Obrazy na stronie
PDF
ePub

titudine, unquam pugnandum esse.

Nunc quod bellum

gladiis vel calamis perpetuum sit: quod non sit juris et legum naturalium major scientia hodie quam olim : quod sententiis philosophorum utraque pars suum jus tueatur: quod alii laudent, alii vituperent eandem actionem: quod idem nunc probet quæ alio tempore damnat, et sua facta in aliis aliter æstimet: signa manifestissima sunt, nihil profuisse ad scientiam veritatis quæ hactenus scripta sunt a philosophis moralibus; placuisse vero non illuminando animum, sed venusta et secunda affectibus oratione opiniones temere receptas confirmando. Huic ergo philosophiæ parti idem contigit quod viis publicis, quibus omnes ingrediuntur euntque prorsum et retrorsum; alii animi causa inambulant, alii rixantur, sed nihil seritur. Cujus rei unica hæc videtur esse ratio, quod nemo eorum, qui materiam hanc tractarunt, commodo usus sit docendi principio. Non enim, ut in circulo, initium scientiæ arbitrio nostro sumi potest. Incipit in ipsis dubitandi tenebris filum quoddam rationis, cujus ductu evaditur in lucem clarissimam; ibi principium. docendi est; inde ad solvenda dubia converso itinere lux referenda est. Quoties ergo scriptor filum illud vel inscitia deserit vel cupiditatibus abrumpit, non scientiæ, sed errationum suarum vestigia literis describit. propter, cum cogitationes meas ad inquisitionem justitiæ naturalis convertissem, admonitus sum ab ipsa

Qua

justitiæ appellatione, qua constans voluntas unicuique jus suum tribuendi significatur, quærendum prius esse, unde esset quod quis rem aliquam suam potius quam alienam esse diceret. Quod cum non a natura, sed a consensu hominum profectum constaret; nam quæ natura in medium protulit, homines postea distribuerunt ; ducebar inde ad quæstionem aliam, nimirum, cui bono et qua necessitate coacti, cum omnia essent omnium, voluerint potius sua cuique esse propria. Videbam autem ex communitate rerum bellum atque inde omne genus calamitatis, hominibus de earum usu per vim certantibus, necessario sequuturum esse; id quod omnes natura fugiunt. Nactus ergo duo certissima naturæ humanæ postulata, unum cupiditatis naturalis, qua quisque rerum communium usum postulat sibi proprium ; alterum rationis naturalis, qua quisque mortem violentam tanquam summum naturæ malum studet evitare; ab his principiis pactorum et fidei conservandæ necessitatem, atque inde virtutis moralis officiorumque civilium elementa, in hac opella, evidentissima connexione videor mihi demonstrasse. Quod adjectum est de regno Dei, eo consilio factum est, ne quid inter dictata Dei per naturam, et legem Dei traditam in Scripturis, repugnantiæ esse videretur. Operam etiam diligentem per totum cursum orationis meæ dedi, ne quid de legibus cujuscunque nationis civilibus dicerem, id est, ne ad

litora accederem tum scopulis, tum præsentibus procellis periculosa. Quantum laboris diligentiæque in veritate investiganda adhibitum sit, scio. Quid effecerim nescio: nam inventa nostra omnes præ amore minus recte æstimamus. Itaque libellum hunc censuræ tuæ quam favori prius offero, ut apud quem certissimis experimentis exploratum habeam, opiniones neque celebritate authorum, neque novitate sua, neque specie orationis, sed firmitudine rationum favorabiles fieri. Si arrideat, id est, si nervosus, si utilis, si non vulgaris sit, tum demum eum tibi, excellentissime Domine, præsidium et decus meum, humillime dico dedicoque; sin erraverim, testem tamen habes gratitudinis meæ, quod otium, beneficio tuo concessum, ad gratiam tuam promerendam uti voluerim. Te Deus optimus maximus in statione hac mortali civem optimum protegat, eaque peracta, sed longissima, civitatis cœlestis gloria coronet.

Excellentiæ tuæ servus humillimus,

Parisiis, Nov. 1, 1646.

THOMAS HOBBIUS.

PRÆFATIO

AD LECTORES.

QUÆ res attentam lectionem promissæ efficere maxime posse videntur, rei tractandæ dignitas et utilitas, tractandi recta methodus, causa et consilium in scribendo probum, scribentis denique moderatio, eas, lectores, vobis promitto, atque oculis aliquatenus ex hoc loco prospiciendas exhibeo. Describuntur hoc libello hominum officia, primo ut hominum, deinde ut civium, postremo ut Christianorum. Quibus officiis cum juris naturalis gentiumque elementa, justitiæque origo et vis, tum etiam religionis Christianæ, quantum patitur instituti modus, essentia continetur.

Quod quidem doctrinæ genus, excepto quod spectat ad religionem Christianam, sapientum antiquissimi non nisi carminibus decoratum, vel allegoriis adumbratum, quasi imperii mysterium quoddam pulcherrimum et sacrosanctum, ne privatorum hominum disputationibus contaminaretur, posteris tradendum esse censuere. Philosophi interea alii, cum generis humani commodo,

rerum figuras et motus, alii, sine incommodo, rerum naturas et causas contemplabantur. Temporibus autem quæ insequuta sunt, scientiam hanc civilem, etsi non penitus perspectam, aliqua tamen ex parte in reipublicæ regimine tanquam per nubem pellucentem, primus adamasse dicitur Socrates, itaque coluisse, ut, despecta desertaque omni alia philosophiæ parte, solam hanc ingenio suo dignam judicaret. Post eum Plato, Aristoteles, Cicero, cæterique philosophi Græci, Latini, denique omnes omnium gentium non modo philosophi, sed etiam otiosi, quasi facilem, nullo studio ambiendam, cujuslibet ingenio naturali expositam et prostitutam attrectaverunt attrectantque. Quodque ad dignitatem ejus præcipue facit, illi, qui eam se habere putant vel eo loco sunt ut habere debeant, adeo sibi in ejus specie vehementer placent, ut reliquarum scientiarum studiosos haberi et vocari ingeniosos, doctos, eruditos, quidlibet præter prudentes, æquo animo ferant. Nam nomen hoc propter excellentiam peritiæ civilis sibi solis deberi arbitrantur. Sive igitur scientiarum dignitas ex dignitate eorum ad quos pertinent, sive ex numero eorum qui de ipsis scripserunt, sive ex judicio sapientissimorum hominum æstimanda est, dignissima certe scientiarum hæc ipsa est, quæ ad principes pertinet, hominesque in regendo genere humano occupatos; cujus etiam falsa specie omnes fere homines delectantur; et in qua phi

« PoprzedniaDalej »