Obrazy na stronie
PDF
ePub

stantior ac validior est futura. Accedet etiam quod de Salvatoris nostri Jesu causa agitur, a quo victoria omnis manat. Cujus opem et auxilium nobis affuturum merito sperare deberemus; cæterum quia vestra sanctitas super electione ducis belli, sive expeditione ipsa sumenda, maximam olim difficultatem fuisse factam ostendit; cum incertum esset quinam regum aut principum, in tam sancta expeditione in propria persona esset iturus; divisionemque etiam et attributionem locorum qui a nostris reciperentur, et Turcis substraherentur, disputationem non mediocrem attulisse. Equidem, pater sancte, ut aperte dicamus quid in hac causa sentimus; videtur nobis ut in tanta re non unus sed plures belli duces Christiani principes constituantur. E quibus tres, si tot reperiri possint; vel ad minus duo reges e potentioribus personaliter cum suis copiis et classibus proficiscantur. Quanto namque plures reges belli hujus duces adinveniantur, qui hoc sanctum onus in sese et personis suis suscipiant; tanto nempe major auctoritas ac dignitas reipublicæ Christianæ, et fidei nostræ catholicæ accrescat. Majorque proinde hostibus infidelibus metus ac terror incutietur. Sicuti namque nato Domino nostro Jesu Christo tres reges ab oriente venerunt, ut suam Deitatem adorarent, ita quoque honorificentissimum esset et sempiterna laude dignum, si trinitas regum ab occidente veniens post expugnatum Turcarum tyrannum, sanctissimum Christi sepulchrum de manu infidelium forti manu eriperet, suamque presentiam corporaliter exhiberet. Quod si forsan plures reges non inveniantur, qui hoc sanctissimum bellum personaliter velint suscipere; si omnipotens Deus, in cujus manu sunt omnia posita, tanquam diem ultionis adversus suos hostes sumendæ presentem adesse suis fidelibus nunciaret, tantam nobis et universæ Christi fidelium reipublicæ gratiam hiis nostris diebus concederet, ut vestra sanctitas (quod non arroganter sit dictum, quandoquidem nullo pacto presumeremus illam ad tantum onus subeundum, in hac sua presertim ætate desiderari) hanc expeditionem in propria persona suscipere possit, nulla profecto esset difficultas, quin unus saltem rex adinveniretur, qui in sua propria persona esset iturus: quoniam nos etsi nullus alius princeps personaliter ire vellet hanc militiam sub vestra sanctitate perlibenti animo in nostra persona susciperemus: nec haberetur ullum prorsus obstaculum quominus hæc tam sancta expeditio quantocius assumeretur : dum

736.

modo reliqui Christiani principes personaliter non euntes, vel saltem major eorum pars, condigne et rationabiliter contribuerint. In summa, pater sancte, ut libere loquamur, quicquid in hac sanctissima causa nos pro parte nostra sumus acturi, id in propria nostra persona proprioque nostro exercitu et classe sumus facturi, et non aliter nec alio modo, quandoquidem ex hiis quæ in persona nostra cum nostris militibus et navalibus copiis simus acturi, magis ac magis de divina clementia ac benignitate, ut certo putamus, simus promerituri. Postremo, quod attinet ad divisionem locorum ab infidelibus recipiendorum, non esset res ipsa tanti, ut non facile inter personaliter euntes posset concordari. Restat igitur ut vestra sanctitas sicut pie ac sancte est pollicita, suis literis, nunciis, et legatis, principes Christianos ad hanc expeditionem excitare non desinat. Quod et nos quoque pro parte nostra quotidie curamus, et sumus indies curaturi. Cumque de oratoribus convocandis fuerit constitutum nos certiores reddat, ut oratores nostros super inde instruere, et plena ac sufficienti auctoritate fulcire, atque ad diem per vestram sanctitatem limitandam, mittere valeamus. Inveniet siquidem vestra sanctitas in hoc tam egregio tamque divino opere sumendo pro Christianæ fidei defensione, simul et Christiani nominis ac status ampliatione proque istius sanctæ sedis Apostolicæ dignitate, necnon et Christi fidelium, qui tam diuturnæ et miserandæ servitutis jugo ab infidelibus premuntur, liberatione, nos pro parte nostra usque adeo promptos et ferventes, ut nemini Christiano principi, quod bona omnium venia sit dictum, in aliquo sumus cessuri: nec quovis pacto per nos manebit quin tam nobilis et sancta expeditio, sicuti prioribus nostris literis sumus testati, ad omnipotentis Dei et Christianæ fidei laudem et gloriam, quantocius fieri queat, assumatur. Ex manerio nostro de Woodstoke die octava Septembris, anno Domini millesimo quingentesimo septimo, et regni nostri vicesimo tertio.

