Obrazy na stronie
PDF
ePub

simili necessitate non constringitur; sed ex præcedente motuum conflictu et comparatione pendet. Nam dubium non est, quin corpus illud solidum et grave, quod per hujusmodi motum extruditur vel removetur, antequam cedat, sedulo obnitatur; et si forte robustius sit, victoria potiatur; id est, ut non flamma globum expellat, sed globus flammam suffocet. Itaque si loco pulveris tormentarii, sulphurem vel caphuram vel similia accipias, quæ flammam et ipsa cito corripiunt, et (quia corporum compactio inflammationi impedimento est) ea in grana pulveris, admista cineris juniperi vel alicujus ligni maxime combustilis aliqua portione, efformes; tamen (si nitrum absit) motus iste rapidus et potens non sequitur: sed motus ad inflammationem a mole corporis renitentis impeditur et constringitur, nec se explicat aut ad effectum pertingit. Rei autem veritas sic se habet. Motum istum, de quo quæritur, geminatum et compositum reperias. Nam præter motum inflammationis, qui in sulphurea pulveris parte maxime viget, subest alius magis fortis et violentus. Is fit a spiritu crudo et aqueo, qui ex nitro maxime, et nonnihil a carbone salicis concipitur, qui et ipse expanditur certe (ut vapores subdito calore solent), sed una etiam (quod caput rei est) impetu rapidissimo a calore et inflammatione fugit et erumpit, atque per hoc etiam inflammationi vias relaxat et aperit. Hujusce motus rudimenta et in crepitationibus aridorum foliorum lauri vel hederæ cernimus, cum in ignem mittuntur; et magis etiam in sale, qui ad rei inquisitæ naturam propius accedit. Simile etiam quiddam et in sevo candelarum madido et in flatulentis ligni viridis flammis sæpe videmus. Maxime autem eminet iste motus in argento vivo, quod corpus maxime crudum, et instar aquæ mineralis est; cujus vires (si ab igne vexetur, et ab exitu prohibeatur) non multo pulveris tormentarii viribus inferiores sunt. Itaque hoc exemplo monendi homines sunt et rogandi, ne in causarum inquisitione unum aliquod arripiant, et facile pronuntient; sed circumspiciant, et contemplationes suas fortius et altius figant.

X.

De dissimilitudine cœlestium et sublunarium quoad æternitatem et mutabilitatem; quod non sit verificata.

QUOD receptum est, universitatem naturæ veluti per globos recte dividi et distingui; ut alia sit ratio cœlestium, alia sub

lunarium; id non absque causa introductum videtur, si in hac opinione modus adhibeatur. Dubium enim non est, quin regiones sub orbe lunari positæ et supra, una cum corporibus quæ sub eisdem spatiis continentur, multis et magnis rebus differant. Neque tamen hoc certius est quam illud, corporibus utriusque globi inesse communes inclinationes, passiones, et motus. Itaque unitatem naturæ sequi debemus, et ista distinguere potius quam discerpere, nec contemplationem frangere. Sed quod ulterius receptum est,cœlestia mutationes non subire; sublunaria vero aut elementaria, quæ vocant, iisdem obnoxia esse; et materiam horum instar meretricis esse, novas formas perpetuo appetentem; illorum autem instar matronæ, stabili et intemerato connubio gaudentem ;-popularis opinio videtur esse, et infirma, et ex apparentia et superstitione orta. Videtur autem nobis hæc sententia ex utraque parte labilis et sine fundamento. Nam neque cœlo ea competit æternitas quam fingunt, nec rursus terræ ea mutabilitas. Nam, quod ad cœlum attinet, non ea nitendum est ratione, mutationes ibidem non fieri, quia sub aspectum non veniunt. Aspectum enim frustrat et corporis subtilitas et loci distantia. Nam variæ inveniuntur aëris mutationes, ut in æstu, frigore, odoribus, sonis, manifestum est, quæ sub visum non cadunt. Neque rursus (credo), si oculus in circulo lunæ positus esset, a tanto intervallo quæ hic apud nos fiunt, et qui in superficie terræ obveniunt motus et mutationes machinarum, animalium, plantarum, et hujusmodi, (quæ pusillæ alicujus festuca dimensionem, ob distantiam, non æquant,) cernere posset. In corporibus autem quæ tantæ molis et magnitudinis sunt, ut ob dimensionum suarum amplitudinem spatia distantiarum vincere atque ad aspectum pervenire possunt1, mutationes in regionibus cœlestibus fieri, ex cometis quibusdam satis liquet; iis dico, qui certam et constantem configurationem cum stellis fixis servarunt; qualis fuit illa, quæ in Cassiopea nostra ætate apparuit. Quod autem ad terram attinet; postquam ad interiora ejus, relicta ea quæ in

