Obrazy na stronie
PDF
ePub

TEMPORIS PARTUS MASCULUS

SIVE

INSTAURATIO MAGNA IMPERII HUMANI IN

UNIVERSUM.

AD Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores et peregrinationis istius vitæ nostræ in qua dies malos et paucos terimus, nova adhuc refrigeria e fontibus bonitatis suæ ad miserias nostras leniendas aperiant; atque illud insuper, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum Sensus et accensione majore luminis Naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur; sed potius ut ab Intellectu a phantasiis et vanitate puro et repurgato, et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, Fidei dentur quæ Fidei sunt.

TEMPORIS PARTUS MASCULUS,

SIVE DE INTERPRETATIONE NATURE LIB. 3.'

1. Perpolitio et applicatio mentis.

2. Lumen Naturæ; seu formula Interpretationis.
3. Natura Illuminata; sive veritas rerum.

CAPUT PRIMUM.

Tradendi modus legitimus.

REPERIO (fili) complures in rerum scientia quam sibi videntur adepti vel proferenda vel rursus occultanda, neutiquam e fide sua ac officio se gerere. Eodem damno, licet culpa fortasse minore, peccant et illi, qui probe quidem morati sed minus prudentes sunt, nec artem ac præcepta tenent quo quæque modo sint proponenda. Neque tamen de hac tradentium scientias sive malignitate sive inscitia querela est instituenda. Sane si rerum pondera docendi imperitia fregissent, non immerito quis indignetur; rerum vero ineptiis docendi importunitatem vel jure deberi existimandum est. Ego autem longe ab his diversus te impertiturus, non ingenii commenta, nec verborum umbras, nec religionem admistam, nec observationes quasdam populares, vel experimenta quædam nobilia in theoriæ fabulas concinnata; sed revera naturam cum fetibus suis tibi addicturus et mancipaturus; num videor dignum argumentum præ manibus habere, quod tractandi vel ambitione vel inscitia vel vitio quovis polluam? Ita sim (fili) itaque humani in universum imperii angustias nunquam satis deploratas ad datos fines proferam (quod mihi ex humanis solum in votis est), ut tibi optima fide, atque ex altissima mentis meæ providentia, et exploratissimo rerum et animorum statu, hæc traditurus sim3 modo omnium

i.e. libri tres.-J. S.

2 te ought to be tibi. Bacon perhaps thought that impertio, being here used as a verb of teaching, might govern an accusative of the person. But there seems to be no authority for this construction. [I suspect te to be merely a miscopy for et.-J. S.] 3 So in the original; a mistake probably for sum. — J. S.

maxime legitimo. Quis tandem (inquies) est modus ille legitimus? Quin tu mitte artes et ambages, rem exhibe nudam nobis, ut judicio nostro uti possimus. Atque utinam (fili suavissime) eo loco sint res vestræ, ut hoc fieri posset. An tu censes, cum omnes omnium mentium aditus ac meatus obscurissimis idolis, iisque alte hærentibus et inustis, obsessi et obstructi sint, veris rerum et nativis radiis sinceras et politas areas adesse? Nova est ineunda ratio, qua mentibus obductissimis illabi possimus. Ut enim phreneticorum deliramenta arte et ingenio subvertuntur, vi et contentione efferantur, omnino ita in hac universali insania mos gerendus est. Quid? leviores illæ conditiones, quæ ad legitimum scientiæ tradendæ modum pertinent, an tibi tam expeditæ et faciles videntur? ut modus innocens sit, di est, nulli prorsus errori ansam et occasionem præbeat? ut vim quandam insitam et innatam habeat tum ad fidem conciliandam, tum ad pellendas injurias temporis, adeo ut scientia ita tradita veluti planta vivax et vegeta quotidie serpat et adolescat? ut idoneum et legitimum sibi lectorem seponat, et quasi adoptet? Atque hæc omnia præstiterim necne, ad tempus futurum provoco.

CAPUT SECUNDUM.

PLANE autem non dissimulo (fili) mihi quopiam submovendos esse philosophastros istos poëtis ipsis fabulosiores, stupratores animorum, rerum falsarios, et multo etiam magis horum satellites et parasitos, professoriam illam et meritoriam turbam. Quis carmen præit, ut hos oblivioni devoveam? quod enim veritati silentium, si isti brutis suis et inarticulatis rationibus obstrepant? Verum tutius forsitan fuerit nominatim eos damnare, ne, cum tanta authoritate vigeant, non nominati excepti videantur; neve quis putet cum inter ipsos tam gravia et internecina exerceantur odia et tanta dimicatione certetur, me ad has larvarum et umbrarum pugnas alteri parti velut subsidio missum. Itaque citetur Aristoteles, pessimus sophista, inutili subtilitate attonitus, verborum vile ludibrium.2 Ausus etiam, tum cum forte

"

1 [hoc in original.] The meaning of the phrase is, “Who will repeat before me the form of words whereby I may devote these persons to oblivion ? hoc being manifestly a wrong reading for hos. Compare Liv. viii. 9.: Agedum pontifex publicus populi R. præi verba quibus me pro legionibus devoveam.

