altero modo, corpora scilicet eadem, nec alias mutata, tamen magis et minus in raritate aut densitate recipere, non multum laborandum est. Positivum enim quiddam videtur esse, et ratione surda et inexplicata niti, qualia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque tertius ille modus, qui vacuum supponit. Quod si illud quis objiciat: durum videri, et fere incredibile, ut vacuum admistum sit, cum corpus ubique reperiatur; is si exempla quæ modo adduximus, aquæ croco, vel aëris odoribus infecti, animo sedatiore consideret, facile perspiciet nullam partem posse assignari aquæ ubi crocus non sit, et tamen manifestum esse ex comparatione croci et aquæ antequam miscerentur, corpus aquæ corpus croci multis numeris excedere. Quod si id in diversis corporibus invenitur, multo magis in corpore et vacuo hoc fieri putandum est. Verum in ea parte, Heronis, utpote hominis mechanici, contemplatio, illa Democriti, philosophi clarissimi, inferior fuit: quod Hero, quia hic apud nos in nostro isto orbe vacuum coacervatum non reperit, ideo illud simpliciter negavit. Nil enim impedit, quominus in regionibus ætheris, ubi proculdubio majores sunt corporum expansiones, etiam vacuum coacervatum sit. In iis autem inquisitionibus et similibus semel monitum sit, ne quis propter tantam naturæ subtilitatem confundatur et diffidat. Cogitet enim et unitates et summas rerum ex æquo supputationi submitti. Tam facile enim quis mille annos dixerit aut cogitarit', quam mille momenta; cum tamen anni a multis momentis constituantur. Neque rursus existimet aliquis, hæc potius speculationis curiosæ esse, quam ad opera et usum referri. Videre enim est omnes fere philosophos et alios qui in experientia et rebus particularibus sedulo versati sunt et naturam ad vivum dissecuerunt, in hujusmodi inquisitiones incidere, licet eas feliciter non peragant. Neque alia subest causa potentior et verior, ob quam philosophia quam habemus effectuum sit sterilis, nisi quod verborum et notionum vulgarium subtilitates captavit; naturæ subtilitatem non persecuta est, nec inquirere constituit. II. De æqualitate ac inæqualitate Atomorum sive Seminum. PYTHAGORE inventa et placita talia ex majore parte fuere, quæ ad ordinem potius quendam religiosorum fundandum, VOL. III. 1 cogitaret in Gruter's edition. - J. S. C 1 quam ad scholam in philosophia aperiendam, accommodata essent; quod et eventus comprobavit. Ea enim disciplina plus in hæresi Manichæorum et superstitione Mahumeti quam apud philosophos valuit et floruit. Opinio tamen ejus, mundum ex numeris constare, eo sensu accipi potest, ut ad naturæ principia penetret. Duplex enim est, atque adeo esse potest, opinio de atomis sive rerum seminibus: una Democriti, quæ atomis inæqualitatem et figuram, et per figuram situm, attribuit; altera fortasse Pythagoræ, quæ eas omnino pares et similes esse asseruit. Qui enim æqualitatem atomis assignat, is omnia in numeris necessario ponit; qui autem reliqua attributa admittit, is naturas primitivas atomorum singularium præter numeros sive rationes coitionum adhibet. Activa autem quæstio quæ huic speculativæ respondet eamque determinare potest, ea est quam etiam Democritus adducit; utrum omnia ex omnibus fieri possint. Quod cum ille a ratione alienum putasset, atomorum diversitatem tenuit. Nobis vero ea quæstio non bene instituta nec quæstionem priorem premere videtur, si de transmutatione immediata corporum intelligatur. Verum utrum etiam per debitos circuitus et mutationes medias universa non transeant, ea demum quæstio legitima est. Dubium enim non est, semina rerum, licet sint paria, postquam se in certas turmas et nodos conjecerint, corporum dissimilium naturam omnino induere, donec eædem turmæ aut nodi dissolvantur; adeo ut compositorum natura et affectus transmutationi immediatæ non minori impedimento ac obici, quam simplicium, esse possit. Verum Democritus in corporum principiis investigandis acutus; in motuum autem principiis examinandis sibi impar et imperitus deprehenditur; quod etiam commune vitium omnium philosophorum fuit. Atque hujus de qua loquimur