Q. Horatius Flaccus: T. Satiren

Przednia okładka
Weidmann, 1881 - 732
 

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 48 - ... agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam, ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
Strona 44 - Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus : in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Strona 11 - Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Strona 78 - ... prava ambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum; nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. 55 ut veni coram, singultim pauca locutus — infans namque pudor prohibebat plura profari — non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo, sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos...
Strona 104 - ... felices. nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna: 30 "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: garrulus hunc quando consumet cumque : loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
Strona 112 - Est brevitate opus, ut currat sententia neu se Impediat verbis lassas onerantibus auris, 10 Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poetae, Interdum urbani parcentis viribus atque Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Strona 12 - Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum Dicat et exacto contentus tempore vita Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Strona 135 - Lucili ritu, nostrum melioris utroque. ille velut fidis arcana sodalibus olim 30 credebat libris, neque si male cesserat, usquam decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella vita senis.
Strona 116 - Atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, Versiculos , vetuit me tali voce Quirinus, Post mediam noctem visus, cum somnia vera: „In silvam non ligna feras insanius , ac si „Magnas Graecorum malis implere catervas.
Strona 31 - Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant- vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum ; rideri possit eo quod 30 rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret : at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore.

Informacje bibliograficzne