Obrazy na stronie
PDF
ePub

homines interdum devorant, et eorum pecora, vel flatu suo incendunt. In abyssis vero sæpe homines submerguntur et pereunt, ut in nimiis profunditatibus fluminum. Qualiter autem ignis et grando,et nix, et glacies, et spiritus procellarum homines lædant, cum valde sit expertum, non est exemplis ostendere necessarium. Et cum hæc omnia justo judicio Dei noceant, tamen omnia ad laudem justitiæ ejus spectant. Quia autem hæc ad justitiam Dei attinent, 587 evidenter innuitur cum addit: Quæ omnia dracones scilicet et abyssi,etc., faciunt verbum ejus, id est præceptum ejus nocendo-his quibus justo judicio Dei nocere coguntur.

et aerem. Et non solum modo cœli Dominum lau- A corrumpunt, sic ut inde clades mortifera oriatur ; dent, sed et aquæ quæ super cælos sunt laudent nomen Domini, id est causæ sint quare a fidelibus Jaudetur nomen Domini, id est quare Dominus laudetur, ex consideratione magni nominis ejus, quod est Dominus et Creator, qui in hoc valde potens et mirabilis apparet, quod non solum sub firmamento, sed etiam super firmamentum aquas creavit, juxta quod in Genesi legitur: «Divisit Deus aquas, quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum (Gen. 1, 7). Quare autem ibi creatæ sunt, et si nos lateat, non tamen absque ratione et utilitate maxima factum esse putandum est. Potest quæri Quare Deum laudabimus ex consideratione solis et lunæ, et stellarum, et cœlorum, et aquarum? Ad quod respondet sic: Idcirco, fideles,eum laudate contuitu omnium horum, quia ipse dixit, id est statuit, voluit, disposuit, et ex nihilo facta sunt quatuor elementa, quæ fuerunt materia istorum ommium. Ipse postea mandavit in eadem dissitione sua, et creata sunt hæc omnia, id est ex his quatuor elementis formata. Postquam vero creata sunt,per eamdem dispositionem suam statuit ea usque in sæculum sæculi duratura, id est ita ca stabilivit ut in æternum durabilia sint. Et præceptum, id est, statutum suum posuit in eis quali modo unumquodque se haberet, et illud statutum non præteribit, id est non exinanietur, sed semper erit firmum et stabile.

Non solum autem hæ nocivæ creaturæ sint materia divinæ laudis, sed et utiles terrenæ creaturæ Deum B laudent,id est materia sint fidelibus Deum laudandi, montes videlicet laudent Deum, et omnes colles qui necessarii sunt hominibus, quia in eis messes et vineæ sunt, unde homines aluntur et potantur; in ipsis quoque eorum armenta pascuntur. Et ligna fructifera laudent Deum quæ in montibus nascuntur, quorum fructibus homines reficiuntur. Non solum aut ligna fructifere, sed et omnes cedri laudent Deum. Per cedros autem quæ arbores sunt steriles, cæteras arbores steriles accipit, quæ licet infructiferæ, ad ædificandum tamen domos et ad alios usus hominum sunt idoneæ. Laudent quoque Deum bestiæ silvestres, quarum aliæ justo judicio Dei noxiæ sunt, ut leones et lupi; aliæ vero Dei misericordia utiles, ut lepores et cervi. Laudent etiam universa pecora scilicet domita animalia, ut boves et jumenta, quæ ad usus hominum sunt utilia. Serpentes quoque laudent, quæ justo judicio Dei nocent, et volucres pennatæ, quæ prosunt. Pennatæ non est positum ad differentiam, sed ad majorem potentiæ Dei laudem. Aliud enim est Dei potentiam laudare, eo contuitu quod volucres existunt, aliud autem quod cum pennatæ sint, ad volandum potentes sunt. Sint etiam materia laudandi Deum, reges terræ el omnes populi subditi, et etiam cæteri principes minores regibus, ut duces et comites, et non solum principes,sed et omnes judices terræ, tam illi qui sunt principes, quam qui principes non sunt. Plures enim sunt minores judices,qui etsi quodam modo principes sint tamen usualiter principes non dicuntur. Hoc autem totum est ac si dicat:In hoc quoque,o fideles,habete materiam laudandi Deum, quod ita pulchre et ordinate genus humanum disposuit ut alii reges, alii principes, alii judices, et alii subditi sint. Quorum quidem regum et principum, aliijusta Dei promissione sibi subditos tyrannide sua multipliciter affligunt, alii vero bene misericordia Dei regunt. Sint quoque materia Deum laudandi juvenes et virgines, scilicet virilis sexus et femininus. Per juvenes, sexum virilem; per virgines autem, sexum muliebrem designat. Senes insu per cum junioribus laudent nomen Domini, id est senes et juniores sint materia quare laudetur Dominus, sex consideratione nominis sui, quod est creator et om

