Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECT. II. 10.

homini proprius.

CAPUT X.

DE SERMONE ET SCIENTIIS.

1. Sermo definitus; homini proprius. 2. Sermonis origo. 3. Sermonis commoda et incommoda. 4. Scientia et demonstratio oriuntur ex cognitione causarum. 5. Theoremata demonstrabilia sunt in iis tantum rebus quarum causæ in nostra potestate sunt; in cæteris tantum demonstrabile est ita esse posse.

1. SERMO sive oratio est vocabulorum contextus arbitrio hominum constitutorum, ad significandam Sermo definitus; seriem conceptuum earum rerum quas cogitamus. Itaque ut vocabulum est ad ideam sive conceptum unius rei, ita est sermo ad discursum animi. Et videtur homini proprius esse. Nam etsi nonnulla animalia bruta concipiunt, usu docta, ea quæ volumus et imperamus, propter verba, non tamen id faciunt propter verba quatenus verba, sed quatenus signa sunt; nam ad quam rem significandam arbitrio hominum constituta sunt, nesciunt.

Significatio autem, quæ fit per vocem unius ad alterum in eodem genere animalium, ideo sermo non est, quia non arbitrio ipsorum sed necessitate naturæ suæ voces illæ, quibus spes, metus, gaudium, etc., significantur, ab ipsis passionibus vi exprimuntur. Fit itaque in animalibus, quorum vocibus minimam contingit inesse varietatem, ut altera ab alteris diversitate vocum in periculis moneantur ut fugiant, evocentur ad pastum, excitentur ad cantum, solicitentur ad amorem; non tamen voces illæ sermo sunt, cum non voluntate ipsorum constitutæ sint, sed erumpant vi naturæ a proprio

10.

cujusque metu, gaudio, cupidine, et cæteris passi- SECT. II. onibus; id quod non est loqui, ut ex eo manifestum est, quod animalium, quæ ejusdem sunt speciei, ubivis terrarum voces eædem, hominum diversæ sunt. Itaque cætera animalia etiam intellectu carent. Est enim intellectus imaginatio quidem, sed quæ oritur ex verborum significatione constituta.

2. Cum autem vocabula ex constituto humano Sermonis origo. orta esse dixerim, quæret fortasse aliquis, quorum hominum constitutiones tantum valuere, ut beneficium, quantum præstat nobis sermo, in genus humanum conferre potuerunt. Nam convenisse quondam in consilium homines, ut verba verborumque contextus quid significarent decreto statuerent, incredibile est. Credibile ergo est nomina ab initio pauca fuisse, et earum rerum quæ maxime erant familiares. Itaque primus homo suo arbitrio animalibus quibusdam tantum nomina imposuit, nimirum quæ a Deo in conspectum ejus adducta erant; deinde rebus aliis, prout aliæ aliæque rerum species sensibus ejus sese obtulerunt; quæ nomina a patribus accepta filii posteris suis tradiderunt, qui etiam alia adinvenerunt. Sed cum in capite secundo Geneseos prius dicatur Deus esum fructus arboris scientiæ boni et mali prohibuisse, quam Adamus dedisset nomina rebus ullis, quomodo mandatum Dei intelligere potuit ille, qui quid esset edere, quid fructus, quid arbor, quid scientia, quid denique bonum vel malum, adhuc ignoravit? Necesse ergo est ut prohibitionem illam divinam intellexerit Adamus non ex vi verborum, sed modo aliquo supernaturali, ut paulo post manifestum fit ex eo, quod interrogat eum Deus, quis illi indicavit quod esset nudus. Similiter, quomodo potuit ser

10.

SECT. II. pentem intelligere loquentem de morte, cujus nullam habere potuit ideam Adamus, primus mortalium ? Hæc ergo naturali modo intelligi non potuerunt; et per consequens, origo sermonis naturaliter alia esse non potuit præter ipsius hominis arbitrium. Quod magis adhuc perspicuum est ex linguarum ad Babel oblivione. Nam ex eo tempore linguæ ortæ sunt diversæ, et a singulis hominibus in singulas gentes derivatæ. Quod autem dicunt aliqui, imposita esse singulis rebus nomina juxta ipsarum rerum naturam, puerile est. Qui enim fieri potuit, cum una sit ubique natura rerum, diversæ tamen essent linguæ ? Et quid habet affine vox, id est sonus, et animal, quod est corpus ?

