Obrazy na stronie
PDF
ePub

dere navim; quia, si nimis onerata fuerit, cito periclitabitur. Multotiens etiam tantam peregrinorum turmam nautæ, accepto pretio, admittunt, quod navis subvertitur et peregrini in pelago necantur; unde nautæ nequiter gaudent captis mortuorum spoliis.

Inde circa portus Cisereos habetur tellus Basclorum, habens urbem Baionam in maritima versus septentrionem. Hæc terra lingua barbara habetur; nemorosa, montuosa, pane et vino omnibusque corporalibus alimentis desolata; excepto quod malo et cicera et lacte est consolata. In hac terra mali portigeri habentur, scilicet circa portus Cisereos [in] villa quæ dicitur Hostavalla, et villa sancti Joannis et sancti Michaelis pedis portuum Ciseræ. Qui penitus damnantur: exeunt obviam peregrinis cum duobus aut tribus jaculis, tributa injusta vi capientes: et siquis transeuntium, secundum eorum petitionem, nummos illis dare noluerit, et jaculis illum percutiunt et censum ab eo auferunt exprobrantes illum et usque ad femoralias exquirentes. Ipsi sunt feroces ; et terra, in quam commorantur, ferox et silvestris et barbara habetur. Ferocitas vultuum, similitudinesque linguæ barbaræ eorum, corda videntium illos expavescit. Cum non debeant rite accipere tributum, nisi a mercatoribus tantum; a peregrinis et ab omnibus transeuntibus iniuste accipiunt. Quando debent more accipere de qualibet re quatuor nummos vel sex; octo vel duodecim, duplum scilicet, capiunt. Quapropter præcipimus et exoramus ut hi portageri et rex Aragonensis cæterique divites, qui tributi pecunias ab eis accipiunt, omnesque illorum consentientes, scilicet Raymundus de Solis et Vivianus de Acromonte et Vicecomes de sancto Michaele cum cunctis progeniis suis venturis, una cum

præfatis nautis et Arnaldo de Guinia cum omni progenie sua ventura atque cum cæteris dominis aquarum prædictarum, qui ex eisdem nautis nummos navigii iniuste accipiunt, cum sacerdotibus etiam, qui pœnitentiam vel eucharistiam scienter illis tribuunt, vel officium divinum eis faciunt, vel in ecclesia eos consentiunt, donec per longævam ac patefactam pœnitentiam resipiscant et modum in tributis suis ponant, non solum in Sedibus episcopalibus terræ illorum, verum etiam in beati Jacobi basilica, peregrinis audientibus, sedule excommunicentur ; et quicumque prælatorum ex hoc vel amore, vel lucro, eis parcere voluerint, anathematis gladio percutiatur. Sciendum quia ipsi portigeri a peregrinis tributum accipere nullo modo debent et nautæ præfati de duobus hominibus, scilicet de divitibus pro navigio nisi upum obolum, et de equo solum nummum accipere rite debent, de paupere vero nihil; et magnas etiam naves, in quibus jumenta et homines largiter queant intrare, habere debent. In terra etiam Basclorum, via sancti Jacobi est excellentissimus mons, quod dicitur Portus Ciseræ (1), aut quia porta Hispaniæ ibi habetur, aut quia per illum montem res necessariæ de alia terra ad aliam transportantur, cuius ascensus octo milliariis, et descensus similiter octo, habetur. Sublimitas namque eius tanta est, qued visa est usque ad cœlum tangere, cuius adscensori visum est propria manu cœlum posse palpitari: de cuius fastigio potest videri mare Britannicum et occidentale, et ora etiam trium regionum, scilicet Castellæ et Aragoni et

(1) Portus Ciseræ « le port de Cize », vraisemblablement Ibañeta ou Altabiscar.

Galliæ. In summitate vero eiusdem montis est locus, quod dicitur Crux Caroli, quia super illum securibus et dolabris et fossoriis cæterisque manubriis Carolus cum suis exercitibus in Hispaniam pergens olim tramitem fecit, signumque Dominicæ crucis prius in eo elevavit, et tandem flexis genibus versus Gallæciam Deo et sancto Jacobo precem fudit; quapropter, peregrini, genua sua ibi curvantes versus sancti Jacobi patriam, ex more orant, et singuli singula vexilla dominicæ Crucis infigunt. Mille etiam cruces ibi possunt inveniri, unde primus locus orationis sancti Jacobi ibi habetur. In eodem monte, antequam christianitas in oris Hispanicis ad plenum augmentaretur, Navarri impii et Bascli peregrinos ad sanctum Jacobum pergentes non solum deprædari, verum etiam ut asinos equitare et perimere solebant. Juxta vero montem illum, versus scilicet septentrionem, est vallis quæ dicitur Vallis Caroli (1), in qua hospitatus fuit idem Carolus cum suis exercitibus, quando pugnatores in Runcia valle occisi fuere; per quam etiam peregrini multi ad sanctum Jacobum tendentes transeunt, nolentes montem ascendere. Postea vero in descensione eiusdem montis invenitur hospitale et ecclesia, in qua est petronus, quem Rotolandus heros potentissimus, spatha sua, a summo usque deorsum per medium trino ictu scidit. Deinde invenitur Runciavallis (2), locus scilicet quo bellum magnum olim fuit factum, in quo rex Marsirus, et Rotolandus, et Oliverus, et alii pugnatores CXL millibus christianorum simul et sarracenorum occisi fuere.

(1) Valcarlos.

Cf. un article du prince Bonaparte dans l'Aca

(2) Roncevaux. demy du 17 juillet 1880.

Post hanc vallem invenitur tellus Navarrorum, quæ felix pane et vino, lacte et pecoribus habetur. Navarri et Bascli unius similitudinis et qualitatis, in cibis scilicet et vestibus et lingua habentur ; sed Bascli facie candidiores Navarris approbantur. Navarri pannis nigris et curtis usque ad genua tantummodo, Scothorum more, induuntur et sotularibus, quos lavarcas vocant, de piloso corio scilicet non confecto factas, corrigiis, circa pedem alligatas, plantis pedum solummodo involutis, basibus nudis, utuntur. Palliolis vero laneis, scilicet atris, longis usque ad cubitos, in effigie pennulæ fimbriatis, quos vocant saias utuntur. Hi vero turpiter vestiuntur et turpiter comedunt et bibunt omnis namque familia domus Navarri, tam servus quam dominus, tam ancilla quam domina, omnia pulmentaria simul mixta in uno catino, non cum cochleariis, sed manibus propriis, solet comedere, et cum uno scypho bibere. Si illos comedere videres, canibus edentibus vel porcis eos computares; sique illos loqui audires, canum latrantium memorares: barbara enim lingua penitus habentur. Deum vocant urcia; dei genitricem andrea Maria; panem orgui; vinum ardum; carnem aragui; piscem araign; domum echea; dominum domus iaona, dominam andrea; ecclesiam elicera; presbyterum belaterra, quod interpretatur pulchra terra; triticum gari; aquam uric; regem ereguia; sanctum Jacobum iaona domne iacue (1). Hæc est gens barbara, omnibus gentibus dissimilis ritibus et essentia, malitia plena, colore atra, visu iniqua, prava, perversa, perfida, fide

(1) Voyez, sur tous ces mots, la Revue, t. XIV, p. 120 et 269. Urcia serait peut-être le faiseur du tonnerre (Ortz-in) ». Belaterra « prêtre » vient peut-être de oblator ou de bellator (bailliz).

[graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed]
« PoprzedniaDalej »