Postquam fideles invitavit ad Dei laudem ex consideratione cœlorum, et quæ in eis sunt, ad eamdem C laudem eos invitat ex consideratione terræ et creaturarum, quæ in ea sunt addendo sic: Dixi: Laudate Dominum de cœlis. Non solum autem eum laudelis de consideratione cœlorum, sed etiam laudate Dominum de terra, id est de consideratione terræ ab eo creatæ, sicut superius per cœlos accepit et ipsos cœlos, et quæ in eis sunt: ita hic quoque per terram notat, et ipsam terram, et creaturas quæ continentur in ea. Quas ad cumulum divinæ laudis per partes designat cum sic addit: Videlicet laudent eum dracones omnes abyssi, et ignis, et grando, et nix, et glacies, et spiritus excitator procellarum, ventus scilicet qui commovet procellas in mari. Quod est dicere: Hæc omnia quæ potenter operatus D est et mirifice, materia sint, quare a fidelibus laudetur. Cum autem de terrenis creaturis ad Dei laudem agat, has non incongrue præposuisse videtur. Omnia enim ista et si hominibus sint nociva, hoc ipsum tamen, quod aliquando nocent, justo judicio Dei contingit, qui per harum creaturarum officium, ultionem de offendentibus se accepit. Et quia minus de his constabat, an ad Dei laudem pertineant, de his prius agit; et ecce quomodo noceant. Dracones enim cum igneæ naturæ sint, et inter cætera animantia terræ præcipui, ut etiam elephantes strictione caudæ posse rumpere perhibeantur, justo judicio Dei aliquando ad correctionem peccantium aerem commovent, et flatu suo

B

nipotens: Quod est dicere, Fideles laudent Dominum A ea consideratione,quod diversas hominum ætates imposuit tam in masculino sexu quam in feminino. scilicet juventutem et senectutem et cæteras ætates. Cum dicit senes cum junioribus dat intelligere similiter de aliis ætatibus, quarum omnium consideratione Deus laudandus est. Et hoc etiam sit materia Jaudandi Dominum, quia secundum humanitatem exaltatum est nomen ejus solius, scilicet ipse solus ex omnibus creaturis habet nomen, quod est exaltatum super omne nomen. Nulla enim creatura, neque homo nec quis cœlestis spiritus, Dominus omnium et Omnipotens dicitur, sed ipse cum sit creatura secundum humanitatem, Dominus dicitur et Omnipotens, in cujus nomine genu omne flectitur cælestium, terrestrium &t infernorum Phil., 10). Exponit autem in quantum sit nomen ejus exaltatum sic: Exaltatum est, inquam, nomen ejussolius, et adeo est exaltatum, quod confessio, id est laus ejus est super cælum et terram, id est in rationabilibus creaturis, quæ sunt super cœlum et terram, in cœlestibus videlicet spiritibus et in hominibus. Quod est dicere: Cum omnipotens sit et omnium Dominus, ab hominibus et ab angelis laudatur. Postquam ostendit, ex consideratione omnium creaturarum, Deum esse laudandum, ostendit etiam eum esse laudabilem ea occasione, quoniam in futuro suos exaltabit. Hoc ergo sic dicit: Non solum, o fideles, laudetis Dominum ex consideratione cœlorum et terræ et creaturarum, quæ in eis sunt, sed inde etiam occasionem habete laudandi quoniam in futuro 588 exaltabit cornu populi sui, id est exaltabit in æterna beatitudine populum suum propter cornu ejus,id est propter sublimitatem quam habet hic in moribus et in virtutibus, quæ per cornu accipitur, eo quod in animali sublimior hæc pars habeatur, quod est dicere: Merito sublimitatis et virtutum et morum quam hic habet populus fidelium,sublimabit C eum æterna gloria in futuro, ideoque dignum est ut hac consideratione a fidelibus laudetur.Exaltabit,inquam, cornu populi sui in futuro; futurus tunc hymnus id est causa hymni omnibus sanctis ejus, scilicet, quem laudabunt tunc omnes sancti ejus, laude æterna dilectionis. Exponit autem qui sint illi sancti per partes sic: Sanctis ejus dico, scilicet filiis Israel, id est fidelibus ex Judaico populo et etiam populo appropinquanti sibi, id est appropinquanti illis filiis Israel, scilicet, populo fidelium ex gentibus, qui per lapidem angularem Christum appropinquabit, id est conjungetur fidelibus ex Judæis, ut ex his dubus parietibus civitas una Hierusalem, videlicet æterna, constituatur. Vel sic, ut determinatio sit. Hymnus,inquam,eritomnibus sanctis ejus. Sanctis dico existentibus filiis Israel, id est filiis spiritalibus Deum in contemplatione videntibus, ac si dicat : Secundum eum statum ipsum laudabunt, in quo cum spiritales filii sint, eum in contemplatione futuri, et nunc sunt, scilicet, a longinquo videntes, videbunt. Ne vero sic intelligerentur tunc Israel et quasi per speculum, addit: Filis Israel dico, scilicet populo appropinquanti sibi in cognitione. Quod est dicere: qui populus filiorum tunc sic erit Israel ut ei secundum cognitionem appropinquet; ut scilicet, non jam quasi per speculum, sed ut facie ad faciem Deum videant et cognoscant, juxta illud Apostoli: « Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitussum (I Cor. XIII, 12). » IN PSALMUM CXLIX.

