Quincti Horatii Flacci opera, ad MSS. cod. emendavit notisque illustr. C. Fea. Ed. Romana. Ed. Romana 2a, Sine notis serio adcurata |
Kluczowe wyrazy i wyrażenia
acer aetas amicum amore Amphion Apollo Atqui Augusti Auster beatum Brundisium Caecubum Caelo Caesaris Camenae caput carmina centum CILNIVM MAECENATEM cras cuncta curas dente Deorum Deos Deus dicere dives domum domus donec Dulce dulci EPISTOLA epod esto Eurus feret forte Fortuna genus Hadria hiems hinc HORATII FLACCI hunc iecur ille illi Iovis Iupiter iuvat Latio latus laudes LIBER Lucilius Lydia lyra Maecenas magis maius mala male mare mecum melior melius mero mihi multa Musa neque nihil nunc olim omne omnibus pater paullum pecus pede Phoebus Pocula poemata ponere prece proelia puer pueri quidquid quis quum rebus recte regum Romae rura saepe sanus sapiens satis SATYRA semel semper sidus simul sine Sive tamen Tarentum tellus tempora tibi Tibur tristia Troiae umquam urget velut Venus versus Verum vina virtus vitae vitiis vivere volet
Popularne fragmenty
Strona 198 - Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strona 170 - Non locus effusi late maris arbiter aufert, Caelum non animum mutant qui trans mare currunt. Strenua nos exercet inertia : navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
Strona 199 - Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
Strona 11 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quern mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nee Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.
Strona 9 - Pyrrha, sub antrof cui flavam religas comam, simplex munditiis? heu quoties fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea; qui semper vacuam, semper amabilem sperat nescius aurae fallacis. miseri, quibus intentata nites ! me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.
Strona 196 - ... sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam viribus, et versate diu, quid ferre recusent, quid valeant umeri.
Strona 204 - Apollo. natura fieret laudabile carmen an arte quaesitum est: ego nec studium sine divite vena nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic 410 altera poscit opem res et coniurat amice.
Strona 202 - Anticyris caput insanabile nunquam 300 Tonsori Licino commiserit. O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam ! Non alius faceret meliora poemata ; verum Nil tanti est ; ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi...
Strona 78 - Tanain prope flumen orti. nosque et profestis lucibus et sacris inter iocosi munera Liberi cum prole matronisque nostris, rite deos prius apprecati, virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemua.
Strona 183 - Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM LIBER SECUNDUS. EPISTOLA I. QUUM tot sustineas et tanta negotia solus, Res ítalas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.