scandalum Christus inquit, Melius esset ei, ut mola asinaria suspenderetur ad collum ejus, &c. Præterea sæpe accidit, ut quando homines ita traducimus, et temere reddimus infames, ut obdurescant et dolere desinant; et postea per omnem vitam, ita manent in peccatis, cum alias forsan erant in viam redituri. Quamobrem nolite traducere, aut infamare homines, etiam si vera sint ea, quæ de illis dici possint; sed servate regulam Christi, Matthei xviii. cap. Si peccaverit in te frater tuus, vade et argue eum, inter te et ipsum solum: si te audierit, lucratus es fratrem tuum; sin vero te non audierit, adhibe tecum adhuc unum aut duos, ut in ore duorum aut trium consistat omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiæ; quod si ecclesiam non audierit, sit tibi velut ethnicus et publicanus. Hic est optimus et honestissimus modus de alienis peccatis tractandi; et qui eo uti non vult, ille taceat ; nam aliæ obtrectationes plus afferunt damni et scandali, quam commodi. Neque satis est, ut ipsi nos nobismet ab obtrectando temperemus, sed nec aliis occasionem demus; id est, neque authores, neque applausores simus illis, qui ita proscindunt proximum. Cum autem alii detrahunt proximo, nos vultu saltem significemus, id nobis displicere, et ejuscemodi obtrectatorum linguas refrene mus. Ita nunc intelligetis, filioli, octavum præceptum; in hoc scilicet prohiberi, ut omni diligentia vitemus mendacia, dolos, fraudes, omnesque sermones, quibus lædi possit fama proximi, quibus lites, rixæ, contentiones excitentur, sive sit in judicio, sive extra judicium. Neque suspicaces esse debemus, aut verba ac facta proximi perverse, seu in malum interpretari, non exaggerare, aut odiose ejus peccata traducere; sed semper veritati ad gloriam Dei, et honorem proximi studere debemus, ut de proximo humaniter et amanter loquamur; amicicias mutuas, pacem et concordiam conservemus, omnia in optimam partem accipiamus et interpretemur, utque proximi peccata et infirmitates, quando emendare aut sanare non possumus, tegamus et toleremus. Hæc est vera sententia hujus præcepti, ut Dominum Deum super omnia timeamus et diligamus, et propter Deum a mendaciis, obtrectationibus virulentis, quibus imminui aut lædi possit fama proximi, abstineamus, sed ut proximum excusemus, optima quæque de illo loquamur, omniaque in bonam partem interpretemur. Ideo quando interrogamini, Quomodo intelligis octavum præceptum? respondebitis, Dominum Deum super omnia timere et diligere debemus; et propter ipsum abstinere ab omni perfidia, mendacio, obtrectatione, proditione, omnibus quibus lædi proximus possit; et ipsum excusare, optima quæque de eo loqui, omnia in optimam partem interpretari. NUNC audistis quomodo octavum præceptum sit intelligendum, in quo audivimus, quomodo erga proximum (quod ad famam ejus attinet) gerere nos debeamus, ut non demus falsum testimonium, non mendaciis, non obtrectationibus lædamus famam proximi, sed eum excusemus, et illius existimationem tueri studeamus. Verum non satis est, ut superiora mandata externis operibus servemus, et proximum, neque in corpore, neque conjuge, neque bonis, fama aut honore lædamus; nam nihilominus manet in nobis concupiscentia, et omnes manemus rei ac peccatores, in æternum damnandi, si Deus secundum justiciam, et non suam misericordiam nobiscum ageret. Ergo ut hoc intelligamus, sequuntur ultima duo præcepta, nempe nonum et decimum, quorum hæc sunt verba. Non concupisces domum proximi tui. Non concupisces uxorem proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, neque omnia quæ illius sunt. Hæc duo præcepta docent, non solum externa verba et opera peccata esse, sed intimos et abditissimos illos affectus animorum; et cupiditates illas malas, latentes in cordibus, quibus nemo mortalium caret, peccata esse; et affectus illos carnis, qui nobis cognati sunt, non carere vitio. Discetis ergo, filioli, concupiscentiam illam nobis ex Adam cognatam esse peccatum, et nullum hominem, ne infantes quidem in utero matris, esse sine concupiscentia. Ideo et omnes peccatores sumus; et nemo est innocens coram Deo, sicut et Paulus inquit, ad Romanos iii. cap. Omnes