Titulus centesimi quadragesimi noni. Alleluia. Vox Prophetæ omnes fideles ad cantandum Domino novum canticum invitantis, et quid sit cantare novum canticum exponentis, quæ etiam utilitas sic cantantibus accedet ostendentis.

Cantate Domino Christo canticum novum, o fideles, id est laudate novo cantico Dominum. Vetus

D

quidem canticum est actibus veteris hominis adhærere. Novum autem canticum est novi hominis Christi, inquantum possibile est, conformitatem in novitate vitæ habere, juxta illud Apostoli: « Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. v1, 23). «Dico laudate Dominum novo cantico, et sic eum in novitate vitæ laudetis, ut in communitate fidei Ecclesiæ sanctorum persistatis. Laus enim ejus tantum est in Ecclesia sanctorum, ac si dicat: Cum vitæ novitatem in virtutibus, et bonis operibus habeatis, oportet ideo vos in fide Ecclesiæ sanctorum perdurare,quia non digne laudatur Deus nisi ab his qui in Ecclesia sanctorum sunt. «Non est enim speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. xx, 9).» Ecclesiam sanctorum dicit ad differentiam Ecclesiæ malignorum, quæ Ecclesia abusive dicitur. Cantate, inquam, fideles, novum canticum Domino. Et quicunque cantantium ad hoc dignitatis ascendet ut jam hic fiat Israel id est videns Deum in contemplatione, non ex hoc lætatur in se ascribendo sibi, sed lætatur Israel quicunque in eo qui per gratiam fecit eum esse Israel, scilicet, in Domino lætelur, ascribendo ei hoc quod Israel est. Et etiam sanctæ animæ jam existentes filia Sion, id est spiritales filiæ Dei per adoptionem gratiæ; filiæ dico Sion, id est æterna speculantes, non in se superbe de hoc exsultent,sed exsultent 589 in rege suo scilicet in Domino exsultent cum gratiarum actionibus de hoc, quod sic eos regit promovendo de bono in melius, ut Sion sint. Aliud quippe est laudare Deum, de hoc quod suos Israel esse facit, aliud de hoc quod eosdem in hac contemplatione regendo perseverare facit. Sanctas animas pro nimia virtutum pulchritudine filias dicit, eo quod major species et pulchritudo insit filiabus quam filiis.

