Obrazy na stronie
PDF
ePub

Lectio ij. Cap. 35. OSTQUAM instauráverat JoPOSTO sías templum, ascendit Néchao rex Ægypti ad pugnandum in Charcámis juxta Euphráten et processit in occursum ejus Josías. At ille, missis ad eum núntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversùm te hódiè vénio, sed contra áliam pugno domum, ad quam me Deus festinátò ire præcépit: désine adversùm Deum fácere, qui mecum est, ne interficiat te. Nóluit Josías reverti, sed præparávit contrà eum bellum, nec acquiévit sermónibus Néchao ex ore Dei verùm perrexit ut dimicáret in campo Mageddo. Ibìque vulnerátus à sagittáriis, dixit púeris suis : Edúcite me de prælio, quia óppidò vulnerátus sum. Qui transtulérunt eum de curru in álterum currum, qui sequebátur eum more régio, et asportavérunt eum in Jerúsalem, mórtuusque est, et sepultus in mausoléo patrum suórum et universus Juda et Jerúsalem luxérunt eum. R. Cérnitis, 341. Lectio iij. Cap. 36. ULIT ergò pópulus terræ TJóachaz filium Josíæ, et constituit regem pro patre suo in Jerúsalem. Viginti trium annórum erat Jóachaz cùm regnáre cœpisset, et

:

[ocr errors]

tribus ménsibus regnávit in Jerúsalem. Amóvit autem eum rex Ægypti cùm venisset in Jerúsalem, et condemnávit terram centum talentis argenti et talento auri. Constítuitque pro eo regem, Elíakim fratrem ejus, super Judam et Jerúsalem : et vertit nomen ejus Jóakim ; ipsum veró Jóachaz tulit secum, et abdúxitin Ægyptum. R. Tua est, 342.

SABBATO.

De libro secundo Paralipó

V

menon.

Lectio j. Cap. 36. IGINTI quinque annórum erat Jóakim cùm regnáre cœpisset, et úndecim annis regnávit in Jerúsalem; fecitque malum coram Dómino Deo suo. Contra hunc ascendit Nabuchodónosor rex Chaldæorum, et vinctum caténis duxit in Babylónem. Ad quam et vasa Dómini tránstulit, et pósuit ea in templo suo. Réliqua autem verbórum Jóakim, et abominatiónum ejus quas operátus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in Libro regum Juda et Israël. Regnávit autem Jóachin fílius ejus pro eo. Octo annó

rum erat Jóachin cùm regnáre cœpisset; et tribus ménsibus ac decem diébus regnávit in Jerúsalem, fecitque

malum in conspectu Dómini. | pópulo et habitáculo suo. At Cùmque anni círculus vol-illi subsannábant núntios verétur, misit Nabuchodó- Dei, et parvipendébant sernosor rex, qui adduxérunt mónes ejus, illudébantque eum in Babylonem, asportá- prophétis, donec ascénderet tis simul pretiosíssimis vasis furor Dómini in pópulum domûs Dómini. Regem verò ejus, et esset nulla curátio. constítuit Sedecíam pátruum Lectio iij. ejus super Judam et Jerúsalem.

Lectio ij.

ADDUXIT enim super eos regem Chaldæórum, et interfécitjúvenes eórum gládio IGINTI et uníus anni erat in domo sanctuarii sui : non VIGI Sedecías cùm regnáre est misertus adolescentis, et cœpisset, et undecim annis vírginis, et senis, nec deregnávitin Jerúsalem. Fecit- crépiti quidèm, sed omnes que malum in óculis Dómini trádidit in mánibus ejus. Dei sui; nec erúbuit fáciem Universaque vasa domûs DóJeremíæ prophétæ, loquen- mini, tàm majóra, quàm tis ad se ex ore Dómini. A minóra, et thesauros templi, rege quoque Nabuchodóno- et regis, et príncipum tránssor recessit, qui adjuráverat tulit in Babylónem. Inceneum per Deum; et indurávit dérunt hostes domum Dei, cervícem suam et cor, ut destruxéruntque murum Jenon reverterétur ad Dómi-rúsalem, universas turres num Deum Israël. Sed et combussérunt, et quidquid universi príncipes sacerdó- pretiósum fúerat, demolíti tum et pópulus prævaricáti sunt. Si quis eváserat glásunt iniquè juxta universas dium, ductus in Babylonem abominatiónes Géntium, et servívit regi et filiis ejus, polluérunt domum Dómini, donec imperáret rex Persáquam sanctificáverat sibi in rum, et complerétur sermo Jerúsalem. Mittébat autem Dómini ex ore Jeremíæ, et Dóminus Deus patrum suó- celebráret terra sábbata sua: rum ad illos per manum cunctis enim diébus desolanuntiórum suórum de nocte tiónis egit sábbatum usque consurgens, et quotídiè cóm- | dùm complerentur septuamonens; eò quòd párceret ginta anni.

