Obrazy na stronie
PDF
ePub

orbem; hæc prorsus nullum, quæ notionalia et mentis adminicula habet pro entibus. Et tamen quod hoc ipsum nullo modo fieri possit, postea docebimus. Telesio tamen hyle placuit, quam ex juniore ævo postnatam in Parmenidis philosophiam transtulit. At certamen instituit Telesius agentium suorum principiorum mirum et plane iniquum, et copiis et genere bellandi. Nam quod ad copias attinet, terra ei est unica, at cœli exercitus ingens; etiam terra puncti fere instar, cœli vero spatia et regiones immensæ. Neque huic incommodo illud subvenire queat, quod terra et connaturalia ejus ex materia maxime compacta asserantur, cœlum contra et ætherea ex materia maxime explicata. Licet enim plurimum certe intersit, tamen hæc res nullo modo copias vel longo intervallo æquabit. At robur dogmatis Telesii versatur in hoc vel præcipue, si tanquam æqualis portio hyles (secundum quantum, non secundum exporrectionem) utrique principio agenti assignetur, ut res durare possint, et systema constitui et stabiliri. Quicunque enim cum Telesio sentiet in cæteris, et exsuperantiam hyles, præsertim tam amplo excessu, in uno principio, ad alterum recipiet, hærebit nec se omnino explicabit. Itaque in dialogo Plutarchi de facie in orbe lunæ, sana mente proponitur illa consideratio, non esse verisimile, in dispersione materiæ naturam quicquid compacti corporis erat in unicum terræ globum conclusisse, tot interim volventibus globis astrorum. Huic vero cogitationi tam immoderate indulsit Gilbertus, ut non solum terram et lunam, sed complures alios globos solidos et opacos per expansionem cœli inter globos lucentes sparsos assereret.' Quin et ipsi Peripatetici, postquam cœlestia suo statu, sublunaria autem per successionem et renovationem æterna posuissent, non confisi sunt se hoc dogma tueri posse, nisi elementis veluti æquas materiæ portiones assignassent. Hoc est enim illud, quod de decupla illa portione qua ambiens elementum interius elementum superet consomniant. Neque ista eo adducimus, quod nullum ex iis nobis placeat, sed ut ostendamus inopinabile quiddam esse, atque cogitationem prorsus male mensuratam, si quis terram contrarium agens cœlo principium statuat: quod Telesius fecit. Atque hoc ipsum durius multo invenitur, si quis præter quantum ipsum, disparem virtutem et actum cœli et terræ intueatur. Perdita enim omnino sit dimicationis conditio, si ex altera parte telorum

1 Gilbert, Nov. Phys. i. 10.

hostilium ictus perferantur, ex altera non pertingant, sed citra cadant. At liquet plane solis vires in terram mitti; terræ autem vires usque ad solem pervenire nemo spondeat. Etenim inter omnes virtutes quas natura parit, illa lucis et umbræ longissime emittitur, et maximo spatio sive orbe circumfunditur. Umbra autem terræ citra solem terminatur, cum lux solis, si terra diaphana esset, globum terræ transverberare possit. Nominatum calidum, frigidum, (de quibus nunc est sermo) nunquam deprehenduntur tam magna spatia vincere in virtute. sua perferenda, quam lux et umbra. Itaque si umbra terræ non pertingit ad solem, multo minus frigidum terræ eo adspirare posse consentaneum est. Id si ita sit, nempe ut sol et calidum in quædam corpora media agant, quo contrarii principii virtus non adscendat, nec ullo modo eorum actum impediat ; necesse est ut illa (sol, inquam, et calidum) proxima quæque occupent, et dein remotiora quoque conjungant, ut tandem futura sit Heracliti conflagratio, solari et cœlesti natura gradatim versus terram et confinia ejus descendente et magis appropinquante. Neque illa admodum conveniunt, ut vis illa naturam suam imponendi et multiplicandi et alia in se vertendi, quam Telesius principiis attribuit, non operetur in similia æque aut magis quam in contraria; ut coelum jam excandescere debuerit, et stellæ inter se committi. Verum ut propius accedamus, quatuor omnino demonstrationes proponendæ videntur, quæ Telesii philosophiam de principiis plane convellere et destruere possint, etiam singulæ, multo magis conjunctæ. Harum prima est, quod inveniantur in rebus nonnullæ actiones et effectus, etiam ex potentissimis et latissime diffusis, quæ ad calorem et frigus nullo modo referri possint. Proxima, quod inveniantur naturæ nonnullæ quarum calor et frigus sint effectus et consecutiones; neque id ipsum per excitationem caloris præinexistentis, aut admotionem caloris advenientis; sed prorsus per quæ calor et frigus in primo esse ipsorum indantur et generentur. Itaque principii ratio in iis ex utraque parte deficit, tum quia aliquid non ex ipsis, tum quia ipsa ex aliquo. Tertia, quod etiam ea quæ a calore et frigore originem ducunt (quæ certe sunt quam plurima) tamen procedunt ab illis tanquam ab efficiente et organo, non tanquam a causa propria et intima. Postremo, quod conjugatio illa quatuor connaturalium omnino permiscetur et confunditur. Quare de his sigillatim dicemus. Atque alicui fortasse vix operæ pretium videri