Exponit autem per parles quid dicat novum canticum esse, sic: Cantent, inquam, fideles, Domine, nocum canticum, videlicet laudent nomen ejus, id est laudent eum consideratione nominis ejus. Laudent, inquam, et hoc in choro persistentes, id est in concordia dilectionis habendæ ad Deum, et ad proximum. Quæ per chorum accipitur, eo quod chorum proprie dicamus, collectionem aliquorum concorditer canentium. Et laudent eum in tympano, id est in carnis mortificatione, per jejunia et vigilias, et in removendo a se concupiscentias carnales, quod utrumque per tympanum denotatur, eo quod involvatur mortuorum animalium corio,et a carne separato, et ab omni humore superfluo exsiccato ; et psallant ei, id est bene operentur ad honorem ejus, operam dando in psalterio, id est in vivificatione spiritus per virtutes,qui est dignior et superior pars in homine. Ideo per psalterium competenter intelligitur, quod a superiori sonat. Idcirco vero laudent Dominum in choro, in tympano et psalterio, quia beneplacitum est Domino has laudes esse in populo suo, quæ sola causa sufficiens esse deberet ad hoc agendum, si nulla alia adesset. Et etiam hac alia causa eum sic laudate, quia mansuetos exaltabit, id est mansuete sum laudantes, et hic et in futuro valde sublimavit. Et exponit hoc per partes sic: In futuro quidem eos exaltabit, ducens in salutem æternæ gloriæ. Et tanta erit illa gloria,quod æterna exsultatione exsultabunt sancti, id est mansueti in gloria, id est in perfectione illius gloriæ. Ne vero putarentur participaturi gloriama qualiter, ostendit quod inæqualiter participabunt, alii plus, et alii minus. Et per hoc magis auditores ad bene vivendum adhortatur, ut hanc gloriam participare possint intensius. Et hoc sic dicit:

Exsultabunt, inquam, sancti in gloria. Et sic tamen quod lætabuntur in cubilibus suis, id est sibi congruis, scilicet in diversis participationibus illius

[ocr errors]

gloriosæ quietis,quæ per cubilia designatur,eo quod A cubilia ad quietis usus idonea sunt,ac si dicat: Ita de ea gloria lætabuntur ut unusquisque prout sibi congruum erit, et meritus fuerit, diverso modo participet, unus plus, et alius minus, juxta illud Dominicum: « In domo Patris mei mansiones multæ sunt (Joan. XIV, 2). » De hoc etiam Apostolus testatur: Sicut stella differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 41). » Dico quod in futuro exaltabit mansuetos in salutem. Hic autem sic eosdem exaltabit, quia exsultationes Det erunt in gutture eorum, id est exsultanter erunt sermones prædicationis Dei in gutture eorum. Quod est dicere: Exsultanter prædicabunt aliis doctrinam Dei voce exteriori, quæ formatur in gutture, quod equidem prædicare, magna est exsultatio et magna dignitas, testante Domino in Evangelio sic: « Qui me confessus fuerit coram hominibus,confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. x, 32). » Quia vero possent exsultanter de Deo prædicare, sic ta- B men ut non esset pronum et facile, ipsum verbum prædicationis pro voluntate sua, et pro capacitate audientium contemperare, nec esset efficax eorum prædicatio,determinat quomodo prædicabunt, cum sic addit: Et sic erunt exsultationes Dei in gutture eorum, quod in manibus eorum, id est in potestatibus eorum erunt gladii ancipites, id est doctrinæ verba interficientia homines, secundum quod mali sunt, ideoque gladii dicta. Dicuntur autem ancipites, eo quod ad similitudinem gladiorum ancipitum, ex utraque parte vitia resecant, et per veterem legem, scilicet et per novam. Vel quia duabus de causis in hominibus infidelitatem perimunt, scilicet promittendo 590 credentibus et corporalem sospitatem, et æternam felicitatem. Quod est ac si dicat: Sic exsultanter doctrinæ verbum annuntiabunt ut facultatem habeant eam, prout opportunum fuerit, disponendi, a similitudine strenuorum militum, qui, C gladios in manibus habendo, facultatem habent cos, prout eis placitum est, circumquaque vertendi.

