Obrazy na stronie
PDF
ePub

sterilis. Atque eo magis, si loco fructuum uvæ vel olivæ, producat disputationum et contentionum carduos et spinas. De vestra autem philosophia vereor ne nimis vere cecinerit poeta non solum illo carmine,

Sed et illo,

Infelix lolium et steriles dominantur avena 1:

Candida succinctam latrantibus inguina monstris.2

Videtur enim illa ex longinquo visa virgo, specie non indecora, sed partibus superioribus: habet enim generalia quædam non ingrata, et tanquam invitantia; cum vero ad particularia ventum sit, veluti ad uterum et partes generationis, atque ad id ut aliquid ex se edat, tum demum loco operum et actionum, quæ contemplationis proles est digna et legitima, monstra illa invenias resonantia et oblatrantia, et ingeniorum naufragiis famosa. Atque hujus mali author imprimis Aristoteles, altrix ista vestra philosophia. Illi enim vel ludo vel gloriæ erat, quæstiones minus utiles primo subornare, deinde confodere; ut pro assertore veritatis contradictionum artifex sit. Pessimo enim et exemplo et successu scientia traditur per quæstiones subministratas earumque solutiones. Qui enim bene affirmat et probat et constituit et componit, is errores et objectiones longe summovet et veluti eminus impedit et abigit; qui autem cum singulis colluctatur, is exitum rei nullum invenit sed disputationes serit. Quid enim opus sit ei qui unum luminis et veritatis corpus clarum et radiosum in medio statuit, parva quædam et pallida confutationum ellychnia ad omnes errorum angulos circumferre, solventi alia dubia, alia per ipsam illam solutionem excitanti ac veluti generanti? Verum id curæ, ut videtur, præcipue fuit Aristoteli, ut homines haberent parata in singulis quæ pronunciarent, quæ responderent, et per quæ se expedirent, potius quam quid penitus crederent, aut liquido cogitarent, aut vere scirent. Philosophia autem vestra tam bene authorem refert, ut quæstiones quas ille movit illa figat et faciat æternas; ut quæri videatur, non ut veritas eruatur, sed ut disputatio alatur: adeo ut Nasica sententia illi Catonis præponderet.3 Neque enim illud agitur ut temporis progressu sublatis dubiis tanquam hostibus a tergo, ad ulteriores provincias penetretur; sed ut

Georg. i. 154.

* Plutarch in Catone, 352.— R. L. E.

2 Æn. vi. 75.

perpetuæ istæ quæstiones, tanquam Carthago, militiam istam disputandi exerceant. Quod vero ad operum fructum et proventum attinet; existimo ex ista philosophia, per tot annorum spatia laborata et culta, ne unum quidem experimentum adduci posse, quod ad hominum statum levandum et locupletandum spectet, et philosophiæ speculationibus vere acceptum referri possit: adeo ut brutorum animalium instinctus plura inventa pepererint, quam doctorum hominum sermones. Sane Celsus ingenue et prudenter fatetur, experimenta medicinæ primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas explorasse et assignasse; non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta deprompta essent. Neque hic finis. Non male enim merita esset philosophia ista de practica, licet eam experimentis non auxisset, si tamen usum ejus castiorem et prudentiorem reddidisset (quod fortasse facit), atque interim ejus incrementis et progressibus nihil obfuisset. Illud autem magis damnosum et perniciosum, quod inventa non solum non edat, sed etiam opprimat et extinguat. Nam affirmare licet, filii, verissime, Aristotelis de quatuor elementis commentum, rem certe obviam et pinguem (quia hujusmodi corpora in maxima quantitate et mole cernuntur), cui tamen ille potius authoritatem quam principium dedit (cum Empedoclis esset1; a quo etiam melius erat positum); quod postea avide a medicis arreptum, quatuor complexionum, quatuor humorum, quatuor primarum qualitatum conjugationes post se traxit; tanquam malignum et infaustum sidus infinitam et medicinæ et compluribus rebus mechanicis sterilitatem attulisse; dum homines per hujusmodi concinnitates et compendiosas ineptias sibi satisfieri patientes, nil amplius curant ; et vivas et utiles rerum observationes prorsus omiserunt. Itaque si illud verum, ex fructibus eorum, videtis certe quo res redierit. Agite vero, filii, et signa ex incrementis capiamus. Certe si ista doctrina plane instar plantæ a stirpibus suis revulsæ non esset, sed gremio et utero naturæ adhæreret, atque ab eadem aleretur; id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus, ut scientiæ in eodem fere statu maneant et hæreant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint. Poliuntur. fortasse nonnunquam ab aliquo, et illustrantur et accommo

