Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

VITA

E

SUETONIO.

QUENTUS HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exactionum coactore: at vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobâsset, Quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem? Bello Philippensi excitus à M. Bruto Imperatore, Tribunus militum meruit: victisque partibus, veniâ impetratâ, scriptum Quæstorium comparavit: ac primò Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitiâ locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur illo Epigrammate, ubi inquit:

Ni te visceribus meis, Horati,

Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Hinno me videas strigosiorem.

Sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto memor. Augustus Epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hôc ad Mæcenatem scripto significat: Ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum: nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab istá parasiticá mensâ ad hanc regiam, et nos in epistolis scribendis adjuvabit. Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam suggerere destitit. Extant epistolæ, è quibus, argumenti gratiâ, pauca subjeci. Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris: rectè enim et non temerè feceris, quoniam id usus mili tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri posset. Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris er Septimio quoque nostro audire: nam incidit ut coram illo fieret à me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque a. Præterea sæpe eum, inter alios jocos, purissimum penem et homunicionem lepidissimum appellat: unâque et alterâ liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuò credidit, ut non modo Seculare Carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum suorum : eumque coëgerit propter hoc, tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero lectos quosdam, nullam sui mentionem factam ita sit questus: Iratum me tibi scito, quòd non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimùm loquaris. An vereris ne apud posteros

infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse? Expressitque Eclogam, cujus initium est;

Quum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes: in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar.

Habitu corporis brevis fuit, atque obesus; qualis et à semetipso in Satyris describitur, et Augusto hâc Epistolâ: Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego (ne accusem brevitatem) quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne majores libelli tui sint, quàm ipse es, sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quum circuitus voluminis tui sit cynadora, sicut est ventriculi tui.

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini: domusqu ejus ostenditur circa Tiburni luculum.

Venerunt in manus meas et Elegi, sub ejus titulo, et Epistola prosá oratione, quasi commendantis se Mæcenati. Sed utraque falsa puto nam Elegi vulgares: Epistola autem obscura: quo vitio minimè tenebatur. Natus est vi. Id. Dec. C. Cotta et L. Torquato Consulibus. De cessit v. Kal. Dec. C. Marcio Censorino et C. Asino Gallo Consulibus post nonum et quinquagesimum annum : hærede Augusto palam nuncu pato, quum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsignandas testa menti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis juxta Mæcenatis tumulum.

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI vita è Suetonio.] Hanc vitam Porphyrio disertè adjudicat Suetonio in Notis suis ad Epist. I. Lib. ii. his verbis, Augusto increpanti Horatium, quòd non ad se quoque plurima scriberet, ut Suetonius auctor est, imprimis cum laude Cæsaris se excusat. At veĺ tacente Porphyrione, ita se prodit hic Suetonii stylus, ut peritum lectorem haud temerè fallat.

Patre, ut ipse quidem tradit, libertino, et exactionum coactore.] Hoc de seipso profitetur Horatius Sat. 6. Lib. i. v. 45.

Et. v. 85.

Nunc ad me redeo libertino patre natum.
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer-

At vero creditum est, salsamentario.] Salsamentarium propriè nuncupant Græci λ, Galli un Charcutier, qui parat venditque farcimina, tomacula, et id genus alia.

Quoties ego vidi patrem tuum cubito se emungentem ?] Hoc convicio irridebantur salsamentariorum filii. Cic. iv. Lib. Rhetoricorum ad Herennium (siquidem ille est verus illius operis auctor) Per consequentiam significatio sit, cum res quæ sequuntur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione, ut si salsamentarii filio dicas, Quiesce tu, cujus pater cubito se emungere solebat.

Bello Philippensi excitus à M. Bruto Imperatore, Tribunus militum meruit.] Tunc temporis Horatius literis operam dabit Athenis. Vide quod narrat ipse Epist. 2. Lib. ii.

Scriptum Quastorium comparavit.] Lege scriptum pro scribatum. Vide Notas nostras ad v. 36, Sat. 6. Lib. ii.

De re communi scribæ magnâ atque nová te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.

adde quod scribit Liv. cap. 46. Lib. ix. et A. Gell. cap. 9. Lib. vi.
Ac primo Mæcenati-in gratiam insinuatus.] Hæc ita narrantur, quasi
Horatius non innotuerit Maecenati, nisi post impetratam demum ab Au-
gusto veniam, et comparatum scribatum Quaestorium. At istud Sueto-
nio nunquam excidisset. Mæcenate enim deprecante, Cæsar ignovit
Horatio, eique bona suo Fisco addicta reddidit. Suetonius hoc loco de
eo tempore loquitur, quo cœpit Mæcenas Horatium habere in numero
familiarum suorum, quocum negotia sua communicaret ; quemque in otio
suo jucundum adhiberet comitem.

Hinno me videas strigosiorem.] Non placet ista lectio. Procul dubio scripserat Mæcenas, Ninno me videas strigosiorem, eamque lectionem secutus est doctissimus Vossius. Fuit iis temporibus Nin. Crassus poëta quovis pumice aridior, eamque ob causam istiusmodi conviciis obnoxius. Eulogium.] Græcè yo, propriè significat titulum, lemma, præfationem concisam, breviarium, quo quis, quid sibi velit, paucis verbis docet.

Nunc occupatissimus et infirmus.] Infirmâ valetudine utebatur Augustus omni tempore, post autem bellum Hispanicum, impendio magis gravescere cæpit ejus valetudo. Post istud igitur bellum constat eum hanc epistolam ad Mæcenatem scripsisse, Horatioque obtulisse munus epistolarium.

Ab istá parasitica mensa.] Horatius enim non erat ex Mæcenatis domesticis, neque ullius ordinarii officii causâ apud eum hærebat, ideoque eum hic irridet Augustus ut Mæcenatis parasitum, quasi ei esset assiduus conviva.

Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam suggerere destitit.] In primis notatu dignum est, quod hic observat Suetonius. Rara est in principibus ejusmodi moderatio: cujus quidem exhibendæ fateor non nisi rarissimas iis præbere occasiones. Adeò in paucos incidunt, qui officia ampla et honores ultro sibi oblatos detrectent.

Si per valetudinem tuam fieri posset.] Indicant hæc verba Horatium, valetudinis suæ excusatione illum honorem sibi ab Augusto oblatum recusasse. Jam enim consenuerat, unde etiam sequitur hoc ef non oblatum fuisse ante bellum Hispanicum, ut supra dixi.

Septimio.] Idem est Septimius, quem alloquitur Hor. Od. 6. Lib. ii. quem laudat Ep. 3. Lib. i. quemque Tiberio commendat Ep. 9. Lib. i. Unâque et alterâ liberalitate locupletavit.] Nihil quicquam memini ab Horatio dictum de Augusti in se liberalitate, quod tamen silentium non est ab ingrato animo profectum. Nemo inquam fuit princeps, qui aliquibus non benefecerit, pauci autem fuerunt Augusti similes, qui omnibus suis subjectis benefecit. Quorsum igitur pro seipso seorsim gratias ageret, quum essent pro toto mundo gratiæ agenda? Sola autem hujusmodi gratiarum actio gloriam principis amplificat, solaque digna est quæ literarum monumentis posteritati commendetur? Itaque Horatius, quâ erat prudentiâ, nihil prætermisit, quo demonstraret imperium universum Augusto acceptum retulisse felicitatem suam, neque quenquam fuisse civem Romanum, qui ei tranquillitatem vitamque suam non deberet.

Vindelicam victoriam Tiberii Drusique.] Quod quidem fecit Od. 4. et 14. Lib. iv.

Eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere.] Qui credit omnes Odas lib. iv. ab Horatio scriptas postquam hoc erat ei ab Augusto imperatum, næ is longe errabit. Illud solum dicit Suetonius, Horatium ab Augusto coactum fuisse quartum librum edere, illasque Odas, quas ex ipsius imperio composuisset, iis adjungere, quas jampridem fecisset, necdum in lucem edidisset. Vide Notas ad Od. 1. Lib. iv.

Habitu corporis brevis fuit et obesus.] Quod ipse dicit Sat. 3. Lib. i ubi se affirmat esse staturæ non amplius bipedalis.

[ocr errors]

Vixit plurimum in secessu ruris sui.] Hibernos menses nonnunquam Tarenti transigebat. Sed maximam ætatis suæ partem degebat in Tiburtino suo: quem locum prætulit Tarento, quod ostendit Od. 6. Lib. ii.

Sabini aut Tiburtini.] Cave hinc colligas geminum fuisse Horatio rus. Villa ejus fuit inter agrum Tiburtem, et Sabinum, unde alii illam Tiburtinis accensent, alii Sabinis; quod fieri solet de villis, urbibus, et montibus qui duabus regionibus interjacent. Sic Venusium nunc Lucaniæ, nunc Apuliæ urbs habebatur, ut loquitur noster Sat. I. Iib. ii.

-Lucanus, an Appulus, anceps,

Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus.

Et Od. 4. Lib. iii. eâdem de causâ ponit montem Vulturem in Apulia et extra Apuliam. Ecce autem locum huic è Suetonio planè similem apud Catullum, qui de rure suo, quod in eâdem regione ubi et Horatii rus erat, dicit.

O funde noster, seu Sabine, seu Tiburte,

Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere: at quibus cordi est,
Quovis Sabinum esse pignore contendunt:

Sed seu Sabine,seu verius Tiburte, &c.

Domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum.] Is est Tiburni lucus, de quo Od. 7. Lib. i.

Et præceps Anio, et Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis.

Fuit autem Tiburnus Catilli et Coræ frater, qui quam condiderant urbem, Tibur ex nomine fratris sui maximi natu nuncupaverunt. Virgil. Lib. vii. v. 672.

Sed utraque falsa puto; nam Elegi vulgares.] Egregium est hoc loco Suetonii judicium. Ex eo, quod vulgares sunt hi Elegi, Horatio illos abjudicat. Longè aliam tulissent sententiam hodierni Critici, qui nulli labori parcunt, dum antiquorum vitia pervestigant, quique pulcherrimos sæpe locos vexant damnantque, ideò tantùm, quia quod pulcherrimum est, à Genio ipsorum abhorret maximè. Quo plura reperissent in his elegis humilia et inepta, eo impensiùs contendissent verum auctorem fuisse Horatium. Pro dolor! quanto cum ipsorum dispendio perierunt? Huc enim provocarent, tanquam ad certissimam auctoritatem, gratulantes sibi repertos esse testes qualescunque, qui causæ recentiorum faverent contra antiquos.

Elegi vulgares.] Potuit Suetonius, ex ipso Horatio sumpto argumento, contendere hos elegos fuisse subdititios; ipse enim de suis scriptis loquens dicit Ep. ult. Lib. ii.

Carmina compono, hic elegos..

Epistola autem obscura.] Nostro igitur vitio fit, quòd obscura quædam apud Horatium deprehendamus: plerumque verò commentatorum, et interpretum culpâ, qui sæpe clarissimis alioqui locis tenebras offuderunt, quique auctorem penitus depravârunt inepto eo sensu quem ipsi affinxerunt.

« PoprzedniaDalej »