Ostendit autem ad quem effectum utilitatis erunt gladii ancipites in manibus eorum, cum sic addit: Gladii, inquam, erunt in manibus eorum, et hoc magna utilitate, scilicet, ad faciendam vindictam in nationibus, id est ad hoc urunt in manibus eorum gladii, ut vindictam Dei exerceant in multitudinibus hæreticorum, quæ nationes dicuntur, eo quod in diversis hæresibus natæ sunt. Vindictam quidem in eis Deo prædicatores faciunt, vel cum eorum quosdam conversos Ecclesiæ reconciliant, vel cum alios nolentes converti, anathemate ecclesiastico more damnant. Quoniam autem simpliciter dixerat ad faciendam vindictam, ne videretur quod aliquam vindictam sæcularem essent inde accepturi, dat intelligere quam vindictam facient, cum sic adjungit: Et ad faciendas increpationes in populis, id est in multitudinibus hæreticorum; ac si dicat: Ad hoc habebunt gladios ancipites prædicationis in manibus, ut per hanc prædicationem,hæreticorum multitudines redarguendo increpent, et sic in eis vindictam faciant,quosdam, ut dixi, fidei reconciliando, quosdam vero anathematizando. Non solum autem in manibus gladios habebunt, ad devincendos minores hæreticos; sed etiam ad alligandos in compedibus disputationum reges eorum,id est principales hæreticos, qui reges sunt et duces perfidiæ eorum. Quod est dicere:

Ad hoc eis dabuntur gladii scientiæ, ut eos qui principes sunt errorum, disputationibus suis superent, et quasi compedibus alligent, ne facultatem habeant resistendi. Et non tontum ad alligandos minores principes habent gladios in manibus, sed et alligandos in manicis ferreis, id est in multiplicibus fortissimis vinculis argumentationum, unde no possint evadere, sicut de manicis ferreis non potest vinctus quilibet evadere. Nobiles eorum hæreticoPATROL. CLII.

D

rum, id est illos hæreticos qui nobiles et digniores inter cæteros reputentur, ut etiam facere miracula videantur, prætendendo quamdam speciem vanæ religionis. Quod est dicere: Ad hoc eis ancipites gladii dabuntur ut illis hæreticorum, qui nobiles esse videntur, multis et fortissimis argumentatio num nexibus astringat, ne resistendi facultatem habeant. Et ad hoc etiam gladii ancipites erunt in manibus eorum, ut, postquam reges et nobiles alligaverint et superaverint, faciant in eis regibus et principibus judicium conscriptum, id est judicium illud ecclesiasticæ disciplinæ, quod est conscriptum, id est in multis auctoritatibus scriptum; pœnitentibus quidem pœnitentiæ pondus, prout justum est, imponant, non pœnitentes autem, justo anathemate damnant. Hæc autem gloria est omnibus sanctis ejus, scilicet, hanc gloriam reputant sancti ejus, scilicet fideles quicunque pro summa gloria, ut laudent eum in choro, in tympano, et psalterio, et exaltent in salutem, et alligent reges et nobiles in manicis et compedibus, et faciant in eis judicium conscriptum. Hoc autem ideo dicit, ut magis invitet auditores ad hæc omnia quæ in psalmo admonuit. Hoc autem quod dixit exaltabit mansuetos, etc., sic aliter legitur. Exaltabit, inquam, ut superius expositum est, mansuetos, ducendo eos in salutem æternæ gloriæ, in qua gloria exultabunt sancti, id est ipsi mansueti, et lætabuntur in cubilibus suis, hoc ut superius exponitur. Ut autem in gloria exsultent, hic interim exsultationes Dei sint in gutture eorum. Alioquin enim in futuro in salutem non exaltarentur, hoc etiam et cælera quæ sequuntur, ut superius exponuntur.

591 IN PSALMUM CL.

Psalmi centesimi quinquagesimi Titulus. 4 lleluia. Vox Prophetæ adhortantis omnes fideles ad Dei laudem contuitu beatitudinis sanctorum in futuro habendæ, quam etiam per partes ponit, ut magis auditores ad hujusmodi laudem incitet.