inquisitionis de prima conditione seminum sive atomorum utilitas, nescimus an non sit omnino maxima; ut quæ sit actus et potentiæ suprema regula, et spei et operum vera moderatrix. Etiam alia inquisitio inde fluit, cujus utilitas complexu minor, sed rebus et operibus propior est. Ea est de separatione et alteratione; hoc est, quid per separationem fiat, et quid alia ratione. Familiaris enim est animo humano error, qui etiam a chymistarum philosophia magnum robur et incrementum accepit; ut ea separationi deputentur, quæ alio spectent. Exempli gratia; cum aqua in vaporem transit, facile quis opinetur partem aquæ subtiliorem emitti, crassiorem subsistere; ut in ligno videre est, ubi pars in flamma et fumo evolat, pars in cinere manet. Simile quiddam et in aqua fieri quis putet, licet non tam manifesto. Quamvis enim tota aqua quandoque ebullire et consumi videatur, tamen fæces quasdam ejus, tanquam cinerem, vasi adhærescere posse. Verum et ista ratio cogitationem fallit. Certissimum enim est, totum corpus aquæ in aërem posse mutari, et si quid vasi adhærescat, id non ex delectu et separatione partis crassioris, sed forte ut aliqua pars (licet pari omnino cum ea quæ evolat substantia) situ vas tetigerit, evenire; idque exemplo argenti vivi elucescit, quod totum fit volatile, et rursus totum absque diminutione vel tantilla consistit. Etiam in oleo lampadum et sevo candelarum, totum a pingui fit volatile, nec aliqua fit incineratio; nam fuligo post flammam, non ante flammam, gignitur; et flammæ cadaver, non olei aut sevi sedimentum est. Atque hoc aditum quendam ad Democriti opinionem de diversitate seminum sive atomorum labefactandam præbet. Aditum, inquam, in natura; nam in opinione aditus ille est multo mollior et blandior, quod philosophia vulgaris materiams suam commentitiam ad omnes formas æquam et communem fingit. 1 It is possible that Bacon may have been led to suggest this view of the Pythagorean philosophy by a passage in Stobæus, Eclog. i. 16. It is there said that Ecphantus, a Pythagorean of Syracuse, took as first principles atoms and vacuum. τὰς γὰρ Πυθαγορικὰς μονάδας οὗτος πρῶτος ἀπεφήνατο σωματικάς. But as metaphysical conceptions have, so to speak, a natural tendency to assume a merely physical character, the idea of a parallel between Democritus and Pythagoras may, it is not improbable, have occurred to him independently of this or any similar passage. * See Lucretius, i. 784. III. De negligentia veterum in inquisitione de Motu et Moventibus rerum Principiis. INQUISITIONEM de Natura in Motu contemplando et examinando maxime collocare, ejus est qui opera spectet. Quieta autem rerum principia contemplari aut comminisci, eorum est qui sermones serere et disputationes alere velint. Quieta autem voco principia, quæ docent ex quibus res conflentur et consistant, non autem qua vi et via coalescant. Neque enim ad agendum et potestatem sive operationem humanam amplificandam sufficit, aut magnopere attinet, nosse ex quibus res constent, si modos et vias mutationum et transformationum ignores. Nam sumpto exemplo a mechanicis1 (a quarum 1 This word is obviously a wrong reading for medicis. 2 Read quorum. phantasia celebres illæ de principiis rerum inquisitiones fluxisse videntur), an forte qui simplicia theriacam ingredientia novit, is pro certo theriacam componere potest? Aut qui sacchari, vitri, panni, materialia recte descripta apud se habet, num propterea artem quæ ad eorum præparationem et effectionem pertinet tenere videtur? Atque in hujusmodi tamen principiis mortuis investigandis et examinandis hominum specиlationes præcipue occupatæ sunt; ac si quis cadaveris naturæ anatomiam inspicere, non naturæ vivæ facultates et virtutes inquirere, sibi proponat et destinet. De moventibus autem rerum principiis sermo fere in transitu habetur; ut omnem admirationem superet, si intueamur quam negligenter et dissolute res omnium maxima et utilissima inquiratur et tractetur. Etenim si cogitationem de iis quæ dicuntur paulisper suscipiamus; num stimulus materiæ per privationem? num efformatio materiæ ad ideam? num