Obrazy na stronie
PDF
ePub

bit; si mihi ad regem Angliæ scribendi de Evangelii causa fuerit copia facta.. Interim majestatem tuam (ut cœpit) Dominus augeat; ut pleno Spiritu et obediat et faveat Evangelio; nec sinat aures regias et animum occupari pestilentibus Syrenum vocibus, quæ nihil nisi hæreticum Lutherum vociferari norunt. Tua vero majestas apud se cogitet, quidnam mali possim docere, qui aliud nihil doceam quam fide Jesu Christi Filii Dei, pro nobis passi et suscitati, salvos fieri oportere; sic ut testantur Evangelia et Epistolæ Apostolorum. Hoc enim est caput et fundamentum doctrinæ meæ, super quod postea ædifico, et doceo charitatem erga proximum, obedientiam erga politicos magistratus, tum crucifixionem corporis peccati, ut itidem præscribit Christiana doctrina. Quid in his capitibus doctrinarum mali est ? Expectetur tamen, audietur et judicetur primum. Cur damnor neque auditus neque convictus? Porro quod abusum et tyrannidem pontificum taxo; qui alia quam ista prædicta capita, imo contraria, docent; interim pompæ, ventribus, imo regnis et principatibus omniumque opibus innitentes, nonne id ipsum et vulgus sentit et damnat, atque ipsimet coguntur confiteri? Cur non emendant sese, et recta docent, si odio et correptione liberi esse volunt? Videt majestas tua serenissima quanti principes in Germania, quot politiæ, deinde quot viri sapientissimi mecum faciant; et (Deo gratia) indemnatum cupiant. Quorum numero utinam Christus majestatem tuam ascribat, et ab istis animarum tyrannis separet. Quid mirum vero si Cæsar et aliqui principes in me sæviunt?

Nonne ut Psalmus secundus dicit, "Adversus Dominum et Christum suum fremunt gentes, meditantur populi, conspirant reges terræ, et conveniunt principes?" Ut mirandum potius sit si aliquis principum ac regum Evangelio faveat.

Huic miraculo in majestate tua quam opto ex totis medullis aliquando gratulari. Et ipse Dominus (quo præsente et volente hæc scribo) co-operetur verbis meis, ut rex Angliæ brevi fiat perfectus discipulus Christi, Evangeliique professor, tum Lutheri clementissimus dominus Amen. Responsum (si visum fuerit majestati tuæ) expecto clemens et benignum. Wittenbergiæ, primo Septembris anno Domini 1525.

Regiæ majestati tuæ subjectissimus MARTINUS
LUTHERUS manu propria.

VI.

Paper-office. Fisher, Bishop of Rochester's Opinion of King Henry VIII.'s Marriage, in a Letter to Cardinal Wolsey.

A.D. 1527.

Salva sit tua celsitudo; jam consultis omnibus istis, ut aiunt, mutis magistris, quos ad manum habere potui, diligenterque singulorum excussis opinionibus, et rationibus expensis, comperio, quod et tuæ sublimitati nuper scripsi, magnum inter eos esse dissidium, pluribus asserentibus id esse divino jure prohibitum; aliis contra pertinaciter affirmantibus id divino juri nullo pacto repugnare. Et profecto pensitatis utrinque rationibus æqua lance, mihi videor perspicere facilem enodationem omnium argumentationum, quas illi producunt, qui negant id divino jure licere; aliorum vero non ita facilem, ut et nunc mihi persuasissimum sit non posse quavis ratione solida comprobari; quod prohibitum sit divino jure (quod hodie vim habet) ne viz. frater defuncti fratris absque liberis, conjugem accipiat. Quod si verum sit, et etiam non dubito certissimum esse, quis jam, attenta plenitudine potestatis, quam Christus pontifici contulit, negare queat posse pontificem dispensare, quatenus ob aliquam arduam causam, frater fratris sui defuncti sine liberis, uxorem sibi copulet? cæterum ut concedam pares utriusque partis esse rationes, et neutras alteris præponderare, sed velut in æquilibrio stare suspensas, quum possint utrinque pari facilitate solvi, me tamen istud impelleret, ut sim in partes pontificis inclinatior atque propensior, quod sciam istud ab utraque parte tributum amplitudini potestatis pontificiæ, nimirum ut ambiguos Scripturarum locos, auditis in ea re theologorum et jurisperitorum sententiis, liceat interpretari; alioquin frustra dixisset ei Christus, Quicquid solveris in terra erit solutum in cœlis, et quicquid alligaveris in terra erit alligatum in cœlis. Quum igitur apertissime constat pontificem haud semel facto suo declarasse, quod liceat in prædicto casu dispensare cum secundo fratre, hoc solum me vehementer moveret ad assentiendum, etiamsi potiores rationes et probationes non attulisset, sed essent, ut dixi, pares in assertionibus suis.