1 That Empedocles was the first is said by Arist. Met. i. 3. R. L. E. The words within the parenthesis are not found in the corresponding passage of the Cogitata et Visa.

cantur.

dantur (dum tamen interim ab infinitis lacerentur et deformentur et inquinentur), sed utcunque non dilatantur aut amplifiIn artibus autem mechanicis contra evenire videmus; quæ ut spiritu quodam repletæ vegetant et crescunt; primo rudes, deinde commodæ, post excultæ, sed perpetuo auctæ. Philosophia autem et scientiæ intellectus statuarum more adorantur et celebrantur, sed non moventur. Quinetiam in primo nonnunquam authore maxime florent, et deinceps declinant et exarescunt. Neque vero mirum est ista discrimina inter mechanicam et philosophiam conspici, cum in illa singulorum ingenia misceantur, in hac corrumpantur et destruantur. Quod si quis existimet, scientiarum ut rerum cæterarum esse quendam statum, idque fere in tempus unius authoris incidere, qui beneficio temporis usus, et suæ ætatis princeps, inspectis reliquis scriptoribus et judicatis, scientias ipsas absolvat et perficiat; quod postquam factum sit, juniores rite palmas secundas petere, ut hujusmodi authoris opera vel explicent vel digerant, vel pro sui sæculi ratione palato accommodent et vertant: næ ille majorem rebus humanis prudentiam et ordinem et felicitatem tribuit, quam experiri fas est; res enim casum recipit, nisi quod vanitas hominum etiam fortuita in deterius detorquet. Nam vere sic se res habet; postquam scientia aliqua multorum observatione et diligentia, dum alius alia apprehendit, per partes tentata serio et tractata sit, tum exoriri aliquem mente fidentem, lingua potentem, methodo celebrem, qui corpus unum ex singulis pro suo arbitrio efficiat et posteris tradat: plerisque corruptis et depravatis, et cum certissima omissione omnium quæ altiores et digniores contemplationes exhibere possint, ut opinionum immodicarum et extravagantium: et posteri rursus facilitate rei et compendio gaudentes, sibi gratulantur ac nil ulterius quærunt, sed ad illa ministeria servilia quæ diximus se convertunt. Verum vobis, filii, pro certo sit, quæ in natura fundata sunt, ut aquas perennes, perpetuo novas scaturigines et emanationes habere; quæ autem in opinione versantur, variari fortasse sed non augeri. Habemus et aliud signum; si modo signi appellatio in hoc competit, cum potius testimonium sit, imo testimoniorum omnium validissimum; hoc est propriam authorum quorum fidei vos committitis confessionem et judicium. Nam et illi ipsi qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt, et tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per intervalla, cum ad se redeunt, ad querimonias demum de na

