Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA DEDICATORIA.

limis. Diu est quod pars prior typis parata erat. Cur ergo, inquies, cum reliqua facillima erat, tam diu editionem expectavimus? Quid interea fecisti? Dicam : ἐθηριομάχησα. Sunt enim et mihi mei Demetrii et Alexandri, quorum ipyaoiais obstare velle falso existimatus sum. Dum ergo clamoribus et conviciis illorum necessario responderem, fecit concertatio longa ut nimis sit dilata editio. Statueram, elementis his ad finem perductis, stylum abjicere. Sed ut hominum profitentium scientias mores esse nunc video, spem illam abjicio, stylum retineo; nam et hæc fortasse defendenda erunt. Sacrificiis importune semper fuerunt muscæ. Faciam ergo, ut Domitianus Imperator; configam stylo muscas.

Ita inquam, nisi

dederis tu quod agam melius. Sum enim,

Excellentiæ tuæ

Servus humillimus,

Die 24 Junii, 1658.

THOMAS HOBBES.

[blocks in formation]

3. De Objecti Loco apparente per Visionem directam

4. De Repræsentatione Objecti in Perspectiva

5. De Loco Objecti apparente in Speculis Planis et Convexis
per Reflectionem

6. De Loco Objecti apparente per Reflectionem in Speculo
sphærice concavo

PAG.

1

7

18

29

· 40

[ocr errors]

47

7. De Loco apparente Objecti Visi per Refractionem unicam 59
8. De Visione post duas Refractiones, sive de Dioptris vul-
garibus -

9. De Dioptris duplicatis, sive de Telescopio et Microscopio
10. De Sermone

11. De Appetitu et Fuga

[ocr errors]

65

77

88

94

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAP.

INDEX CAPITUM LIBRI DE CIVE.

SUB TITULO IMPERII.

PAG.

5. De Causis et Generatione Civitatis

6. De Jure ejus, sive Concilii sive Hominis unius, qui in Civi-
tate cum summa Potestate est

-

- 209

[ocr errors]

- 216

7. De tribus Civitatum Speciebus, Democratia, Aristocratia,

Monarchia

- 235
249

8. De Jure Dominorum in Servos
9. De Jure Parentum in Liberos, et de Regno Patrimoniali - 254
10. Specierum trium Civitatis, quoad incommoda, singularum

Comparatio

- 264

11. Loca et Exempla Scripturæ Sacræ de Jure Regni, quæ

secunda videntur antedictis

- 278

12. De Causis internis Civitatem dissolventibus

- 284

13. De Officiis eorum qui summum Imperium administrant
14. De Legibus et Peccatis

- 297

[ocr errors]

- 311

[blocks in formation]

SECTIO II.

DE HOMINE.

L

CAPUT I.

1. De generis humani origine prima:-2. Nutritione:-3. Dissolutione: 4. Generatione: pauca et generalissima.

1.

De generis

humani ori,

gine prima:

1. De origine generis humani sententias philoso- SECT. II. phorum antiquissimorum fuisse celeberrimas duas, testatur veteris historiæ transcriptor Diodorus Siculus. Alteram eorum, qui, cum mundum æternum esse statuissent, necesse habebant etiam hominum genus ab æterno extitisse dicere. Alteram eorum, qui mundum definito tempore incepisse existimabant, et illi, sententiæ suæ convenienter, fuisse dicebant ab initio rerum cœli et terræ, utriusque natura permista, faciem unam; postea vero discedentibus a se invicem corporibus, mundum hunc visibilem aeremque motum continuum accepisse ; et alia quidem sursum elevata constituisse solem et astra, quæ, in totius mundi et aeris conversione deprehensa, una cum mundo et aere circumferuntur; alia autem subsidentia colluviem constituisse teneram et cœnosam super axem proprium perpetuo motam; ex qua secedentibus partibus, ex humidis

VOL. II.

B

1:

SECT. II. factum esse mare, ex solidioribus terram, initio quidem satis teneram, postea vero a splendore solis factam compactiorem. Qua mollitie telluris, in locis soli subjectioribus, factum esse ajunt, ut in locis paludosis tumores sive pustulæ quædam enascerentur, membranulas habentes ex quibus post perustis perfractisque omne genus animalium, etiam homines, excludebantur. Propinqua quidem hæc sunt iis quæ traduntur in capite primo Geneseos, sed non eadem. Nam discesserunt quidem a se invicem corpora, et ad sua quæque loca abierunt homogenea; sed propter motum spiritus Dei, qui super illam abyssi faciem unam ferebatur. Produxit etiam terra omne genus animalium; sed virtute verbi divini, et excepto homine, qui post cætera animalia ad Dei similitudinem creatus est. Attamen qui sic philosophati sunt, quantum sine revelatione divina assequi licuit tantum videntur assequuti. Prima enim universi generatio et dissolutio, nisi conditori ejus, nemini cognita est. Primam ergo generis humani originem talem esse credimus qualem in lege sacra a Moyse traditam didicimus.

Nutritione :

2. Nutritio hominis quomodo ex cibis quotidie perficitur, sensui fere manifestum est. Cibus enim motu illo, quem deglutitionem dicimus, dejicitur in ventriculum. Ventriculus motu quodam sibi proprio dejectum jactat, ita ut misceat et emolliat; truditque in intestina. Intestina emollitum protrudunt, et partem ejus tenuissimam, id est chylum, per motum peristalticum, cogunt in venas lacteas; venæ lacteæ in subclaviares, hæ in cavam exonerant; vena cava in cor, ubi cum sanguine miscetur; et cor in arterias. Partem autem ejus

« PoprzedniaDalej »