Suid. et Bachm. lex.: διεκπεράσαιμι. Schol. Axioch. 364 Β μορμολυττομένους· μορμολύ κετά φασι τὰ τῶν ὑποκριτῶν πρόσωπα, ἃ Δωριεῖς γόργεια καλοῦσιν. ἐντεῦθεν καὶ τὸ ἐκφοβῆσαι μορμολύξασθαι καὶ μορμολυττομένους τοὺς ἐκφοβοῦντας λέγουσιν. Coni. Schol. Gorg. 473 D μορμολύττει· φοβεῖς. παρῆκται δὲ τὸ ῥῆμα ἀπὸ τῶν προσωπείων τῶν ἐν ταῖς τραγῳδίαις ὑποκριτῶν, ἃ ἐκάλουν μορμολυκεῖα, Δωριεῖς δὲ γόργια. τοιούτοις δὲ καὶ αἱ γυναῖκες τὰ παιδία φοβοῦσιν. Similia leguntur apud Phot., Suid., Hesych. Cum Schmidtio referam ad Diogenianum. ibid. 396 Α συγκλύδωνος· ἐπιμίκτου, ἐπηλύτου. Corrupta forma συγκλύδωνος, pro qua legatur σύγκλυδος, quod est in textu Platonis. ibid. 371 D ἁγιστείας· ἁγιωσύνας, καθαρότητας, λατρείας. Glossa legitur apud Suidam et in sexto lex. Bekk. 328,4. Disputationis finem facere hic possem, nisi id, quod supra pollicitus sum, nunc solvendum mihi esset: ut dicam, quid Cohnius, cuius opinionem de nonnullis glossis Scholiorum iam novimus, de ceteris sentiat. Quod breviter exponam. Ad Aelium Dionysium referendas esse putat gl. αλιτηριώδης (Schol. Rep. V: 470 D), μα, σᾶ, φαῦλον (Schol. Alcib. II: 147 D), ὑηνών, fortasse τέλος, ad Pausaniam gl. ἀμοργίς, fortasse γεννῆται (Schol. Phileb. 30 D), ἀμφιδρόμια, κύρβεις, Παναθήναια, Αρειος πάγος, Εἵλωτες, ̓Ακαδημία, βασανιζόμενον, βωμολοχία, ἐπίκληρος, ἄβολος, ad lexicon quoddam rhetoricum gl. λίσπαι, πελάται, ὅσια. Glossae ὦ μέλε et ἀπώματον εἰ λέξεις κωμικοί esse videntur, glossa λήκυθος e lexico Atticistae provenisse. Vides haec satis incerta esse. Tum omnes glossas sunt circiter centum quae in Scholiis, apud Photium et ín Bachm. lexico eaedem legantur, ex hoc lexico Bachm. fluxisse contendit e. c. χαριεντίζεται, παιδικά, ἐπὶ κόρρης, ὑποκοριζό μενοι, ἀλιτηριώδεις, κατεχειροτόνησαν al. E lexico rhetorico Iuliani cuiusdam, quod communis fons fuerit Photii, Scholiorum et quinti rhetorici lexici Bekk., putat Cohn Scholiastam omnes glossas (exceptis Diogenianeis) sumsisse, quae insint in Scholiis, vo lex. Bekk. et Photio e. c. τέως, ἔμβραχυ, ἄττα, ἄρτι, ἕρκιος al. In glossis Diogenianeis saepe cum Cohnio convenio. Sed doctrinam, quam profert de Scholiis antiquis, neque supra probavi, neque nunc probo; putat scilicet aliquot glossas esse Scholia antiqua, quae partim in lexica Diogeniani, Photii al. transierint, partim in Scholiis, qualia hodie habemus, insint e. c. διωλύγιος, ἄγνος, ὅττα, ὀκρίβας (quam gl. Diogeniano dedi), ἀναθέσθαι, πύππαξ, τιάρα, σίσυρα, μεταδόρπια, πορεῖα, χυτρεύς, κερασβόλους al. In aliis quoque quaestionibus nondum possumus Cohnio adsentire, ut, Diogenianum usum esse Boethi libellis. De his autem fortasse aliquando certius constabit; nam, si usquam, in his rebus dies diem docet. Iam in fine commentationis id, quod praestare conatus sum, paucis repetere liceat. Demonstrasse mihi videor ipsum Scholiastam Diogeniani sive Hesy chii lexico usum esse neque omnia Diogenianea per Boethum in Scholia fluxisse. Complures glossas cur Dionysio, Pausaniae, Boetho tribuerim indicavi, easque pro viribus illustravi. Verum de multorum Scholiorum origine nihil certi explorare mihi contigit; de quibus si Cohnii opinio stare potest, me felicior fuit. Tibi autem, benevole lector, illis Ciceronis verbis valedicimus: nos, qui sequimur probabilia, nec ultra id, quod veri simile occurrerit, progredi possumus, et refellere sine pertinacia, et refelli sine iracundia parati sumus. THESE S. Ι. Aelius Dionysius usus est Diogeniani lexico, quod inscriptum erat Περιεργοπένητες. II. Photii lexicon a Suida cum pulvisculo in suam farraginem receptum est. III. Sophocl. Oed. Tyr. vs. 938: τὶ δ ̓ ἔστι; ποίαν δύναμιν ὧδ ̓ ἔχει διπλῆν; Pro ποίαν legendum est ποῖον. Id. Aiac. vs. 1357: IV. νικῇ γὰρ ἀρετή με τῆς ἔχθρας πολύ. Corrigendum esse censeo γε τὴν ἔχθραν. |