Vol. II.

1.

Lord Herbert, 236.

I.

Pope Julius II's Bull for dispensing with Prince Henry's marrying Catharine of Spain.

Julius Episcopus Servus servorum Dei, dilecto filio Henrico charissimi in Christo filii Henrici Angliæ regis illustrissimi

nato, et dilectæ in Christo filiæ Catharinæ charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi regis ac charissimæ in Christo filiæ nostræ Elizabethæ reginæ Hispaniarum et Siciliæ Catholicorum natæ, salutem et Apostolicam benedictionem. Romani pontificis præcellens authoritas concessa sibi desuper utitur potestate, prout personarum, negotiorum et temporum qualitate pensata, id in Domino conspicit salubriter expedire. Oblatæ nobis nuper pro parte vestra petitionis series continebat, quod cum alias tu filia Catharina, et tunc in humanis agens quondam Arthurus charissimi in Christo filii nostri Henrici Angliæ regis illustrissimi primogenitus, pro conservandis pacis et amicitiæ nexibus et foederibus inter charissimum in Christo filium nostrum Ferdinandum, et charissimam in Christo filiam nostram Elizabeth. Hispaniarum et Siciliæ catholicos regem et reginam, ac præfatum Angliæ regem matrimonium per verba legitime de præsenti contraxissetis, illudque carnali copula forsan consummavissetis; dominus Arthurus prole ex hujusmodi matrimonio non suscepta decessit; cum autem sicut eadem petitio subjungebat, ad hoc ut hujusmodi vinculum pacis et amicitiæ inter præfatos reges et reginam diutius permaneat, cupiatis matrimonium inter vos per verba legitima de præsenti contrahere; supplicari nobis fecistis, ut vobis in præmissis de opportunæ dispensationis gratia providere de benignitate Apostolica dignaremur: nos igitur qui inter singulos Christi fideles, præsertim catholicos reges et principes, pacis et concordiæ amoenitatem vigere intensis desideriis affectamus, vos et quemlibet vestrum a quibuscunque excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis a jure vel ab homine, quavis occasione vel causa, latis, si quibus quomodolibet innodati existitis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, vobiscum aut impedimento affinitatis hujusmodi ex præmissis proveniente, ac constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis nequaquam obstantibus, matrimonium per verba legitime de præsenti inter vos contrahere, et in eo, postquam contractum fuerit, etiamsi forsitan hactenus de facto publice vel clandestine contraxeritis, ac illud carnali copula consummaveritis, licite remanere valeatis auctoritate Apostolica et tenore præsentium de specialis dono gratiæ dispensamus, ac vos et quemlibet vestrum, si con

VOL. IX.

F

traxeritis (ut præfertur), ab excessu hujusmodi ac excommunicationis sententia quam propterea incurristis, eadem auctoritate absolvimus, prolem ex hujusmodi matrimonio sive contracto, vel contrahendo susceptam, forsan vel suscipiendam, legitimam discernendo. Proviso, quod tu (filia Catharina) propter hoc rapta non fueris; volumus autem quod si hujusmodi matrimonium de facto contraxistis, confessor, per vos et quemlibet vestrum eligendus, pœnitentiam salutarem propterea vobis injungat, quam adimplere teneamini. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ absolutionis, dispensationis, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri ac Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Romæ apud sanctum Petrum anno incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo tertio, septim. Cal. Januarii, pontificatus nostri anno primo. The Pope's Brief for this purpose is much of the same tenour, but with some supplemental clauses of advantage. There is a copy of it attested at Toledo by several persons of distinction.