aggregatio particularum similium? num agitatio fortuita atomorum in vacuo? num lis et amicitia? num cæli et terræ impressiones reciprocæ? num elementorum commercium per qualitates symbolizantes?1 num influxus cœlestium? num sympathiæ et antipathiæ rerum? num occultæ et specificæ virtutes et proprietates? num fatum, fortuna, necessitas? num, inquam, hujusmodi generalia, quæ nil aliud sunt quam spectra et simulachra in superficie rerum, veluti in aquis, natantia et ludentia, humanum genus beabunt aut opes humanas efficient auctiores? Ista enim phantasiam implent, vel inflant potius; sed nil prorsus ad operum effectionem, corporum mutationem, aut motuum regimen faciunt. Atque rursus, de motu naturali et violento, de motu ex seipso et aliunde, de terminis motuum, argutari et subtilitates captare; et hæc quoque nil admodum de corpore naturæ stringunt; sed potius in cortice describuntur. Itaque his missis, vel ad populares sermones damnatis et relegatis, illi demum rerum appetitus et inclinationes investigandæ sunt, a quibus ista, quam videmus, tanta effectuum et mutationum varietas in operibus et naturæ et artis conflatur et emergit. Atque tentandum ut naturæ, veluti Proteo, vincula injiciamus. Sunt enim genera motuum recte inventa et discreta, vera Protei vincula. Nam Those elements are said to symbolize, or to be allied, which have a primary quality in common. Thus air symbolizes with fire, inasmuch as both are hot; and with water, inasmuch as like water it is moist. In the preceding clauses Bacon alludes successively to Aristotle, Plato, Anaxagoras, Democritus, Empedocles, and Parmenides. prout motuum, id est, incitationum et cohibitionum, stimuli et nodi adhibentur, ad illud sequitur materiæ ipsius conversio et transformatio. IV. De divisione vulgari Motus, quod sit inutilis, et minus acuta. DIVISIO Motus recepta in philosophia popularis videtur et absque fundamento, ut quæ rem per effectus tantum dividit; atque ad hoc, ut per causas sciamus, nihil conducit. Nam generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio, latio ad locum, nil aliud quam opera et effectus motuum sunt'; qui cum ad manifestam rerum mutationem pervenerunt quæ populari notæ subjacet, tum demum hisce nominibus (pingui satis contemplatione) insigniuntur. Neque enim dubitamus quin hoc sibi velint: cum corpora per motum (cujuscunque sit generis) eo usque processerint ut formam novam teneant vel veterem ponant (quod veluti periodus quædam est, et justi spatii confectio), id motum generationis et corruptionis nominari; sin autem, manente forma, quantitatem tantummodo et dimensionem novam adipiscantur, id motum augmentationis et diminutionis dici; sin2, manente etiam mole et claustris sive circumscriptione, tamen qualitate, actionibus, et passionibus mutentur, id motum alterationis appellari; sin, manente utique et forma et mole et quantitate, locum et nil aliud mutent, id per motum lationis significari. Verum hæc omnia, acutius et diligentius inspicienti, mensura motus sunt, et periodi sive curricula quædam motuum, et veluti pensa; non veræ differentiæ; cum quid factum sit designent, at rationem facti vix innuant. Itaque hujusmodi vocabula docendi gratia sunt necessaria, et dialecticis rationibus accommodata, naturalis autem scientiæ egentissima. Omnes enim isti motus compositi sunt, et decompositi, et multipliciter compositi; cum perite contemplantibus ad simpliciora penetrandum sit. Nam principia, fontes, causæ, et formæ motuum, id est omnigenæ materiæ appetitus et passiones, philosophiæ debentur; ac deinceps motuum 1 From this enumeration it seems that Bacon was not aware that generation and corruption were not regarded by Aristotle as kinds of motion. But see Arist. Physic. v. 1. There are, according to Aristotle, three kinds of κίνησις or motion, corresponding to the three categories which admit of contrariety; namely, πόσον, ποῖον, and που. Το the first corresponds increment or decrement; to the second, alteration; and to the third, local motion. * [sic in Gruter's edition; which,] as M. Bouillet has observed, ought to be sin. |