possit, nos in philosophia Telesii arguenda tam diligenter versari, philosophia scilicet non admodum celebri aut recepta. Verum nos hujusmodi fastidia nil moramur. De Telesio autem bene sentimus, atque eum ut amantem veritatis et scientiis utilem et nonnullorum placitorum emendatorem et novorum hominum primum agnoscimus. Neque tamen nobis cum eo res est tanquam Telesio, sed tanquam instauratore philosophiæ Parmenidis, cui multa debetur reverentia. Sed illud in primis in causa est quod hæc fusius agamus, quod in eo qui primus nobis occurrit complura disserimus, quæ ad sequentium sectarum (de quibus postmodum tractandum erit) redargutionem transferri possint, ne sæpius eadem dicere sit necesse. Sunt enim errorum (licet diversorum) fibræ miris modis inter se implicatæ et intextæ, quæ tamen sæpenumero una redargutione, tanquam falce, demeti et succidi possint. Verum, ut occopimus dicere, videndum quales inveniantur in rebus virtutes et actiones, quæ ad calidum et frigidum nullo rerum consensu aut ingenii violentia trahi possint. Primo itaque sumendum quod a Telesio datur, materiæ summam æternum constare, nec augeri aut minui. Hanc ille dotem, qua materia se servat et sustinet, transmittit ut passivam, et tanquam ad rationem quanti potius quam ad formam et actionem pertinentem, ac si nihil opus esset eam calori et frigori deputare, quæ agentium tantum formarum et virtutum fontes ponuntur ; materiam enim non simpliciter, sed omni agente virtute destitui et exui. Atque hæc asseruntur magno mentis errore, et prorsus mirabili, nisi quod consensus atque opinio pervulgata et inveterata miraculum tollit. Nil enim simile fere inter errores reperitur, quam ut quis virtutem istam materiæ inditam (per quam ipsa se ab interitu vindicat, adeo ut minima quæque materiæ portio nec universa mundi mole obrui nec omnium agentium vi et impetu destrui aut ullo modo annihilari et in ordinem redigi queat, quin et spatii nonnihil occupet, et renitentiam servet cum dimensione impenetrabili, et ipsa vicissim aliquid moliatur, nec se deserat) pro agente virtute non habeat; cum contra sit omnium virtutum longe potentissima, et plane insuperabilis, et veluti merum fatum et necessitas. Hanc autem virtutem nec conatur Telesius ad calidum et frigidum referre. Atque hoc recte; neque enim scilicet aut incendium aut torpor et congelatio huic rei aliquid addunt vel detrahunt, nec super eum aliquid possunt; cum ipsa interim et in sole, et ad centrum