turæ subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, et similia se convertunt. Neque propterea, filii, hæc modestiæ aut humilitati, virtutibus in rebus intellectualibus omnium felicissimis deputetis: non tam faciles, aut boni fueritis: cum contra, ista non confessio, sed professio sive prædicatio, ex superbia, invidia, atque id genus affectibus ortum pro certo habeat; id enim prorsus volunt, quicquid in scientiis sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit, id extra terminos possibilis poni et removeri : hæc est illa modestia atque humilitas. Itaque pessimo fato res geritur. Nil enim in his rerum humanarum angustiis aut ad præsens magis deploratum aut in futurum magis ominosum est, quam quod homines ignorantiam etiam ignominia (ut nunc fit) eximant, atque artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertant; et quicquid ars illa sua non attingit, id ex arte scitu aut factu impossibile supponant. Neque sane damnari potest ars, cum ipsa judicet. Ex hoc fonte haud paucas opiniones et placita in philosophia reperiatis, quæ nihil aliud quam quæsitam istam et artificiosam et in cognoscendo et in operando desperationem, ad artis decus et gloriam perditissimo hoc modo tuendum, sapiant et foveant. Hinc schola Academica, quæ Acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit. Hinc opinio, quod formæ sive veræ rerum differentiæ inventu impossibiles sunt; ut homines in atriis naturæ perpetuo obambulent, nec intra palatium aditum sibi muniant. Hinc positiones illæ infirmissimæ, calorem solis et ignis toto genere differre, atque compositionem opus hominis, mistionem opus solius naturæ esse; ne forte ars naturam, ut Vulcanus Minervam', sollicitare aut expugnare tentet aut speret; et complura hujusmodi, quæ tam ad confessionem tenuitatis propriæ, quam ad repressionem 2 industriæ alienæ pertinent. Itaque neutiquam vobis, filii, pro amore et indulgentia nostra consuluero, ut cum rebus non solum desperatis sed et desperationi devotis fortunas vestras misceatis. Verum, filii, tempus fugit, dum capti amore et rerum et vestrum circumvectamur, ac omnia movemus, et initiationem hanc vestram, instar Aprilis aut veris cujusdam ad congelationem omnem et obstinationem solvendam et aperiendam esse

[blocks in formation]

...

R. L. E.

2 The words tenuitatis repressionem are inserted between the lines in Bacon's hand. And there are two or three other interlineations in the latter part of the MS. of the same kind, where it is evident (as it is here) that words had been omitted by the carelessness of the transcriber.

cupimus. Restat signum certissimum de modis. Modi enim faciendi sunt potentiâ res ipsæ; et prout bene aut prave institutæ fuerint, ita res et effecta se habent. Itaque si modi hujus vestræ philosophiæ condendæ nec debiti sint nec probabiles, non videmus quam spem foveatis, nisi credulam et levem. Atque certe, filii, si obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi fortasse aut hujusmodi magnificentiæ decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus tentarent; annon eos helleboro opus habere cogitaretis? quod si numerum operariorum augerent, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis? quod si etiam delectum adhiberent, et imbecilliores separarent, et robustis tantum et vigentibus uti vellent, et hinc demum se voti compotes fore præsumerent, aut ne hoc quidem contenti, etiam artem athleticam consulerent, ac omnes cum manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent; annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaretis? Et tamen simili homines malesano impetu feruntur in intellectualibus, dum intellectum veluti nudum applicant, et ab ingeniorum vel multitudine vel excellentia magna sperant, vel etiam dialecticis, quæ mentis quædam athletica censeri possit, ingeniorum nervos roborant; neque machinas adhibent, per quas vires et singulorum intendantur et omnium coëant. Atque ut menti debita auxilia non subministrant; ita nec naturam rerum debita observantia prosequuntur. Quid enim dicemus? an nihil aliud est philosophiam condere, quam ex paucis vulgaribus et obviis experimentis de natura judicium facere, ac dein tota sæcula in meditationibus volutare? Atque, filii, nesciebam nos tam naturæ fuisse familiares, ut ex tam levi et perfunctoria salutatione ea nobis aut arcana sua patefacere, aut beneficia impertire dignaretur. Certe nobis perinde facere videntur homines, ac si naturam ex longinqua et præ-alta turri despiciant et contemplentur; quæ imaginem ejus quandam, seu nubem potius imagini similem, ob oculos ponat: rerum autem differentias (in quibus res hominum et fortunæ sitæ sunt), ob earum minutias et distantiæ intervallum, confundat et abscondat. Et tamen laborant et nituntur, et intellectum tanquam oculos contrahunt, ejusdemque aciem meditatione figunt, agitatione acuunt, quinetiam artes argumentandi veluti specula artificiosa comparant, ut istiusmodi differentias et subtilitates naturæ mente comprehendere et vincere possint. Atque ridicula certe esset et

« PoprzedniaDalej »