peccaverunt &c. et David, Psal. xiii. dicit, Omnes declinaverunt, non est qui faciat bonum usque ad unum. Nam hoc sentimus et experimur omnes, nos natura plenos esse affectibus et cupiditatibus malis; nam omnibus delectamur, quæ carni blandiuntur, et omnia fugimus, quæ carni aspera sunt; adeo ut ejuscemodi affectus in ipsis infantibus in cunis animadvertere liceat; nam quando infantuli non satis molliter cubant, quando siti, fame aut frigore laborant, impatienter vagiunt. Ita et quando aliquid blandiens oculis ostenditur infantibus, et repente eripitur, tum flere eos videmus; hæc autem satis manifesta et crassa signa sunt, etiam infantulos in cunis, ex utero matris, plenos esse affectibus pravis; et sunt ita peccatores simul cum adultis, quia transiliunt hoc præceptum, Non concupisces. Et hæc vos, optimi pueri, diligenter tenebitis in memoria, ut etiam vestra peccata agnoscatis. Neque moveat vos, quod quidam imperiti et indocti adfirmant infantulos, et vicinos huic ætati, sine peccato esse, puros et innocentes; neque enim hoc verum est, aut usquam est fundatum. Et qui hoc dicunt, seipsos seducunt et alios; nam ideo baptisantur infantes, quod remissione peccatorum indigent, et eam per baptismum consequuntur. Et hoc quidem pauci intelligunt; nam humana ratio hoc non capit, neque intelligit, infantulos propter adhærentem concupiscentiam etiam esse peccatores, sed cum infantes nullum malum opus externum faciant, putant eos esse innocentes et mundos. Nobis vero hic non est judicandum secundum rationem, sed secundum verbum Dei, ut sciamus concupiscentiam etiam esse peccatum. Nam si vere mundi, sancti et innocentes essemus, tum non ita impotenter natura ea quæreret, quæ sibi commoda sunt; sed omnia quæ Deus daret, aut quod Deo placeret, hoc nobis quoque placiturum esset. Deinde non ab illis solum refugeremus, quæ carni aspera essent, sed tantum essemus ea vitaturi, quæ mandatis Dei prohibita essent; et ita libentius essemus quasvis ærumnas et afflictiones toleraturi, (si ita sit voluntas Dei,) quam ocium, voluptates, commoda vitæ, contra voluntatem Dei captaturi. Nunc sentimus nos a teneris longe aliter esse affectos, et multo ante nos concupiscere res jucundas, antequam sciamus an Deus nobis dare velit; et multo ante abhorremus a rebus molestis, antequam sciamus an Deus relevatos nos velit. Imo ut maxime sciamus voluntatem Dei, tamen concupiscimus longe aliud; et hoc tum est grande peccatum; nam Dei voluntas non nostra fieri debet, ut in oratione Dominica oramus. Et hæc quidem nosse est excellens sapientia; neque enim hanc ita vulgo omnes norunt; adeo ut et ipse apostolus Paulus fateatur se hoc peccatum non nosse, nisi lex admonuisset; nam Romanos vii. dicit, Concupiscentiam non novissem, nisi lex dixisset, Non concupisces. Ideo, filioli, hoc sit infixum animis vestris; tunc vere discetis timere Deum. Non solum enim metuendus est nobis Deus tunc, quando operamur externis operibus mala, sed quando etiam affectus illos et cupiditates malas in nobis sentimus. Et ut maxime ad tempus quasi dormiant et sileant hæ cupiditates, tamen scire debemus, hos latere in nostris cordibus, et esse peccata. Nam si Deus non sciret esse peccata, tunc non præcepto hoc illud peccatum cohercuisset, Non concupisces. Sicut Paulus 1 ad Timoth. i. dicit, Justo non est lex posita. Item Psalmus ait, Initium sapientiæ timor Domini. Proinde quando Decalogum diligenter discitis, ut recte intelligatis, tunc in sapientes viros evadetis; David enim dicit, in Psalmo, Lex Domini immaculata, sapientiam prestans parvulis. Cum ergo sciamus, filioli, concupiscentiam esse peccatum, tum eam vitare et refrenare debemus, quantum per Dei gratiam omnino fieri potest. Potissimum autem ibi advigilandum est, ne affectibus malis aut concupiscentiæ indulgeamus, neque opere expleamus. Ergo ut eo melius hæc duo mandata intelligere possitis, tum animadvertite, quomodo hæc duo mandata intelligenda sint. Noni mandati hæc sunt verba, Non concupisces domum proximi tui. Hic autem sciatis vocabulum (domus) non solum significare ædificia, in quibus habitamus, sed totam œconomiam, totum illum statum patrisfamilias, et |