Obrazy na stronie
PDF
ePub

impressiones sive impulsiones; fræna et reluctationes; viæ et obstructiones; alternationes et mixture; circuitus et catena; denique universus motuum processus. Neque enim disputationes animosæ, aut sermones probabiles, aut contemplationes vagæ, aut denique placita speciosa, multum juvant. Sed id agendum, ut modis debitis, et ministerio naturæ convenienti, motum quemcunque in materia susceptibili excitare, cohibere, intendere, remittere, multiplicare, ac sopire et sistere possimus; atque inde corporum conservationes, mutationes, et transformationes præstare. Maxime autem ii motus sunt inquirendi, qui simplices, primitivi, et fundamentales sunt, ex quibus reliqui conflantur. Certissimum enim est, quanto simpliciores motus invenientur, tanto magis humanam potestatem amplificari, et a specialibus et præparatis materiis liberari, et in nova opera invalescere. Et certe quemadmodum verba sive vocabula omnium linguarum, immensa varietate, e paucis literis simplicibus componuntur ; pari ratione universæ rerum actiones et virtutes a paucis motuum simplicium naturis et originibus constituuntur. Turpe autem fuerit hominibus, propriæ vocis tintinnabula tam accurate explorasse, ad naturæ autem vocem tam illiteratos esse; et more prisci seculi (antequam literæ inventæ essent) sonos tantum compositos et voces dignoscere, elementa et literas non distinguere.

De Quanto Materiæ certo, et quod 2 mutatio fiat absque

interitu.

OMNIA mutari, et nil vere interire, ac summam materiæ prorsus eandem manere, satis constat. Atque ut omnipotentia Dei opus erat, ut aliquid crearetur e nihilo; ita et similis omnipotentia requiritur, ut aliquid redigatur in nihilum. Id sive per destitutionem virtutis conservatricis sive per actum dissolutionis fiat, nihil ad rem: tantum necesse est, ut decretum intercedat Creatoris. Hoc posito, ne cogitatio abstrahatur aut materia aliqua fictitia intelligatur, etiam illud significamus; eam a nobis introduci materiam, atque ea natura investitam, ut

A manuscript in the British Museum (Add. 4258.),- for a full account of which see my Preface to the Cogitationes de Scientia Humand, the first piece in the third Part, --contains the fifth, sixth, seventh, and tenth of these Cogitationes. It has a few different readings, which I will point out here, though they are almost all mistakes. -J. S.

[blocks in formation]

vere dici possit, huic corpori plus materiæ adesse, illi autem (licet eandem mensuram expleant) minus. Exempli gratia, plumbo plus, aquæ minus, aëri multo minus: neque hoc solum indefinite et ratione incerta et surda, sed præcise; adeo ut calculos hæc res pati possit, veluti plus duplo, triplo, et similiter. Itaque si quis dicat aërem ex aqua fieri posse aut rursus aquam ex aëre, audiam; si vero dicat similem mensuram aquæ in similem mensuram aëris verti posse, non audiam; idem enim est ac si dixisset aliquid posse redigi in nihilum. Similiter e converso, si dicat datam mensuram aëris (exempli gratia vesicam contenti certi aëris plenam) in similem mensuram aquæ verti posse, idem est ac si dicat aliquid fieri posse ex nihilo. Ex his itaque positis, tria præcepta sive consilia ad usum derivare jam visum est; ut homines peritius, et propter peritiam felicius, cum natura negotientur. Primum hujusmodi est, ut homines frequenter naturam de rationibus suis reddendis interpellent; hoc est, cum corpus aliquod quod prius sensui manifestum erat aufugisse et disparuisse videant, ut non prius rationes admittant aut liquident, quam demonstratum eis fuerit quo tandem corpus illud migraverit, et ad quæ receptum sit. Hoc, ut nunc sunt res, negligentissime fit, et contemplatio plerumque cum aspectu desinit; adeo ut flammæ, rei vulgatissimæ, receptum homines non norint; quandoquidem eam in corpus aëris mutari falsissimum sit. Secundum hujusmodi, ut cum homines considerent necessitatem naturæ prorsus adamantinam quæ materiæ inest, ut se sustentet nec in nihilum cedat aut solvatur, illi rursus nullum genus vexationis et agitationis materiæ prætermittant, si ultimas ejus operationes et obstinationes detegere atque educere velint. Atque hoc consilium non admodum artificiosum certe videri possit; quis negat? sed utile tamen quiddam videtur, neque nihil in eo est. Veruntamen, si placet, etiam nunc parum observationis huic rei adspergamus. Itaque sic habeto.3 Maximum certe homini, sive operanti sive experienti, impedimentum occurrit, quod materiæ massam certam absque diminutione aut accessione servare, et premere et subigere vix licet; sed separatione facta ultima vis eluditur. Separatio autem duplex intervenit, aut quod pars materiæ evolet, ut in decoctione: aut saltem quod secessio fit, ut in flore lactis. Intentio itaque mutationis

