Obrazy na stronie
PDF
ePub

1.

nutritioni idoneam portant arteriæ carotides ad SECT. II. cerebrum; unde transmittitur colata per nervos, et discissa in innumera minutissima fila fit caro. Interea sanguis, per aortam et ramulos ejus in musculos delatus, carnem jam factam tingit rubedine.

Præterea eodem motu arteriarum, quo sanguis in musculos defertur, saturatis musculis cogitur in venas capillares; et ne pondere suo restitet, valvulis sustinetur; proceditque ad venam cavam, atque inde rursus ad cor, et ita, recepto novo chylo, per arterias ad musculos circulando. Atque hæc, excepto quod dicitur de generatione carnis per nervos, de quo ulterius inquirendum, experimentis confirmata sunt.

Quamdiu sanguis ea, qua dictum est, via circulatur, tamdiu homo vivit. Quamdiu autem cor motum suum systolæ et diastolæ retinet, tamdiu sanguis circulatur. Sed unde habet motum illum cor? A motu aliquo in sanguine, an sanguis motum suum habet a corde? Constat infantem, dum in utero est matris, motum cordis habere a motu sanguinis materni, et vitam a vita matris cui adhæret. Manifestum etiam est, cum ex utero exierit et aerem semel hauserit, non posse postea sine aere vivere. Sequitur ergo vitam, id est, motum cordis dependere ab aere, et proinde aerem vel aliquid, quod cum aere imbibitur, causam esse motus cordis. Quicquid autem sit in aere quod cor movet, necesse est ut prius moveat sanguinem. Nam haustus aer transit per arteriam asperam in parenchyma pulmonum, nec ad cor pervenire potest nisi intret in arteriam venosam, et ita secundo cursu sanguinis ad cor deferatur. Itaque id, quod in aere existens motum suum sanguini imprimit,

Nutritione :

SECT. I. cordis diastolem efficit. Quo facto cor per arterias sanguinem exonerat, qui motus dicitur systole.

1.

Nutritione:

Ut autem quid illud sit in aere, quod motu suo sanguinem in venis movere possit, concipiamus, considerare oportet an in omni aere æque vivatur. Constat autem contrarium. Aer, si æther merus esset, homogeneus esset; et proinde in omni aere æque viveretur; imo non omnino viveretur, cum merus aer ita movere sanguinem, ut nascatur inde cordis systole et diastole, non possit. Præterea cognitum experientia est, aere pauco, sed in vesicam vi intruso et parce hausto, durari posse in fundo maris sex horis continuis; quod fieri impossibile esset, si aer ille intrusus merus esset. Nam aer semel haustus et efflatus, quantumvis refrigeratus, iterum receptus vitæ inutilis est. Sunt ergo in aere corpuscula aliqua præ exiguitate invisibilia, quæ motum hunc sanguinis in venis, quo cor movetur, efficiunt motu suo naturali. Nimirum, ut in mari sal, ita est in aere sali aliquid homologum, ceu nitrum, quod per respirationem in sanguinem receptum illum agitat fermentatque, venas et cor distendit, et per cordis systolem, mediantibus arteriis, in habitum corporis humani distribuitur. Motus autem, quem corpuscula talia habere debent, alius esse non potest quam is quem (cap. XXI. sect. De Corpore) motum simplicem appellavimus, et fermentationis omnis causam esse demonstravimus. Neque cuiquam mirum hoc videri debet, cum sanguinis et cordis motum sisti, morbosque et mortem ex haustu aeris insalubris, id est ex quibusdam corpusculis vitæ rationibus contrariis in aere existentibus sæpissime sequi videamus, et contra, ex aliis vitam et sanitatem conservari. Sicut enim

1.

non ab aere puro sive æthere, sed ex corpusculis SECT. II. in ipso fluitantibus motumque habentibus vitali motui sanguinis contrarium nascuntur morbi epidemici, ita ex corpusculis terreis motu præditis naturæ nostræ congruo vita et motus sanguinis debitus continuatur.