Biblioth.

Cotton.

2.

II.

Prince Henry's Protestation against his Marriage with
Catharine of Spain.

In Dei nomine Amen. Coram vobis reverendo in Christo Vitell. B.12. patre et domino domino Richardo Dei et Apostolicæ sedis Lord Her gratia episcopo Wintoniensi, ego Henricus Wallia Princeps, bert, p. 249. Dux Cornubiæ, et Comes Cestriæ, dico, allego, et in his scriptis propono, quod licet ego minorem ætatem agens et intra annos pubertatis notorie existens cum serenissima domina Catharina Hispaniarum regis filia matrimonium de facto contraxerim, qui quidem contractus quamvis obstante ipsa minore ætate mea de se jam invalidus, imperfectus, nullius efficaciæ, aut vigoris extiterit; quia jam annis pubertatis et matura ætate mea jam supervenientibus, contractus ipse per tacitum consensum, mutuam cohabitationem, munerum aut intersignium dationem seu receptionem, vel alium quemcunque modum, jure declaratum, forsan existimari seu videri poterit apparenter validatus aut confirmatus; ea propter ego Henricus Walliæ princeps

prædictus, jam proximus pubertati existens, et annos pubertatis attingens, protestor, quod non intendo eundem prætensum contractum per quæcunque per me dicta seu dicenda, facta aut facienda, in aliquo approbare, validare, seu ratum habere; sed nunc in præsenti, non vi, dolo, nec prece inductus, sed sponte et libere, nullo modo coactus, contra hujusmodi contractum reclamo, et eidem dissentio, voloque et omnino intendo ab eodem contractu matrimoniali prætenso, melioribus modo et forma, quibus de jure melius, validius, aut efficacius potero vel possim, penitus resilire, et eidem expresse dissentire, prout in præsenti contra eundem reclamo, et eidem dissentio. Protestorque, quod per nullum dictum, factum, actum, aut gestum, per me, aut nomine meo per alium quemcunque, quandocunque, aut qualemcunque, inposterum faciendum, agendum, gerendum, aut explicandum, volo aut intendo in præfatum contractum matrimonialem, aut in dictam dominam Catharinam tanquam sponsam aut uxorem meam consentire. Super quibus vos omnes testimonium perhibere volo, requiro, rogo, atque obtestor.

Per me HENRICUM WALLIE PRINCIPEM.

Lecta fuit et facta suprascripta protestatio, per præfatum serenissimum principem dominum Henricum, coram reverendo in Christo patre et domino domino Richardo permissione divina Winton. episcopo, judicialiter pro tribunali sedente, et me notarium infrascriptum ad tunc præsentem in ejus actorum scribam in hac parte assumente, et testium infrascriptorum præsentiis; anno Domini 1505. Indictione octava, pontifica- June 27, tus sanctissimi in Christo patris et domini nostri Julii divina 4. D. 1505. providentia eo nomine Papæ secundi anno secundo, mensis vero Junii die vigesimo septimo; quo die dominus serenissimus princeps, proximus pubertati, et annos pubertatis attingens erat, ut tunc ibidem asserebat; in quadam bassa camera infra palatium regium Richmondiæ, in parte occidentali ejusdem palatii situata. Super quibus omnibus et singulis præfatus serenissimus princeps me notarium prænominatum instrumentum conficere, et testes infra nominatos testimonium perhibere requisivit instanter et rogavit. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium, præfatus serenissimus princeps supra, et testes, ut præmittitur, rogati et requisiti sua nomina

« PoprzedniaDalej »