Obrazy na stronie
PDF
ePub

Oremus.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro (sorori nostræ) sacrosanctum Corpus Domini nostri Jesu Christi, Filii tui, tam corpori, quam animæ prosit ad remedium sempiternum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus. Per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

Si altera sacra species reportanda sit ad ecclesiam, Sacerdos antequam ab infirmo discedat, genuflectit, surgit et accipiens vas cum Sacramento, facit cum eo signum crucis, nihil dicens, et cum pervenerit ad Ecclesiam, ponit Sacramentum super Altare, adorat et deinde dicit: V. Panem de cœlo præstitisti eis.

R. Omne delectamentum in se habentem.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue quæsumus; ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra

mysteria venerari: ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus. Per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

Postea cum Sacramento in pyxide velo cooperta facit signum crucis super populum nihil dicens. Postremo illud in loco suo reponat.

Ordo Administrandi Sacramentum Extremæ

Unctionis.

Sacerdos, cum pervenerit ad locum, ubi jacet infirmus, aqua benedicta et cubiculum et circumstantes aspergit, dicens Antiphonam:

Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor.

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat, etc.

Deinde repetitur Antiphona: Asperges me. Quodsi ægrotus voluerit confiteri, audiat illum, et absolvat. Deinde piis verbis illum consoletur, et de hujus Sacra

menti vi atque efficacia, si tempus ferat, breviter admoneat, et quantum opus sit, ejus animam confirmet et in spem erigat vitæ aeternæ.

Postea dicat: V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit cœlum et terram.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spirito tuo.

Oremus.

INTROEAT, Domine Jesu Christe, domum hanc sub nostræ humilitatis ingressu, æterna felicitas, divina prosperitas, serena lætitia, caritas fructuosa, sanitas sempiterna; effugiat ex hoc loco accessus dæmonum; adsint Angeli pacis, domumque hanc deserat omnis maligna discordia. Magnifica, Domine, super nos nomen sanctum tuum; et benedic nostræ conversationi: sanctifica nostræ humilitatis ingressum, qui sanctus et qui pius es, et permanes cum Patre et Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. Amen.

Oremus, et deprecemur Dominum nostrum Jesum Christum, ut benedicendo benedicat + hoc tabernaculum et omnes habitantes in eo, et

det eis Angelum bonum custodem, et faciat eos sibi servire ad considerandum mirabilia de lege sua; avertat ab eis omnes contrarias potestates: eripiat eos ab omni formidine et ab omni perturbatione, ac sanos in hoc tabernaculo custodire dignetur. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Oremus.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de cœlis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes hautantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum.

Amen.

Quæ orationes, si tempus non patiatur, ex parte vel ex toto poterunt omitti. Tum de more facta Confessione generali (Confiteor, etc.) latino vel vulgari sermone, Sacerdos dicit:

Misereatur, etc. Indulgentiam, etc.

Antequam incipiat ungere infirmum, moneat adstantes, ut pro illo orent, dum ipse Sacramentum administrat. Mox dicat:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti exstinguatur in te omnis virtus diaboli per impositionem manuum nostrarum et per invocationem omnium sanctorum Angelorum, Archangelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum atque omnium simul Sanctorum. Amen.

Deinde intincto pollice in Oleo sancto, in modum crucis ungit infirmum in partibus hic subscriptis, aptando proprio loco verba formae in hunc modum:

Ad oculos:

Per istam sanctam Unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid per visum deliquisti. Amen.

Ad aures:

[ocr errors]
[ocr errors]

Per istam quidquid per auditum deliquisti. Amen.

Ad nares:

Per istam ... quidquid per odoratum deliquisti. Amen.

Ad labia compressa:

Per istam... quidquid per gustum et locutionem deliquisti. Amen.

Ad manus:

« PoprzedniaDalej »