gernhardus ex suis MSS λ, p., 4, et Beierus ex Bernensi cod. expresserunt, quasque in suæ editionis calce congesserunt; namque quidquid novi et utilis ibi continebatur suo loco in ipso contextu repositum fuerat.

Potissimum usi commentario duorum novissimorum editorum, Gernhardi nempe et Beieri, qui ipsi ex

(1) Vide infra (pp. xiij seqq.) titulos quatuor illarum editionum, cum judicio quod Beierus de tribus prioribus, in editionum Indice suæ editioni subjuncto, tulit.

« PoprzedniaDalej »