Autum. 25

EXCERPTA QUÆDAM È RUBRICIS

USUM COMMUNIS SANCTORUM CONTINGENTIA.

Officium Duplex, et suprà, nisi cum æquali aut digniori concurrat, habet I. et II. Vesperas integras ; et ad Matutinum tres Nocturnos, et Psalmos Feriales, vel de Dominica, vel proprios qualitate Festorum, ut fusè dicitur in Communi Apostolorum.

Officium Semiduplex habet etiam I. Vesperas integras, sed isto modo: quinque Psalmi dicuntur sub unica Antiphona, quæ est prima è I. Vesperis de Communi, nisi adsit propria. Unico verò ad Matutinum constat Nocturno, in quo dicuntur tres Antiphone super novem Psalmos; scilicèt unaquæque Antiphona super tres Psalmos; deindè Versiculus, tres Lectiones et tria Responsoria. Lectio j. semper est de Scriptura occurrente, tribus in unam junctis, ij. et iij. habentur in Proprio Sanctorum : tres autem Antiphona, y. et RRR. sumenda sunt secundùm Feriarum ordinem, id est: Feriâ II. et V. de primo Nocturno; Feriâ II I. et VI, de secundo; Feria IV. et Sabbato de tertio Nocturno. Quinque habet Antiphonas ad Laudes et ad II. Vesperas, nisi aliter fieri debeat propter Octavam, ut suis locis notatur.

Officium simplex incipit à Capitulo I. Vesperarum,

unicam habet Antiphonam ad Laudes, quæ semper est quarta ex assignatis. Hoc Officium desinit ad Nonam inclusive. Unico ad Matutinum constat Nocturno, quod ordinatur ut in Officio Semiduplici. Excipiendæ tamen Lectiones j. et ij. quæ erunt de Scriptura occurrente, è tribus duæ: scilicèt j. legitur sola, ij et iij. in unam junguntur ; Lectio verò iij. ut assignatur in Proprio Sanctorum.

Modus dicendi Invitatorii in quolibet Officio variatur pro gradu Festorum. In solemnibus et suprà, Invitatorium ante Psalmum Veníte bis dicitur, et post singulos ejus Versus repetitur integrum: post Glória, cum Sicut erat, repetitur ab Asterisco, id est à medio, ac posteà integrè adhuc dicitur. In Duplicibus quibuscumque et Dominicis, idem servatur ritus, nisi quod post II. et IV. Versum repetitur dumtaxat à medio. In Semiduplicibus et infrà, semèt tantùm dicitur ante Psalmum Veníte. repetitur integrum post I. Versum et Glória, cum Sicut erat, à medio autem post alios Versus.

Responsorium in I. Vesperis assignatum dicitur tantùm in Duplicibus-majoribus, et suprà. Modus autem illius dicendi variatur in Solemnibus et Annualibus. In Solemnibus quibusvis, post Glória Patri, omissâ reclamatione, repetitur . integrum usque ad y. In Annualibus, post Glória, dicitur reclamatio, post quam resumitur R. integrum usquè ad y. Ad Officium Nocturnum in Solemnibus-minor. R. IX. omissá reclamatione post Glória, repetitur usquè ad y. In Solemnibus-major.. B. III. VI. et IX. dicitur modo supradicto. In Annualibus

verò dicitur Glória Patri in omnibus RR. sed ad III. VI. et IX. post últimam reclamationem, resumitur R. integrum usquè ad y.

Doxologia unicuique Communi assignatæ dicuntur ad Horas et ad Completorium, præterquam intrà Octavas.

Antiphonæ ad Completorium dicuntur de Festo, de quo dicta sunt Vesperæ, vel de quo factum est à Capitulo.

[graphic][subsumed][ocr errors][subsumed]
« PoprzedniaDalej »