3. Mortis autem, id est cessationis sanguinis, Dissolutione: præter vim externam variæ sunt causæ. Ut primo, vasorum in quibus circumfertur sanguis obstructiones. Nam fieri potest per contumaciam musculorum ut via sanguinis obstruatur. Contumacia autem musculorum tunc fit, quando humor aliquis viscosus vel mucosus in ipsis musculis congelatur; unde fit ut sanguis arterialis per arterias capillares non modo difficulter transeat, sed etiam non sine difficultate recipiatur in capillares venas. Unde febres, et ni vis motus cordis vincat, mors. Secundo, si materia purulenta aliqua in ipsis venis sanguini immista fluitet, idem erit in sanguine per arterias in musculos extrudendo cordis labor, id est, febris, et succumbente corde mors, vincente, ulcera in carne, nimirum a materia purulenta per musculos extrusa. Hujusmodi autem materia in venis nascitur exulceratis; quod fieri potest ab iis corpusculis quæ hauriuntur per respirationem et intrantia in sanguinem vasa corrodunt, vel ipsum sanguinem coagulant, ut in morbis pestilentibus. Fieri etiam potest a corpusculis quæ in cibo vel potu recipiuntur; quæ, cum chylo intrantia in venas, ipsas exulcerant. Idem etiam fieri potest a morsu serpentum et canum rabidorum, unde vulnerata aliqua vena, vel utcunque veneno in sanguinem misso, fit exulceratio in venis sanguinem venenatum recipientibus. Denique, undecunque

1.

SECT. II. ad venarum interna pateat aditus, inde incipere potest vasorum exulceratio, ut in lue venerea, initio facto a meatu urinario, prorepit venenum per ureteres, renes, venas emulgentes et cavam secundo sanguine ad cor, et inde per arterias in corporis habitum. Eodem modo fiunt morbi et mortes propter obstructionem materiæ quæ defertur per nervos. Cumque aliæ multæ sint mortis et morborum viæ, omnium tamen unum est opus, ut sanguinem sistant, vel intercipiant, vel exhauriant, vel aliquo modo impediant; de quibus fusius dicere professio est medicorum.

Generatione.

4. Quod ad generationem hominis attinet, eodem fere modo procedit quo generatio plantarum. Materia plantarum est ipsa terra, quam calore evocatam format motus seminis specificus in plantam proprii generis. Similiter in generatione hominis, materia fœtus est sanguis maternus, quem utriusque parentis humor prolificus movet formatque in speciem humanam. Nimirum, reciprocante serra amoris fit fermentatio, et inde vasorum distentio, et humoris prolifici eruptio et in sulcos soli muliebris intrusio, ubi sanguinem paulatim descendentem motu suo specifico format in hominem.

Possem hæc minutius explicare, nisi instituissem non tam corporis quam animæ facultates investigare. Itaque ad sensus procedo: satis habens si hujusmodi res attigero tantum, plenius autem tractandas aliis reliquero; qui, si machinas omnes tum generationis tum nutritionis satis perspexerint, nec tamen eas a mente aliqua conditas ordinatasque ad sua quasque officia viderint, ipsi profecto sine mente esse censendi sunt.

CAPUT II.

DE LINEA VISUALI, ET PERCEPTIONE MOTUS. 1. Introductio.-2. Linea visualis quænam sit, et quæ inde consequuntur oculis vulgaribus.-3. Visio ab exiguitate objecti confusa.-4. Visionis confusio a vitio oculorum.-5. Quomodo in visione objecta longiora videntur quam sunt.-6. Quomodo in visione videantur moveri quæ non moventur, propter motum videntis.-7. Quomodo in visione moveri videntur quæ non moventur, propter agitationem partium cerebri, nervi optici, et retinæ.

VISIO distincta et figurata est, quando lumen, vel color figuram habet, cujus partes ab objecti partibus efficiuntur, et iisdem ordinatim singulæ singulis respondent.

Lumen autem et color ita figuratus imago dicitur. Natura autem insitum est omni animali, ut primo intuitu imaginem illam ipsam rem visam esse putent, vel saltem aliquod corpus quod ipsam rem simili situ partium exacte referat. Imo homines, si valde paucos, qui judicia sensuum ratione correxerunt, excipias, imaginem illam putant esse objectum ipsum, nec sine disciplina in animum inducere possunt solem et astra majora esse aut remotiora quam videntur.

Quare autem objectum modo majus, modo minus, modo propius, modo longinquius, modo una, modo alia figura apparet, quanquam multi demonstrare conati sunt, a nemine tamen, quod scio, demonstratum est. Quod tamen minime miror, quia lumen et colorem non objectorum accidentia, sed phantasmata nostra esse, ne suspicari quidem cuiquam contigit. Itaque, cum de loco imaginis nihil hac

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »