Quincti Horatii Flacci opera, ad MSS. cod. emendavit notisque illustr. C. Fea. Ed. Romana. Ed. Romana 2a, Sine notis serio adcurata

Przednia okładka
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Spis treści

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 10 - Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strona 172 - Non locus effusi late maris arbiter aufert, Caelum non animum mutant qui trans mare currunt. Strenua nos exercet inertia : navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
Strona 1 - Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
Strona 3 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quern mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nee Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.
Strona 8 - ... sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam viribus, et versate diu, quid ferre recusent, quid valeant umeri.
Strona 6 - Apollo. natura fieret laudabile carmen an arte quaesitum est: ego nec studium sine divite vena nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic 410 altera poscit opem res et coniurat amice.
Strona 4 - Anticyris caput insanabile nunquam 300 Tonsori Licino commiserit. O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam ! Non alius faceret meliora poemata ; verum Nil tanti est ; ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi...
Strona 80 - Tanain prope flumen orti. nosque et profestis lucibus et sacris inter iocosi munera Liberi cum prole matronisque nostris, rite deos prius apprecati, virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemua.
Strona 7 - Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM LIBER SECUNDUS. EPISTOLA I. QUUM tot sustineas et tanta negotia solus, Res ítalas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Informacje bibliograficzne