Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sed quoniam orantis non est satis divinum affectare subsidium, nisi proprium prius recognoscat defectum et delictum, ideo Missam, quæ orationum præcipua est, debet præcedere de omissis et commissis generalis confessio, contritio, atque saltem in proposito satisfactio; unde noverit sacerdos, quod si cum conscientia certa vel probabili peccati mortalis Missam celebret, triplex ad minus mortale peccatum incurrit. Primum, quia indignus præsumit accedere. Secundum, quia indignus præsumit sacra tractare sacramque hostiam conficere. Tertium, quia corpus Christi et sanguinem indigne et ad judicium sibi non formidat accipere. Quapropter cum se ad Missam celebrandam disponit, a mundanis et vanis operationibus et cogitationibus quantum potest abstineat, et se totum, id est sua facta, recolligat: et sacerdotem adiens conscientiam suam, facta sua manifestando, ore proprio accuset, petens benedictionem et absolutionem. Et notandum est quantum ad formam absolutionis, quia quædam verborum multiplicationes satis solita dici quantumcunque ad devotionem incitent, ut volunt doctores et signanter Magister Joannes de Gersono, tutius dimittuntur quam proferuntur.

His ita peractis et pœnitentia injuncta, si sibi, ante(quam) Missam perficiat, (fuerit) injunctum, completa cum contritione et proposito de satisfaciendo de his et his quibus tenetur, dicat primum Judica me Deus, et cetera suffragia quæ dici solent ante Missam. Post Missam similiter gratias agat Deo.

REGULA.

Dominica prima Adventus Domini, peracta processione, dum Tertia cantatur, Executor Officii et sui Ministri ad Missam dicendam se induant; et postea ante supremum gradum Altaris ipse Sacerdos cum Diacono a dextris et Subdiacono a sinistris dicat Confiteor, et cetera, ut infra notatur ante Canonem Missæ.

Ad Missam. Officium. Ad te levavi animam meam, et cetera, cum Psalmo, Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et cetera. Repetatur Officium, et postea dicatur Gloria Patri et Sicut erat. Deinde repetatur Officium; et hoc per totum annum observetur in Dominicis, et in omni Servitio Duplici sive Simplici novem Lectionum, et in Festis quæ pro Festis novem Lectionum habentur, tam de Temporali quam de Festis Sanctorum, et sexta die a Nativitate Domini, quocunque die contigerit, et quinta et sexta et Sabbato hebdomadarum Paschæ et Pentecostes, excepto a Dominica in Passione usque ad Cenam Domini, quando de Temporali agitur, et in commemoratione animarum.

Kyrie eleyson ter. Christe eleyson ter. Kyrie eleyson ter.

Non dicitur Gloria in excelsis per totum Adventum de quocunque dicitur Missa.

Oratio. Excita, Domine, potentiam tuam, et cetera. Memoria de sancta Maria. Oratio. Deus, qui de beatæ Mariæ. Deinde fiat memoratio de sancto Andrea, si ante Adventum evenerit ejus Festum ; vel de omnibus Sanctis, scilicet Conscientias; vel pro pace universalis

Ecclesiæ. Oratio. Ecclesiæ tuæ; vel aliqua alia quam Præcentor vel

Succentor assignaverit dicendam. aliis Dominicis per Adventum. Lectio Epistolæ beati Pauli. quia hora est, et cetera.

Eodem modo dicantur memorationes

Ad Romanos xiii. Fratres: Scientes

Chorus idem dicat, et prose

V.

Gradale. Universi qui te, et cetera. quatur totum Gradale, quod per totum annum observetur ad Missam, de quocunque fit Servitium. Gradale. Universi qui te, et cetera. Vias tuas, et cetera. Repetatur Gradale post Versum; quod per totum annum observetur in omni Servitio Duplici sive Simplici novem Lectionum, et in Festis quæ pro Festis novem Lectionum habentur, tam de Temporali quam de Festis Sanctorum, et sexta die a Nativitate Domini, quocunque die contigerit, ac etiam in omni Servitio trium Lectionum, quando non sequitur Alleluya, neque Tractus post Gradale. Deinde sequatur Alleluya cum Versu, eodem modo quo Gradale ; et post Alleluya reinceptum incipiatur Sequentia. Alleluya, Alleluya,

V. Ostende nobis, Domine, et cetera.

Sequentia. Salus æterna, et cetera.