Laudate Dominum Christum, et ore, et corde, et opere, o fideles, in sanctis ejus, id est in consideratione sanctorum ejus. Determinat autem secundum quem statum sanctorum adhortetur fideles ad Dei laudem, cum addit sic: Laudate, scilicet, eum in firmamento, id est in consideratione firmamenti virtutis ejus; ac si dicat: Laudate Dominum ea occasione, quia sanctos suos in futuro sic in virtute firmabit ut in eis nullus sit ulterius defectionis locus. Qui etsi hic sint fortes, et, ut ita dicam, spiritaliter virtuosi, ex carnis tamen debilitate locus in eis est deficiendi. Ostendit autem ad majorem Dei laudem plures esse virtutes, in quibus confirmabuntur, ne putaretur una sola esse, quia singulariter dixerat in firmamento virtutis ejus. Laudate, inquam, eum in firmamento virtutis, quæ virtus quidem non erit simplex, sed plures. Ideoque laudate eum in virtutibus ejus, id est in consideratione virtutum, in quibus sanctos in futuro confirmabit. Licet enim virtutum effectus tunc non exercebunt, ipsas tamen affectiones, quas virtutes dicimus, habebunt. Nam elsi non restet bene operandi, seu pro Christo patiendi locus,nihilominus tamen naturaliterpatientia sive charitas,habebitur. Et de cæteris virtutibus similiter erit, præter spem et fidem quæ evacuabuntur. Non solum autem laudetis in virtutibus, sed etiam laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus, id est secundum respectum multiplicis magnitudinis, qua sanctos in futuro magnificabit, scilicet, sicut eos multum magnificabit. ita eum multum laudate. Exponit autem hanc magnitudinem per partes cum subjungit sic: Laudate eum in sono tubæ, id est in consideratione soni tubæ, scilicet, in consideratione victoriæ, quam suis in futuro dabit, cum eis ulterius neque mors, neque diabolus,

45

neque illicita suggestio prævalere poterit. Quæ per A guntur. Sicut enim in organo, quod musicum insonum tubæ accipitur, eo quod, finito prælio et fugatis hostibus, victores soleant tuba canere.

B

Laudate etiam eum in psalterio et cithara, id est in consideratione glorificationis animæ, quæ psalterium dicitur, et corporis quod cithara appellatur. Anima quidem eo quod superior pars hominis est, per psalterium designatur, quod à superiori sonat. Per citharam vero, eo quod ab inferiori sonat, corpus quod in homine inferius est, exprimitur. Exponit quoque per partes corporis glorificationem, cum sic addit: Laudate eum in tympano, id est in consideratione tympani, scilicet in consideratione remotionis carnalium voluptatum, quæ per tympanum denotatur, eo quod super indutum sit corio a carne separato, et ab omni humore superfluo exsiccato; ac si dicat: Ea consideratione eum laudate, quia corpus adeo purificabit ut ab eo omnis voluptas carnalis ad peccatum cedens removeatur. Non solum autem in tympano, sed et in choro laudate eum, id est in consideratione chori, scilicet, in consideratione concordiæ habendæ eum angelis, quæ per chorum exprimitur, eo quod chorum propriæ dicimus conventum hominum concorditer canentium; ac si dicat: Corpus quod tam fragile quid est, et tam debile et gravissimæ naturæ, adeo glorificabit, immortale faciens et agilis naturæ, ut accedat aliquatenus ad conformitatem angelicæ naturæ. Determinat autem perquid ad hoc dignitatis attingent, cum addit: Laudate eum in chordis, id est in consideratione chordarum, scilicet ea consideratione qua suos chordis faciet similes. Sicut enim intestina arietum cum 592 prius pinguia sint et grossa, et tunc ad nullum sonum utilia, separata a pinguedine exsiccantur, et ad gracilitatem perveniunt, et sic inde chordæ fiunt, quæ dulcem sonum reddunt, ita quoque sancli cum hic per nimiam afflictionem jejuniorum et vigiliarum graciles in C carne fiunt, et macri, per hoc in futuro ad hoc diguitatis attingent ut ad modum chordarum dulcissimum melos puræ conscientiæ et corporeæ glorificationis reddant.

