Eustathi auctoribus, Lipsiae 1881, pg. 344 haec dicit: ,,Boethus autem cum alios tum praecipue Pamphilum auctorem secutus est; passim etiam Diogeniani ПɛplɛpYoπÉVYTαs inspexit, unde quater Diogenianus a Schol. Platonis laudatur; falso enim Naber statuit Boethum Diogeniani mentiones debere Aelio Dionysio." Alia profert Boysenus, de Harpocrationis lexici fontibus Quaestiones selectae, Kiliae 1876, pg. 61-66, non Dionysium et Pausaniam Diogeniano usos esse, sed hunc illis; tum adsentitur Schmidtio Photium ipsum inspexisse Diogeniani lexicon atque inde habere glossas Diogenianeas. Postremus omnium Mettauerus 1.1. pg. 80 omnes glossas Diogenianeas a Scholiasta Platonis ex ipso Diogeniani opere desumtas esse opinatur: ne ullam quidem, inquit, glossam invenio in Scholiis Diogenianeam, quae certis argumentis probetur e Boethi lexicis transiisse in Scholiorum farraginem. Videmus igitur, quanta sit dissensio de origine glossarum Diogenianearum in Scholiis Platonicis et apud Photium. Nunc quid ipse explorare potuerim, dicam. Comparatis omnibus glossis procul dubio recte statuere mihi videntur Schmidtius et Mettauerus Scholiastam ipsum Diogeniani sive Hesychii lexico usum esse. Nullam glossam novi, qua luculentius hoc appareat, quam ea, quae est Schol. Ion. 533 D: Aloyɛviavòs dè Μαγνῆτιν μὲν πλανᾶν λέγει τὴν ὄψιν λίθον, ὡς εἴη ἀργύρῳ ἐμφέρης, τὴν δὲ Ἡρακλεῶτιν ἐπισπᾶσθαι τὸν σίδηρον. Glossam e Diogeniano fluxisse per Boethum putat Naberus, cuius observationem Photius servaverit in voce Ἡρακλείαν λίθον· τινὲς τὴν Μαγνῆτιν ἀπέδοσαν διὰ τὴν Ἡρακλείαν τῆς Μαγνησίας· ἔνιοι δὲ ὅτι ἡ μὲν ἐπισπωμένη τον σίδηρον Ἡρακλεῶτις, ἡ δὲ Μαγνῆτις ὁμοία ἐστὶν ἀργύρῳ κτέ. Diogeniani glossam in his inesse non est cur negemus; Scholiastam autem hinc sua sumpsisse persuadere mihi non potui, postquam vidi, in ipsius Diogeniani lexico apud Hesychium glossam superesse iisdem plane verbis conceptam, quibus Scholiasta servavit. Evolve mecum Hesychium, apud quem legimus: Μαγνήτις λίθος" αὕτη πλανᾷ τὴν ὄψιν, ἀργύρῳ ἐμφέρης οὖσα. ἡ δὲ Ἡρακλεῶτις τὸν σίδηρον ἐπισπᾶται. Errat igitur vir clar. Naberus Proleg. ad Photium pg. 63 affirmans „Diogeniani glossam, quae a Scholiasta servata sit, apud Hesychium interiisse" atque iniuria Ruhnkenio errorem exprobrat, qui rem recte perspexisse mihi videtur in Praefatione ad Hesychii lexicon pg. XI. Praeter hanc glossam tres in Scholiis occurrunt Diogeniani nomine adscripto; sunt autem hae: Schol. Lysid. 206 D: Ερμαία· λέγεται δὲ καὶ παίδων οὕτως ἀγὼν παρὰ Συρακοσίοις, ὥς φησι Διογενιανός. Apud Hesychium periit, neque alibi comparet. Schol. Hipp. Mai. 301 Β. διανεκῆ· διὰ παντός. οὕτω καὶ Διογενιανός. Schol. Legg. IV: 718 Ε. ἀνιδιτί· ἀνιδρωτί, ὡς ἐν τῷ Διογενιανῷ. Supersunt apud Hesychium, altera (ἀνιδιτι) fortasse apud Suidam. Quas glossas nullam causam novi cur potius aliunde a Scholiasta petitas esse putemus quam ex ipso Diogeniani lexico. Sed multo plures in Scholiis glossae obviae fiunt, quae eaedem hodie in Hesychii lexico inveniuntur neque apud Photium eiusque compilatores occurrunt. Quarum lemmata deinceps apponam: Ad has glossas pauca quaedam observanda sunt. Schol. Rep. VI: 488 Ε ἀδολέσχην μακρολόγον, Φλύαρον. Glossa docere potest, quo modo Scholiasta lexico suo usus sit, nam legimus apud Hesychium: ἀδολέσχει· φλυάρει, μακρολόγει. cf. gl. ἀραῖος, ἀτάλλοισα, διαριθμή σεται, δριμύτητα, ἐντείνοντες cum Hesychio in vv. ἀραίας, ἀτάλλει, διαριθμουμένην, δριμύ, ἐντεῖναι. Schol. Sympos. 190 D ἀσκωλιάζειν κυρίως μὲν τὸ ἐπὶ τοὺς ἀσκοὺς άλλεσθαι ἀληλιμμένους, ἐφ' οὓς ἐπήδων γελοίου ἕνεκα· τινὲς δὲ καὶ ἐπὶ τῶν συμπεφυκόσι τοῖς σκέ λεσιν ἀλλομένων· ἤδη δὲ τιθέασι καὶ ἐπὶ τοῦ ἅλλεσθαι τὸν |