lectationem deliquisti. Amen. Hæc autem unctio ad lumbos omittitur semper in feminis et etiam in viris, qui ob infirmitatem vix aut sine periculo moveri non possunt. Quibus peractis Sacerdos dicit: Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleiPater noster, etc. son. V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. V. Salvum fac servum tuum (ancillam tuam, Domine. R. Deus meus, sperantem in te. V. Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto, R. Et de Sion tuere eum (eam). V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis. R. A facie inimici. V. Nihil proficiat inimicus in eo (ea). R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus. DOMINE Deus, qui per Apostolum tuum Jacobum locutus es: Infirmatur quis in vobis? inducat Presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei; cura, quæsumus, Redemptor noster, gratia sancti Spiritus languores istius infirmi (infirmæ) ejusque sana vulnera et dimitte peccata, atque dolores cunctos mentis et corporis ab eo (ea) expelle, plenamque interius et exterius sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiae tuae restitutus (restituta) ad pristina reparetur officia: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in sæcula sæculorum. Amen. Oremus. RESPICE, quæsumus, Domine, famulum tuum (ancillam tuam) N., in infirmitate sui corporis fatiscentem et animam refove, quam creasti, ut castigationibus emendatus (a) se tua sentiat medicina salvatum (am). Per Christum Dominum nostrum. Amen. Oremus. DOMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui benedictionis tuæ gratiam ægris infundendo corporibus facturam tuam multiplici pietate custodis: ad invocationem tui nominis benignus assiste; ut famulum tuum (ancillam tuam) ab ægritudine liberatum (am), et sanitate donatum (am), dextera tua erigas, virtute confirmes, potestate tuearis atque Ecclesiae tuæ sanctæ cum omni desiderata prosperitate restituas. Per Christum Dominum nostrum. Amen. In casu maximi periculi uti licet * hac forma: Per istam + sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus, quidquid deliquisti per sensus, visum, auditum, gustum, odoratum et tactum. Amen. * Si mortis periculum adeo immineat, ut omnes unctiones Ordodandi Absolutionem Generalem in Articulo Mortis. Sacerdos ingrediens cubiculum infirmi dicat: V. Pax huic domui. R. Et omnibus habitantibus in ea. Deinde ægrotum, et cubiculum, et circumstantes aspergat Aqua benedicta, dicendo Antiphonam: Asperges me, etc. Quod si ægrotus voluerit confiteri, audiat illum, et absolvat. Si Confessionem non petat, excitet illum ad eliciendum actum contritionis; de hujus Benedictionis efficacia ac virtute, si tempus ferat, breviter admoneat; tum instruat, atque hortetur, ut morbi incommoda ac dolores in anteactæ vitæ expiationem libenter perferat, Deoque sese paratum offerat ad ultro acceptandum quidquid ei placuerit, et mortem ipsam patienter obeundam in satisfactionem pœnarum, quas peccando promeruit. non videantur posse debito modo peragi, sacerdos faciat unam unctionem, sub conditione si valeat, in aliquo sensu (consultius tamen in fronte, cum omnium sensuum nervi descendant a capite), utens forma ut supra; ideo præmittendo verbum deliquisti quia si proferatur in fine et interim aeger moriatur, nullum est Sacramentum. Si ægrotus supervivat, unctionem repetendæ sunt in singulis sensibus et addendæ caeteræ omissæ orationes. Tum piis ipsum verbis consoletur, in spem erigens, fore, ut ex divinæ munificentiæ largitate eam pœnarum remissionem et vitam sit consecuturus æternam.-Tunc pergit: V. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum et terram. Antiphona: Ne reminiscaris, Domine, delicta famuli tui (ancillæ tuæ), neque vindictam sumas de pecсаtis ejus. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleiPater noster, etc. son. V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. V. Salvum (am) fac servum tuum (ancillam tuam). R. Deus meus, sperantem in te. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus. CLEMENTISSIME Deus, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui neminem vis |