terræ, et ubique vigeat. Sed in eo lapsus videtur, quod molem materiæ certam et definitam agnoscit; ad virtutem qua se numeris suis tueatur cæcutit, eamque (profundissimis Peripateticorum tenebris immersus) accessorii loco ducit; cum sit maxime principalis, corpus suum' vibrans, aliud submovens, solida et adamantina in seipso, atque unde decreta et possibilis et impossibilis emanant authoritate inviolabili. Schola itidem vulgaris eam facili verborum complexu pueriliter prensat, satisfactum huic cogitationi putans, si duo corpora in eodem loco non posse esse pro canone ponat, virtutem autem istam atque ejus modum nunquam apertis oculis contemplatur et ad vivum dissecat; parum scilicet gnara, quanta ex ea pendeant, et qualis lux inde scientiis exoriatur. Verum (quod nunc agitur) ista virtus quantacunque extra Telesii principia cadit. Transeun dum jam ad virtutem illam quæ ad priorem hanc est tanquam antistropha, eam scilicet quæ nexum materiæ tuetur. Ut enim materia materia obrui non vult, ita nec materia a materia divelli. Atque nihilominus utrum hæc naturæ lex sit æque ac illa altera peremptoria, magnam habet dubitationem. Telesio enim, quemadmodum et Democrito, vacuum coacervatum et sine meta dari placuit, ut entia singularia contiguum suum deponant, nonnunquam et deserant, ægre (ut aiunt) et illibenter, sed majore nempe aliqua violentia domita et coacta; idque ille nonnullis experimentis demonstrare contendit, ea potissimum adducens, quæ passim citantur ad abnegandum et refellendum vacuum, eaque tanquam extrahens et amplians eo modo, ut entia videri possint in levi aliqua necessitate posita contiguum illud tenere; sin majorem in modum torqueantur, vacuum admittere; sicuti in clepsydris aqueis, in quibus si foramen per quod aqua descendere possit minutius sit, spiraculo egebunt, ut aqua descendat; sin latius, etiam absque spiraculo, aqua in foramen majore mole incumbens, et vacuum supra nil morata, deorsum fertur. Similiter in follibus, in quibus si eos comprimas et occludas ut nullus illabenti aëri aditus pateat ac postea eleves et expandas, si pellis gracilis sit et debilis, dirumpitur pellis; si crassa et frangi inepta, non item; et alia hujusmodi.3 Verum experimenta ista nec exacte probata sunt, nec inquisitioni omnino satisfaciunt aut quæstionem terminant; atque licet per

[So in the original.] The sense appears to require unum.

2

eo in the original. — J. S.

De Rer. Nat. i, 25.

illa Telesius se addere rebus et inventis putet et quod ab aliis confusius observatum est subtilius distinguere nitatur, tamen nullo modo par rebus evadit nec exitum rei evolvit, sed in mediis prorsus deficit; quod ex more est et ipsi et Peripateticis, qui ad experimenta contuenda instar noctuarum sunt, neque id tam ob facultatis imbecillitatem, sed ob cataractas opinionum, et contemplationis plenæ et fixæ impatientiam. Quæstio vero ista (ex maxime arduis) quousque detur vacuum, et ad quæ spatia fieri possit seminum vel coitio vel distractio, et quid sit in hoc genere peremptorium et invariabile, ad locum ubi de vacuo tractandum erit rejicinms. Neque enim multum interest ad id quod nunc agitur, utrum natura vacuum penitus respuat, an entia (ut emendatius se loqui putat Telesius) mutuo contactu gaudeant. Illud enim planum facimus, istam sive vacui fugam, sive contactus cupidinem, nullo modo a calido et frigido pendere, nec a Telesio ipsi 2 adscribi, nec ex rerum ulla evidentia illis adscribi posse; cum materia loco mota aliam prorsus materiam trahat, sive illa sit calida sive frigida, sive liquida sive sicca, sive dura sive mollis, sive amica sive inimica, adeo ut corpus calidum corpus gelidissimum citius attraxerit ut ei adsit, quam se ab omni corpore disjungi et deseri patiatur. Nam vinculum materiæ fortius est quam dissidium calidi et frigidi. Et sequacitas materiæ non curat diversitatem formarum specialium. Itaque nullo modo hæc virtus nexus ab illis principiis calidi et frigidi. Sequuntur virtutes duæ invicem oppositæ, quæ regnum hoc principiorum (ut videri possit) ad calidum et frigidum detulerunt, sed jure male enucleato; eas dicimus, per quas entia se aperiunt et rarefaciunt, dilatant et expandunt, ita ut majus spatium occupent et se in majorem sphæram conjiciant; aut rursus se claudunt et condensant, coarctant et contrahunt, ita ut spatiis decedant et in minorem sphæram se recipiant. Ostendendum itaque est, quatenus ista virtus a calido et frigido ortum habeat, et quatenus seorsum moretur, nec cum illa rationes misceat. Atque verissimum est, quod affirmat Telesius, rarum et densum caloris et frigoris esse veluti opificia propria; longe enim maximæ sunt illorum partes ad hoc, ut corpora majus et minus spatium occupent; sed tamen confusius ista accipiuntur.

"Entia prorsus omnia mutuum contactum sentire et summopere eo oblectari... apparent."-De Rer. Nat. i. 6.

? So in the original. I think it should be ipso. — J. S.

« PoprzedniaDalej »