Non solummodo in chordis, sed et in organo laudate eum, id est in consideratione diversorum meritorum sanctorum, quæ per organum recte intelli

strumentum est, plures sunt fistulæ diversa, aliæ majores et aliæ minores, quæ tamen concordem symphoniam emittunt, ita quoque sanctorum merita, licet diversa, alia enim majora et alia erunt minora, ad modum tamen symphonia concordis et dulcissimæ, Deo delectabilia erunt. Non solum autem in organo, sed insuper laudate eum in cymbalis, id est in consideratione cymbalorum, scilicet, in consideratione sanctorum, qui similes fient cymbalis in corporibus, id est sic nitidi in carne ad similitudinem cymbalorum, quæ, cum sint ex electo aurichalco, nitidi coloris sunt. In cymbalis dico bene sonantibus, scilicet, qui sancti dulcem cantum recle conscientiæ Deo proferent, et bonæ devotionis, ad comparationem cymbalorum bene sonantium. Ostendit autem quod non mediocriter Deo cantabunt, cum addit: Laudate,inquam, eum in cymbalis jubilationis, id est in consideratione sanctorum, qui Deo jubilo intensæ affectionis sine fine cantabunt. Ut autem universaliter dicam, o fideles, omnis spiritus laudet Dominum, id est omne spiritale sit vobis materia laudandi Dominum, ac si dicat: Corpora et animæ fidelium quæ ipse gloriosa faciet et spiritalia, sint vobis, o fideles, materia Deum laudandi. Corpora quidem sanctorum spiritus dicit, non quod in die judicii non sint futura corpora vere, sicut nunc sunt, sed quia quodammodo spiritibus in immortalitate et agilitate fient conformia. Unde Apostolus: « Seminatur corpus animale surget corpus spirituale (I Cor. xv, 44). » Et paulo post : « Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale est, deinde quod spiritale (Ibid., 40).» Vel sic: Quia invitaverat fideles ad laudem Domini, occasione corporeæ glorificationis, adhortatur etiam eos ad eamdem laudem, occasione glorificationis spiritus, cum addit: Non solum, o fideles, laudetis Deum in chordis et organo et cymbalis, sed etiam omnis spiritus sanctorum laudet Dominum, id est omnes animæ sanctorum, quæ usquequaque glorificabuntur in futuro, vobis, o fideles, materia sint laudandi Dominum. Cui sit honor et gloria in sæculorum sæcula. Amen.

Finis tomi primi Opérum B. Brunonis psalmorum Davidicorum explicationem continentis

ORDO RERUM

QUÆ IN HOC TOMO CONTINENTUR.

S. BRUNO ORDINIS CARTHUSIANURUM

[blocks in formation]

nis moribus non minus quam litteris informarit, et quæ tunc in eo animi dotes ac virtutes enituerint.

60 § VI. Nefandis Manassis archiepiscopi sui conatibus sese opponit: qui hac occasione multa passus sit, monachumque induere proposuerit. 65 § VII. Manasses Romæ in concilio causam suam tuetur, suspensionisque sententiam, in se Augusto duni latam, a pontifice rescindi obtinet: quid tum præterea egerit, et qui tandem Brunonem in pristinum honorem restituere jussus fuerit. 77

§ VIII. Qui et quando sanctus in pristinum aut etiam meliorem statum Remis restitutus fuerit, et an post suum sub Manasse ex hac urbe discessum, aut étiam unquam alias Parisiis docuerit. 88

§ IX. An a Guiberto de Novigento vera S. Brunonis in solitudinem secessus causa assignetur, et an ad hunc præter emissum monachici habitus induendi votum ratione alia graviori Bruno indiguerit. 102 An doctoris Parisiensis anastasis, qua Bruno

[ocr errors]

-

fuerit conversus, sæculo præterito, quod pro falsa habere-
tur, e Breviario Romano fuerit expuncta, et qui hanc vel
tunc, vel ante arrodere primum incoeperint, et qui hisce
contra sese opposuerint.
108
§ XI.
- Scriptorum Carthusiensium sæculo xvi antiquio-
rum de doctoris Parisiensis, qui damnationem suam e fe-
retro publice aperuerit, anastasi testimonia referentur,
et quid de adjunctis, huic post adjectis consendum. 115
§ XII.
Testimonia scriptorum sæculo decimo sexto
anteriorum, qui Carthusiensis ordinis non fuerunt, produ-
126
§ XIII.
An scriptoribus, qui pro doctoris Parisiensis
anastasi hujusque adjunctis testati sunt, merito accenseri
queat Theodoricus, abbas Trudonopolitanus.

cuntur.