2

1 non admittant in MS.

2 homines cum in MS.

3 habete in MS.

corporum profunda et intimæ non alia est, quam si materia omnino debitis modis vexetur; sed tamen istæ duæ separationes nihilominus interim prohibeantur. Tum enim materia vere constringitur, ubi fugæ omnis via intercipitur. Tertium denique hujusmodi, ut homines cum corporum alterationes in eadem materiæ massa, neque aucta neque diminuta, fieri videant, primum eo errore phantasiam liberent, qui alte hæret ; alterationem nempe tantummodo per separationem fieri; deinde ut sedulo et perite distinguere incipiant de alterationibus, quando ad separationem referri debeant; quando ad disordinationem tantum, et variam positionem partium absque alia separatione; quando ad utramque. Neque enim (credo) cum pyrum immaturum et acerbum manibus' fortius attrectamus, contundimus, et subigimus, unde illud dulcedinem acquirit;

Vulgaris

cum succinum vel gemma in pulverem subtilissimum redacta colorem deponunt; materiæ pars notabilis deperditur; sed tantum partes corporis in nova positione constituuntur. Restat ut errorem quendam ex opinionibus hominum evellamus, cujus ea vis est, ut si fides ei adhibeatur2, aliqua ex his quæ diximus pro desperatis haberi possint. enim opinio est, rerum spiritus, cum ad intensiorem quendam gradum tenuitatis per calorem evecti3 sunt, etiam in vasis solidissimis (puta argenti, vitri), per occultos eorundem poros et meatus evolare 1; quod minus verum est. Neque enim aër aut spiritus, licet accedente calore rarefactus, non flamma ipsa, tam libenter se comminuit, ut per hujusmodi poros exitum sibi quærere aut facere sustineat. Verum ut nec aqua per rimam valde parvam, ita nec aër per hujusmodi poros effluit. Nam ut aër aqua longe tenuior, ita et tales pori rimis conspicuis longe subtiliores sunt; neque opus haberet sub vase operto suffocari, si hujusmodi perspirationes illi ullo modo præsto essent aut competerent. Exemplum autem quod adducunt miserum est, vel potius miserandum; ut sunt pleræque contemplationes vulgaris philosophiæ, cum ad particularia ventum est. Aiunt enim, si charta inflammata in poculum mittatur, et subito os poculi super vas aquæ convertatur, aquam sursum trahi; propterea quod postquam flamma, et aër per flammam rarefactus, quæ spatii aliquantum impleverant, per poros vasis exhalaverint, restare ut corpus aliquod succedat. Idem in

1

per manus in MS.

4evolari in Gruter's edition. — J. S.

2 exhibeatur in MS.

5

[ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

ventosis fieri, quæ carnes trahunt. Atque de successione aquæ vel carnis bene sentiunt; de causa quæ præcedit, imperitissime. Neque enim est aliqua corporis emissio, quæ spatium præbet, sed sola corporis contractio. Corpus enim in quod flamma recidit, longe minus spatium complet, quam flamma antequam exstingueretur. Hinc fit illud inane, quod successionem desiderat. Atque in ventosis hoc evidentissimum est. Nam cum eas fortius trahere volunt, spongia aquæ frigidæ infusa illas tangunt, ut per frigus aër interior condensetur, et se in minus spatium colligat. Itaque demimus certe hominibus eam solicitudinem, ne de spirituum tam facili evolatione laborent: cum et illi spiritus, quos sæpe desiderant, odorum, saporum, similium, non semper extra septa evolent, sed intra confundantur 3; hoc certissimum est.