1 M. Bouillet reads possint.

2

3 So in the original. It should apparently be ille, qui.—J. S.

2 quæ in MS.

The star which appeared in Ophiuchus in 1604 is generally mentioned by Galileo in conjunction with the one in Cassiopeia (which appeared in 1572), as evidence against the doctrine of the immutability of the heavens. It seems, therefore, that the Cogitationes were written before or not long after 1604, especially as in the Descriptio Globi Intellectualis the two stars are mentioned together. But a similar argument would show that they were written before or soon after 1600, as the new star in Cygnus is not mentioned. [On this last point see the preface p. 14.-J. S.]

superficie et partibus proximis invenitur incrustatione et mixtura, penetratum est, videtur et ibi quoque similis ei quæ in cœlo supponitur perpetuitas existere. Proculdubio enim est, si in profundo terra pateretur mutationes, consequentiam earum mutationum, etiam in nostra regione, quam calcamus, majores casus fuisse parituram quam fieri videmus. Sane terræ motus plerique, et eruptiones aquarum, vel eructationes ignium, non ex profundo admodum, sed prope, insurgunt; cum parvum aliquod spatium in superficie occupent. Quanto enim latiorem regionem et tractum hujusmodi accidentia in facie terræ occupant, tanto magis radices sive origines eorum ad viscera terræ penetrare putandum est. Itaque majores terræ motus (majores, inquam, ambitu, non violentia) qui rarius eveniunt, recte cometis ejus generis de quo diximus æquiparari possunt; qui et ipsi infrequentes sunt; ut illud maneat quod initio diximus, inter cœlum et terram, quatenus ad constantiam et mutationem, non multum interesse. Si quem autem æquabilitas et certitudo motus in corporibus cœlestibus apparens movet, veluti æternitatis comes individuus; præsto est oceanus, qui in æstu suo haud multo minorem constantiam ostendat.' Postremo, si quis adhuc instet, negari tamen non posse quin in ipsa superficie orbis terrarum et partibus proximis infinitæ fiant mutationes, in cœlo non item; huic ita responsum volumus: nec nos hæc per omnia æquare; et tamen si regiones (quas vocant) superiorem et mediam aëris pro superficie aut interiore tunica cœli accipiamus, quemadmodum spatium istud apud nos, quo animalia, plantæ, et mineralia continentur, pro superficie vel exteriore tunica terræ accipimus, et ibi quoque varias et multiformes generationes et mutationes inveniri. Itaque tumultus fere omnis, et conflictus, et perturbatio, in confiniis tantum cœli et terræ locum habere videtur. Ut in rebus civilibus fit; in quibus illud frequenter usu venit, ut duorum regnorum fines continuis incursionibus et violentiis infestentur, dum interiores utriusque regni provinciæ secura pace atque alta quiete fruuntur. Nemo autem, si recte attenderit, religionem hic opponat. Nam ethnica jactantia solummodo prærogativa ista cœlum materiatum donavit, ut sit incorruptibile. Scripturæ autem Sacræ æternitatem et corruptionem cœlo et terræ ex æquo, licet gloriam et venerationem disparem, attribuunt. Nam si legatur, solem et lunam

'ostentat in MS.

invenire in MS.

fideles et æternos in cœlo testes esse; legitur etiam, generationes migrare, terram autem in æternum manere. Quod autem utrumque transitorium sit, uno oraculo continetur, nempe cœlum et terram pertransire, verbum autem Domini non pertransire. Neque hæc nos novi placiti studio diximus, sed quod ista rerum et regionum conficta divortia et discrimina, ultra quam veritas patitur, magno impedimento ad veram philosophiam et naturæ contemplationem fore, haud ignari sed exemplo edocti, providemus.

« PoprzedniaDalej »