Compare what Bacon has himself said in the Redargutio Philosophiarum: "Ita

mens humana ad veritatem aliquam casu quopiam tanquam secunda tempestate delata acquiesceret, injicere durissimas animis compedes, artemque quandam insaniæ componere, nosque verbis addicere. Quin et ex istius sinu educti nobis sunt ac enutriti vaferrimi illi nugatores, qui cum a perambulatione mundana ac omni rerum ac historia luce se avertissent, ex hujus maxime præceptorum et positionum ductili admodum materia, et ingenii inquieta agitatione, numerosissimas scholarum quisquilias nobis exhibuere. Iste autem horum Dictator tanto illis accusatior, quod etiam in historia apertis versatus, subterraneæ alicujus specus opacissima idola retulit; atque super ipsam quidem historiam rerum particularium quasdam veluti operas aranearum extruxit, quas causas videri vult, cum sint nullius prorsus roboris vel pretii. Quales etiam nostra ætate multa cum satagentia fabricavit Hieronymus Cardanus, uterque rebus ac sibi discors. Ne vero (fili) cum hanc contra Aristotelem sententiam fero, me cum rebelle ejus quodam neoterico Petro Ramo conspirasse augurere. Nullum mihi commercium cum hoc ignorantiæ latibulo ', perniciosissima literarum tinea, compendiorum patre, qui cum methodi suæ et compendii vinclis res torqueat et premat, res quidem, si qua fuit, elabitur protinus et exilit; ipse vero aridas et desertissimas nugas stringit. Atque Aquinas quidem cum Scoto et sociis etiam in non rebus rerum varietatem effinxit, hic vero etiam in rebus non rerum solitudinem æquavit. Atque hoc hominis cum sit, humanos tamen usus in ore habet impudens, ut mihi etiam pro sophistis prævaricari videatur. Verum hos missos faciamus. Citetur jam et Plato, cavillator urbanus, tumidus poëta, theologus mente captus. Tu certe dum rumores nescio quos philosophicos limares et simul committeres, ac scientiam dissimulando simulares, animosque vagis inductionibus tentares et exsolveres, vel literatorum vel civilium virorum conviviis sermones, vel etiam sermonibus quotidianis gratiam et amorem subministrare potuisti. Verum cum veritatem humanæ mentis incolam veluti indigenam nec aliunde commigrantem mentireris, animosque nostros, ad histoque hos duos viros, Platonem et Aristotelem, si quis inter maxima mortalium ingenia non numerat, aut minus perspicit aut minus æquus est." "There never breathed," says Selden in speaking of Aristotle, "that person to whom mankind was more beholden." (Table Talk, § Truth): a statement which is certainly much nearer the truth

than that of the text.

1 From Ramus however Bacon derived some part of his philosophical terminology; particularly his use of the word axioma as equivalent to enuntiatum. It is to be ob. served that he has mentioned Ramus's system, at least a portion of it, with commendation both in Valerius Terminus and in the De Augmentis.

riam et res ipsas nunquam satis applicatos et reductos, averteres, ac se subingredi, ac in suis cæcis et confusissimis idolis volutare contemplationis nomine doceres, tum demum fraudem capitalem admisisti. Deinde etiam tu scelere haud minore stultitiæ apotheosin introduxisti, et vilissimas cogitationes religione munire ausus es. Nam levius malum est, quod philologorum parens extitisti, ac tuo ductu et auspiciis plurimi, ingenii fama et cognitionis rerum populari et molli jucunditate capti et contenti, severiorem veri pervestigationem corruperunt. Inter quos fuere Marcus Cicero et Annæus Seneca et Plutarchus Charoneus, et complures alii neutiquam his pares. Nunc ad Medicos pergamus. Video Galenum, virum angustissimi animi, desertorem experientiæ, et vanissimum causatorem. Tune, Galene, is es, qui medicorum inscitiam et desidiam etiam infamiæ eximis, et in tuto collocas, artis ac officii eorum finitor ignavissimus? qui tot morbos insanabiles statuendo, tot ægrotorum capita proscribis, horumque spem, illorum industriam præcidis? O canicula! O pestis! Tu mistionis commentum naturæ prærogativam1; tu inter calores astri et ignis seditionem avide arripiens et ostentans, ubique humanam potestatem malitiose in ordinem redigis, et ignorantiam desperatione in æternum munire cupis. Do indignitati tuæ ne te amplius morer. Abducas etiam tecum licet socios tuos et fœderatos Arabes, dispensatoriorum conditores, qui, pari cum cæteris in theoriis amentia, copiosius quidem e supinissimis conjecturis medicinarum vulgarium pollicita magis quam auxilia composuere. Nec non cape comites perfunctoriam Neotericorum turbam. Heus nomenclator, suggere. Atqui respondet, ne dignos esse quorum nomina teneat. Sane ut inter hujuscemodi nugatores gradus quosdam agnosco, pessimum et absurdissimum genus eorum, qui methodo et acribologia universam artem comprehendunt, quibus vulgo ob elocutionem et ordinem applauditur; qualis est Fernelius. Minus

2

1 Galen contrasts the inwardly formative power of nature with the (so to speak) external operations of art, in his treatise De Natural. Facultatibus. See vol. ii. p. 82. of Kühn's edition of Galen. He elsewhere points out the differences which he conceives to exist between animal heat and that of a fire; but I am not aware that he speaks of the heterogeneity of terrestrial and astral heat. See his treatise De Marasmo, c. 4.

2 Fernelius, who was born near the close of the fifteenth century, and who died in 1558, was physician to Henry II. He was greatly distinguished both as a writer on medicine and as a physician. He was moreover, notwithstanding the contempt with which he is here mentioned, well seen in mathematical and natural science, and was the first person who in modern times attempted to determine the magnitude of the

« PoprzedniaDalej »