-

-

132

§ XIV. Cæsari- Eisterbacensis testimonicum recen-
setur, et quid de hoc sit censendum statuitur.

-

141

[merged small][ocr errors][merged small]

§ — XV.
impetrat.
An quid contra auastasim, qua doctor se
damnatum publice denuntiarit, ex silentio vel S. Brunonis,
ve! Guigonis, vel Guiberti de Novigento, confici possit.
151

§ XVI. Quid de ordinis Carthusiensis, uti id Lau-
noius vocat, et Petri Venerabilis silentio censendum. 165
§ XVII. - Quid de aliorum, quos Launoius præterea
laudat, scriptorum antiquorum silentio statui debeat.
176

-

----

-

? § XVIII. — XIX. Quid contra prodigiosam anastasim
qua dector Parisiensis sese damnatum publice e feretro
denuntiarit, universale scriptorum omnium, qui integro
primo et forte etiam secundo post rem gestam sæculo la-
bente, floruerunt, silentium valeat, et an hoc stante cer-
tam illam aut etiam verosimilem possint efficere testimo-
nia antiqua supra adducta.
192
§ XX. An prodigium quo doctor sese damnatum pu-
blice astantibus denuntiarit, certum aut saltem verosimile,
stante universali scriptorum ante dictorum silentio,
reddere etiam non possit traditio.
201
§ XXI. Alia que lam facientia pro prodigio quo do-
ctor Parisiensis sese dampatum adstanti multitudini pu-
blice e feretro denuntiarit, nationum monumenta afferan-
tur, et an ex his tandem illud verosimile utcunque non
fiat examinatur.
215

-

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

$ XXXIX. Sanctus comitem Rogerium præsentissimo
periculo per visionem qua hujus illum monet, in obsidione
Capuana liberat, novumque hac occasione quo plurima ei
389
bona Rogerius confert, diploma obtinet.
S XL.
Quo tempore Rogerius comes Capuam obsede-
rit, et an eodem anno, quo id accidit, diploma quod, ci-
vitate hac subacta, Brunoni hic princeps contulit, datum
fuer t.

S XLI. Ducem etiam Rogerium benevolum in se ite-
rum sanctus experitur; visitur a Landuino Carthusia
Majoris priore, perque hunc, quem ægre a se dimittit, ad
Carthusia fratres litteras scribit. Hæ una cum litteris, ad
Radulphum Viridem scri ptis, hic producuntur.

415

$ XLII. Sanctus commentarios in Psalmos et in
S. Pauli Epistolas, qui nomine ejus circumferuntur, re
etiam vera adornavit; quandonam id et qua methodo
fecerit, et quaenam præterea lucubrationes certo ei de-
beant attribui.
425

§ XLIII. An opera, a jam memoratis diversa, quæ
sancti nomine edita sunt, vere eum habeant auctorem.

431

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

- Occasione defuncti, qui sese damnatum, in-
ter solemnes exsequias e feretro proclamat, in solitudi-
nem secedere Bruno statuit, alios in idem propositum at-
trahit, iterque cum his ad Hugonem, Gratianopolianum
episcopum, suscipit.
CAP. II. Bruno una cum sociis suis ad Hugonen.
Gratianopolitanum episcopum, verit, Carthusia eremum ab
eo obtinet, austere admodum in hac vivit, ac post sexen-
nium circiter a pontifice evocatnr, vocantique obtemperare
504

statuit.

-

CAP. III. Sanctus e Carthusia Romam se confert, se-
cutis huc discipulis. ut Carthusiam repetant,suadet,ipse-
que in Calabria, obtenta a pontifice recedendi facultate,
recusatoque Rhegiensi archiepiscopatu, deserta sese ab-
dit, benevolum ibi erga se comitem Rogerium habet, no-
vas ecclesias condit, sanctissimeque vivit ac moritur. 513
VITA TERTIA.
525
CAP. I. Defunctus sese damnatum e feretro publice
proclamat; spectaculi tujus occasione in solitudinem ad
poenitentiam agendam secedere sanctus statuit, cum ali-
quot aliis, quos ad idem faciendum movit ; ad Hugonem,
Gratianopolitanum episcopum, iter arripit, benigneque ab
hoc excipitur.

-

526

« PoprzedniaDalej »