Verum nunc cum plane perspiciam et rationes efficaciores esse pro parte eorum, qui pontificis potestatem in hac re tuentur, quumque præter hoc, advertam quibus verbis et quam plenissime tradita sit pontifici potestas a Christo, quum et

denique clarissimis testimoniis intelligam ejusmodi dispensationem effectui sæpius commendatam, nullus omnino scrupulus mihi superest, quin istud pontifici liceat, nimirum ut cum fratre dispensat, quatenus alterius fratris absque liberis defuncti, conjugem accipiat. Habet itaque paucis tua celsitudo quid ego super hac re sentiam, jam reliquum est ut celsitudini tuæ prosperam et longævam optem incolumitatem. Ex Roffa.

Per me Sublimitati, Devinctissimum,

[blocks in formation]

An. 1528.

Pope Clement VII.'s Commission to the Cardinals Wolsey and Campegio, for trying the Cause of the Divorce. Clemens Episcopus Servus servorum Dei, dilectis filiis Lord HerThomæ sanctæ Cæciliæ Eboracens. et Laurentio sanctæ bert, p. 233. Mariæ in Trans Tyberim de Campegio nuncupatis presbyteris 6 Id. Junii. cardinalibus, in regno Angliæ nostris et Apostolicæ sedis legatis de latere, salutem et Apostolicam benedictionem. Sane ad aures nostras ex plurimorum fide dignorum relatione frequenter perlatum est, de validitate illius matrimonii quod charissimus in Christo filius noster Henricus Angliæ rex illustris, Fidei Defensor, et dominus Hiberniæ, cum charissima in Christo filia nostra Catharina regina, sedis Apostolicæ dispensatione prehensa, contraxisse et consummasse dignoscitur, subortam nuper in partibus illis quæstionem, quæ licet in publicum Ecclesiæ judicium deducta hactenus non fuerit, causæ tamen tam magni gravisque momenti exitus, viz. quem justitia et æquitas dederit, animos isthic omnium sic habet suspensos, ut celerem ac maturam definitionem requirat, non sine maximo discrimine protelandam. Quum itaque nos, quos ad justitiam in judicio et veritate, omnibus ex æquo administrandam servum servorum Deus constituit, facti veritatem per nos ipsos inquirere, ac causam hanc examinare non valemus: considerantes præterea, quod factum, ex quo jus oritur, illic certius quam hic, tum etiam citius expeditiusque cognosci poterit; eupientesque in regno illo, sedi Apostolicæ semper devotissimo, omnem dissentionum materiam extingui, et dulcissimum illum pacis amorisque intestinum concentum, felicissimamque cha