Secundum Matthæum; Capitulum xxi. In illo tempore, Cum appropinquasset Jesus, et cetera.

Credo. Require ante Canonem.

Offertorium. Ad te, Domine, levavi, et cetera.

In

Secreta. Hæc sacra nos usque principium Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; et aliæ quæ ad memorias sunt adjunctæ. fine primæ Secretæ et ultimæ dicitur: Per Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Præfatio communis dicetur per totum Adventum quando de Temporali agitur.

Communio. Dominus dabit, et cetera.

Postcommunio.

memorias dicuntur.

Suscipiamus Domine, et cetera, et aliæ quæ ad

Et hoc per

Diaconus versus ad Altare dicat, Benedicamus Domino. totum annum observetur quando non dicitur Gloria in Excelsis, nisi in Missis pro Defunctis, ubi dicitur, Requiescant in pace. Amen.

[Notandum quod in Adventu et a Septuagesima usque ad Pascha omnibus diebus Dominicis, quando de Dominica agitur, Diaconus et Subdiaconus Casulis induantur ad Missam. In Festis vero Sanctorum et in Feriis quando dicitur de Dominica, Dalmatica et Tunica indui debent. In Jejuniis autem Quattuor Temporum et Vigiliis et in Feriis tantum in Albis esse debent, exceptis Vigiliis Paschæ et Pentecostes, et exceptis Quattuor Temporibus, quæ celebrantur in hebdomada Pentecostes, et ubi fiunt Ordines ; tunc enim Dalmatica et Tunica indui debent. Per reliquum vero tempus anni quotidie Dalmatica et Tunica utantur. Et semper infra prædictum tempus Adventûs et Septuagesimæ Missa cum Benedicamus finiatur. Per totum annum generaliter habeatur regula quod semper quando ad Missam dicitur Gloria in excelsis, ipsa Missa cum Ite, missa est finiatur.-MS. D.]

PRO PREGNANTIBUS ORATIO.

AD GLORIOSAM VIRGINEM MARIAM PRO PREGNANTIBUS ET IN PARTU

LABORANTIBUS.

Oratio.

O ancilla Christi, Maria mater Dei, pauperem exaudi peccatorem ad te vere suspirantem, ne matrum in utero periclitentur infantuli, qui propter defectum baptismi macula irretiti originali in limbum condescendunt, qui pars est inferni. Maria, itaque miseris succurre puerulis, qui pro gravi adeo protoplastorum nebula visione Dei ibi carent perpetua: O judicia Dei abyssus multa, qui licet sine culpa pereant, non tamen sine causa. Quam igitur perniciosus pomi vetiti Evæ fuit morsus, quo mors posteris sic concludebatur. Sed O quam felix fuit et lætabundus, O Maria, inter te et angelum dialogus, quo vita toti orbi oriebatur. Præ cæteris autem tuus videtur splendescere beatissimus absque dolore partus; per quem Evæ maledictio est soluta, nec minus benedictio mulieribus cunctis est condonata. Ad quam ergo refugient desolatæ prægnantes, nisi ad te, cunctarum consolatrix, cum lacrimis gementes? Audi eas, virgo immaculata; nec parentum aspiciat unigenitus tuus ad peccata. Sed parvulorum ululatus clementer exaudi, ne perenni subjiciantur inferni formidolosa adeo pæna. Eos denique

post sacri baptismatis undam regeneratos perducere digneris ad æterna gaudia. Amen.

Alia Oratio.

Pie et exaudibilis Domine Deus noster, Jesu Christe, clementiam tuam cum omni supplicatione deposcimus, ut per interventum et meritum beatæ et gloriosa semper virginis Mariæ, omniumque sanctorum Angelorum, Archangelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, electorum et omnium civium supernorum, Ecclesiæ tuæ sanctæ Catholicæ fidem augeas; rectoribus nostris pacem tribuas ; et nobis remissionem et indulgentiam peccatorum concedas. Amen. Infirmis salutem, lapsis reparationem, aeris commoditatem navigantibus, atque iter agentibus fidelibus iter prosperum ac salutis portum. Amen. Tribulatis et prægnantibus gaudium; oppressis relevationem; captivis, vinctis, peregrinis absolutionem et remissionem et ad patriam reversionem. Amen.

