Quinti Horatii Flacci opera omnia: The satires, epistles and De arte poetica. 1891

Przednia okładka
Clarendon Press, 1891
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 409 - Multa senem circumveniunt incommoda ; vel quod Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti ; Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.
Strona 189 - Sermo oritur, non de villis domibusve alienis, Nee male necne Lepos saltet ; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est, agitamus : utrumne Divitiis homines, an sint virtute beati ; Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ; 75 Et quae sit natura boni summumque quid ejus.
Strona 407 - Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strona 420 - Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes...
Strona 232 - Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam Rusticus exspectat dum defluat amnis ; at ille Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Strona 378 - Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc situs informis premit et deserta vetustas ; Adsciscet nova quae genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni 120 Fundet opes Latiumque beabit divite lingua...
Strona 425 - verum operi longo fas est obrepere somnum. 360 ut pictura poesis : erit quae si propius stes te capiat magis, et quaedam si longius abstes...
Strona 229 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Strona 422 - Discunt in partes centum diducere. Dicat Filius Albini, Si de quincunce remota est Uncia, quid superat ? Poteras dixisse.
Strona 353 - ... scribere versus, invenior Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco. navem agere ignarus navis timet ; habrotonum aegro non audet nisi qui didicit dare ; quod medicorum est promittunt medici ; tractant fabrilia fabri : scribimus indocti doctique poemata passim.

Informacje bibliograficzne