ritatis harmoniam, multos jam annos constantem retineri, ac in posterum conservari, dictamque proinde super præfato matrimonio causam in judicio justitia et veritate decidi, certumque, firmum, validum, et maturum, quod maxime expedit, finem sortiri: circumspectioni vestræ ad audienda ea omnia et singula, quæ dicti matrimonii vires, dispensationisve Apostolicæ cujuscunque coram vobis producendæ aut exhibendæ validitatem aut invaliditatem contingant, deque et super omnibus illis ac aliis quibuscunque materiis, allegationibus, et causis dictum matrimonium aut dispensationem concernentibus seu tangentibus cognoscendum, necnon in causa dicti matrimonii et validitatis dispensationis, vocatis partibus, summarie et de plano, sine strepitu et figura judicii procedendum, dispensationes quascunque Apostolicas, prout, illas validas, efficaces et sufficientes, invalidasve inefficaces, minus sufficientes, surreptitias, aut arreptitias, aut alio quocunque modo enervatas inveneritis, tales illas esse, et haberi debere, pronunciandum et declarandum, dictumque matrimonium similiter, si ab alterutra parte petatur, prout animo conscientiæque vestræ juris ratio persuaserit, validum, justum et legitimum ac firmum esse, aut e contra invalidum, injustum et illegitimum, nullumque fuisse et esse; pro valido, justo, legitimo et firmo, aut e contra invalido, injusto et illegitimo, nulloque haberi debere, definiendum, sententiandum et decernendum; ac in eventum improbatæ dispensationis et declarationis nullitatis matrimonii, summarie et de plano, sine strepitu aut figura judicii, ut præfertur, sententiam divorcii judicialiter proferendam. Denique tam Henrico regi quam Catharinæ reginæ præfatis ad alia vota commigrandi licentiam in Domino, ac facultatem tribuendam, vobis conjunctim, et altero vestrum nolente aut impedito, divisim, citra omnem personæ aut jurisdictionis gradum, omni recusatione et appellatione remotis, vices et omnem authoritatem nostram committimus et demandamus. Vos etiam conjunctim, et altero vestrum nolente, aut impedito, divisim, ut præfertur, ad ea omnia, quæ in hac commissione continentur, duntaxat exequenda, expedienda, ac plenæ finalique executioni demandanda, vices gerentes nostras, etiam ex certa nostra scientia creamus ac deputamus, ita ut in præmissis, quod nos authoritate et potestate nostra facere possemus, id etiam vos facere possitis. Vobis quoque tam prolem ex primo matrimonio susceptam, si id ita expediri visum fuerit,

quam ex secundo matrimonio suscipiendam, legitimam decernendi, pronuntiandi et promulgandi, legitimitatem etiam utriusque prolis censuris et pœnis ecclesiasticis quibuscunque per modum decreti aut sanctionis perpetuæ muniendi et vallandi omnibus validioribus et efficacioribus modis et formis, quæ de jure concipi et excogitari poterint, ex certa nostra scientia authoritate Apostolica, tenore præsentium, potestatem pariter et authoritatem concedimus; non obstantibus conciliis generalibus, Apostolicis constitutionibus et ordinationibus editis, cæterisque contrariis quibuscunque. Dat. Viterbii anno incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo vicesimo octavo, sexto Id. Junii, pontificatus nostri anno quinto.

VIII.

A decretal Bull drawn up in England, and transmitted to
Rome: the purport of it is, to prevent a Reversal of the
Legate's Sentence in the business of the Divorce.

Libr. Vitell.

1527.

Dilecto, &c. salutem et Apostolicam benedictionem. Sedis Cotton. Apostolicæ suprema authoritas potestatis suæ copiam sic B. 12. Feb. omnibus exhibet, ut pro causarum, personarum et temporum qualitate, remedia singulis ad ædificationem subministrare, et causas ad canonum sanctiones expensas æquissima certissimaque lance trutinans, laborantibus conscientiis et fluctuantibus consulere, summamque ipsis tranquillitatem statuere contendat. Cum itaque clarissimus in Christo filius noster Henricus octavus Angliæ rex, Fidei Defensor, et dominus Hiberniæ sua nobis conquestione monstraverat, quod ab annis hinc decem et octo nobilem mulierem Catharinam Ferdinandi quondam regis Hispaniarum filiam, illustris principis Arthuri fratris sui defuncti quondam uxorem, hortatu, suasu et conciliis eorum, quibus se totum in prima regni sui administratione crediderat, quadam sedis Apostolicæ dispensatione prætensa, sibi bona fide matrimonio copulasset, ac ab eo tempore hactenus cum eadem tanquam cum uxore cohabitasset, prole interim fæminea suscepta, et superstite ex eadem, ac jam tandem post desperatam prolem masculam, de stabilienda ac confirmanda ejusdem filiæ suæ successione cogitaret, lustratisque scriniis dictam super matrimonio præfato dispensationem faceret proferri, doctorumque virorum judicio examinari, cujus quidem dispensationis tenor sequitur, et est talis, &c.

« PoprzedniaDalej »