commoda et

Sermonis 3. Ab oratione quæ contingunt commoda, præincommoda cipua hæc sunt. Primo, quod ope nominum numeralium homo possit numerare non modo unitates, sed etiam una, quæcunque ea sunt; ut corpora, quatenus sunt ullo modo quanta, sive longa, sive longa et lata, sive longa lata et crassa; eademque componere, minuere, et per numeros multiplicare et dividere, et inter se comparare; etiam tempora, motum, pondera, et in qualitatibus gradus intensionis et remissionis calculo subjicere. Ex quibus rebus vitæ humanæ, supra conditionem cæterorum animalium, ingentia commoda oriuntur. Artium enim harum usus quantus sit in mensurandis corporibus, in calculo temporum, in computatione motuum cœlestium, in orbis terrarum descriptione, in navigationibus, in ædificiis, in machinis aliisque rebus necessariis, nemo est qui nescit. Quæ omnia a numeratione proficiscuntur, a sermone autem numeratio. Secundo, quod alter alterum docere, id est, scientiam suam alteri communicare, quod

10.

commoda et incommoda.

monere, quod consulere possit, ab eadem habet SECT. II. oratione; ita ut bonum, per se magnum, fiat jam communicando adhuc majus. Tertio, quod im- Sermonis perare et imperata intelligere possimus, beneficium sermonis est, et quidem maximum. Nam sine eo nulla esset inter homines societas, nulla pax, et consequenter nulla disciplina; sed feritas primo, et deinde solitudo, et pro domiciliis latibula. Quanquam enim quibusdam animalibus suæ quædam sint politiæ, non sunt tamen illæ illis satis magni momenti ad bene vivendum; neque ergo merentur ut illas consideremus; inveniunturque in animalibus tantum inermibus nec multarum rerum indigis: in quorum numero homo non est, qui quantum enses et sclopeti, arma hominum, superant arma brutorum, cornua, dentes, aculeos, tantum homo lupos, ursos, serpentes, qui ultra famem rapaces non sunt, nec nisi lacessiti sæviunt, rapacitate et sevitia superat, etiam fame futura famelicus. Ex quo facile intelligitur quantum orationi debemus, qua sociati et in pacta consentientes, secure, beate, ornate vivimus; vivere, inquam, possumus si volumus. Sed sunt quoque orationi sua incommoda; nimirum, quod homo, cum solus animalium, propter vocabulorum significationem universalem, regulas sibi, cum in aliis artibus, tum in arte vivendi, excogitare possit generales, solus etiam falsis uti potest, easdemque aliis utendas tradere. Itaque latius et

periculosius errat homo, quam possunt errare cœtera animalia. Etiam homo, si libuerit, (libebit autem quoties consiliis suis videbitur expedire,) poterit quæ falsa esse scit data opera docere, id est, mentiri, et animos hominum conditionibus societatis et pacis infestos reddere: id quod in so

10.

SECT. II. cietatibus aliorum animalium contingere non potest; quia quæ bene et male sibi sunt, suis sensibus non aliorum æstimant querimoniis, quarum querimoniarum causas, nisi vident, intelligere non possunt. Præterea, consuetudine audiendi contingit aliquando iis, qui philosophos et scholasticos audiunt, ut verba quæ audiunt, etsi nulla ex illis sententia exprimi possit, qualia sunt illa quæ a doctoribus ad ignorantiam suam tegendam inventa sunt, temere tamen recipiunt, iisque utuntur, putantes se dicere aliquid cum nihil dicant. Denique propter loquendi facilitatem homo, quæ ne cogitat quidem, loquitur, et quæ loquitur credit vera esse, et seipsum decipere potest; bestia seipsam fallere non potest. Itaque oratione homo non melior fit, sed potentior.

Scientia et demonstratio ori

one causarum.

4. Scientia intelligitur de theorematum, id est, de untur ex cogni- propositionum generalium veritate, id est, de veritate consequentiarum. Quando vero de veritate facti agitur, non proprie scientia, sed simpliciter cognitio dicitur. Itaque scientia ea quidem, qua scimus propositum aliquod theorema esse verum, est cognitio a causis, sive a generatione subjecti per rectam ratiocinationem derivata. Ea vero, qua scimus tantum possibile esse ut theorema tale verum sit, est cognitio derivata per legitimam ratiocinationem ab experientia effectuum. Quæ quidem derivationes ambæ vocari solent demonstrationes potior tamen illa quam hæc; et quidem merito; præstat enim scire quomodo possimus præsentibus causis optime uti, quam irrevocabile præteritum, quale fuit, cognoscere. Itaque earum tantum rerum scientia per demonstrationem illam a priore hominibus concessa est, quarum generatio dependet ab ipsorum hominum arbitrio.

« PoprzedniaDalej »