PROPRIUM MISSARUM

DE TEMPORE.

DOMINICA PRIMA ADVENTUS DOMINI.

Ad Missam. Officium.

Ad te levavi animam meam : Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui te expectant non confundentur.

Psalmus.

Vias tuas, Domine, demonstra mihi : et semitas tuas edoce me.
Oratio.

Excita, Domine, potentiam tuam et veni : ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis, te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. Qui vivis et regnas.

Lectio Epistolæ beati Pauli Apostoli ad Romanos (xii. 11-14).

Fratres Scientes quia hora est usque ad induimini Dominum Jesum Christum.

Grad. Universi qui te expectant non confundentur, Domine.

V. Vias tuas, Domine, notas fac mihi : et semitas tuas edoce me. Alleluya.

V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam : et salutare tuum da nobis.

Sequentia.

Salus æterna, indeficiens mundi vita,

Lux sempiterna, et redemptio vere nostra,

Condolens humana perire sæcla per tentantis numina,

Non linquens excelsa, adisti ima propria clementia.

Mox tua spontanea gratia assumens humana,

Quæ fuerant perdita omnia salvasti terrea, ferens mundo gaudia. Tu animas et corpora nostra, Christe, expia, ut possideas lucida nosmet habitacula;

Adventu primo justifica, in secundo nosque libera;

Ut cum facta luce magna, judicabis omnia,

Compti stola incorrupta nosmet tua subsequamur, rex, vestigia in cæli aula.

B

Evangelium secundum Matthæum (xxi. 1-9).

In illo tempore, Cum appropinquasset Jesus Hierosolymis usque ad Benedictus, qui venit in nomine Domini.

Credo.

Offertorium.

Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei, etenim universi qui te expectant non confundentur.

Secreta.

Hæc sacra nos, Domine, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium, Dominum nostrum Jesum Christum.

Communio.

Dominus dabit benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum. Postcommunio.

Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui: et reparationis nostræ ventura sollemnia congruis honoribus præcedamus. Per Dominum.

Officium. Ad te levavi.

FERIA SECUNDA.

Ps. Vias tuas, Domine. Statim sequitur Gloria Patri. Deinde repetatur Officium, quod per totum annum observetur in omni Servitio trium Lectionum, sive Chorus regitur sive non, tam de Temporali quam de Festis Sanctorum, sexta die a Nativitate Domini excepta. Tamen omittitur Gloria Patri infra Passionem, et in Missis pro Defunctis, ut supra in Dominica notatur.

Oratio. Excita, Domine, potentiam, ut supra. Et dicuntur memoriæ de Domina et omnibus Sanctis quæ dicendæ sunt singulis diebus Ferialibus usque ad Vigiliam Nativitatis Domini: infra Octavas vero sancti Andreæ post memoriam de Domina fiat de eo memoria: tertia pro pace vel alia, prout Succentor assignare voluerit; quarta concludatur de omnibus Sanctis, quæ memoria semper erit ultima.

Epistola. Scientes quia hora est.

Gradale. Universi.

V. Vias tuas.

Non repetatur Gradale post suum Versum: quod per totum annum observetur in omni Servitio trium Lectionum, tam de Temporali quam de Festis Sanctorum, quando Alleluya sequitur vel Tractus, sive Chorus regitur sive non, sexta die a Nativitate Domini excepta: nec in Missis, quæ in Capitulo dicuntur in Dominicis et in processionibus ac etiam in Feriis Quattuor Temporum, in quibus Gradalia quæ præcedunt Epistolam similiter non repetuntur.

Alleluya. V. Ostende nobis.

Post Versum repetatur, Alleluya.

Initium Sancti Evangelii secundum Marcum (i. 2-8). Sicut Scriptum est in Esaia Propheta usque ad baptizabit vos Spiritu Sancto, et cetera, ut in Dominica.

Et notandum est, quod si in quarta vel sexta Feria aliquod Festum contigerit, unde fieri debeat Servitium, tunc Epistola et Evangelium dicta Feria alio die legantur, scilicet Epistola et Evangelium de quarta Feria in

« PoprzedniaDalej »