1

VI.

De Quiete Apparente, et Consistentia, et Fluore.

QUOD quædam quiescere videantur et motu privari, id secundum totum aut integrum recte videtur, secundum partes autem hominum opinionem fallit. Quies enim simplex et absoluta, et in partibus et in toto, nulla est; sed quæ esse putatur, per motuum impedimenta, cohibitiones, et æquilibria efficitur. Exempli gratia, cum in vasis 5 in fundo perforatis, quibus hortos irrigamus, aqua (si os vasis obturetur) ex foraminibus illis non effluit, id per motum retrahentem non per naturam quiescentem fieri perspicuum est. Aqua enim tam contendit descendere, quam si actu suo potiatur; sed cum in summitate vasis non sit quod succedat, aqua in imo ab aqua in summo retrahitur et vim patitur. Si quis enim alterum infirmiorem in lucta teneat, ut se movere non possit, atque ille nitatur tamen 6 sedulo, non propterea minor est motus renitentiæ, quia non prævalet, et a motu fortiori ligatur. Hoc autem quod dicimus de falsa quiete, et in rebus innumeris utile cognitu est, et non minimum lucis præbet in inquisitione naturæ solidi et liquidi, sive consistentiæ et fluoris. Solida enim videntur in positione sua manere et quiescere, liquida autem moveri et confundi. Neque enim columna ex

1 semper om. MS.

2 evolant in MS.

et in partibus et in toto om. MS. 6 So the MS. In Gruter's edit. tamen comes after propterea.

3 confunduntur in MS. 5 vasibus in MS. 7 vel in MS.

2

aqua, aut alia effigies exstrui potest, ut de' ligno vel lapide. Itaque in promptu est opinari, partes aquæ superiores contendere (motu, quem appellant, naturali) ut defluant: partes autem ligni non item. Atqui hoc verum non est; cum idem insit motus partibus ligni quæ in summo collocantur, ut deorsum ferantur, qui aquæ; idque in actum perduceretur, nisi ligaretur et retraheretur iste motus a motu potiore. Is autem est certe appetitus continuitatis, sive separationis fuga; quæ et ipsa tam aquæ quam ligno competit, sed in ligno est motu gravitatis fortior, in aqua debilior. Nam quod ex hujusmodi motu etiam quæ liquida sunt participent, id manifestum est. Videmus enim in bullis aquæ, ad separationem evitandam, aquam se in pelliculas conjicere, in hemisphærii formam confictas. Videmus etiam in stillicidiis, aquam ut aquæ continuetur, in filum exile se producere et attenuare, quoad sequens aqua suppetat; sin autem deficiat aqua ad continuationem, tum se in guttas rotundas recipere, quarum diameter filo illo priore sit multo major. Simili modo videmus, aquam comminutionem magis exquisitam ægre pati, cum ex foraminibus et rimis (si subtiliores sint) naturali suo pondere absque concussione non effluat. Quare constat appetitum continuitatis etiam liquidis inesse, sed debilem. At contra in rebus solidis viget, et motui naturali sive gravitati prædominatur. Si quis enim existimet, in columna ligni vel lapidis superiores partes non diffluere cupere, sed se in eodem plane statu sustinere ; is facile se corriget, si consideret columnam, sive similia, si altitudo ejus ad latitudinem basis non sit proportionata, sed modum excedat, stare non posse, sed devexo pondere ferri; adeo ut structuris præaltis necesse sit ut ad pyramidis formam inclinent, et sint versus summitatem angustiores. Qualis autem sit ea natura quæ appetitum istum continuitatis intendat aut remittat, non facile inquirenti occurret. Illud fortasse suggeretur, partes solidorum esse magis densas et compactas; liquidorum3 magis raras et solutas; aut liquidis subesse spiritum, quod fluoris sit principium, qui in solidis desit; et hujusmodi. Sed neutrum horum veritati consonum est. Manifestum enim est, nivem et ceram, quæ secari et fingi et impressiones recipere possunt, argento vivo aut plumbo liquefacto longe esse rariora, ut in ratione ponderum

1

et in MS.

2 diametrum and mujus in MS.

liquorum in MS.

« PoprzedniaDalej »