Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Commentarium in septem psalmos pœnitentiales.

Regula ordinis S. Spiritus de Saxia.

Tabula epistolarum Innocentii III secundum litteram initialem digesta.

691

701

747

761

763

967

1129

1159

EPILOGUS

AD OPTIMUM LECTOREM CATHOLICUM AC TOTIUS PATROLOGIE LATINÆ CONCLUSIO

Volumine isto, quod ducentorum septemdecim tomorum numerum absolvit, Patrologia Latina, Dei omnipotentis auxilio perpetuo adjuti, finem imponimus.

Hæc quidem Patrologia Latina, ab ævo apostolico exordium sumens, ad mortem Innocentii III, id est, annum 1216, protenditur.

Varios Indices ad calcem hujusce ultimi tomi apponere primum constitueramus sed cum iis tabulis, quas prelo paratas habebamus, alii non pauci Indices, a nobis excogitati, lectorum quidem ad majorem commoditatem, dein turmatim accessissent, omnes simul in quatuor speciales tomos seponere statuimus. Hi vero Indices, non tantum scripta. sed auctores alphabetice, chronologice, statistice, synthetice, analytice, analogice, logice, etc., ordinatos exhibebunt ac plane explicabunt.

Ex illa autem tabularum serie, quarum numerus ultra centum crescet, materiis et argumentis sub omnimoda facie apparentibus, lectori cuilibet, non tantum Doctoribus, et studio sacrarum litterarum viris die ac nocte incumbentibus, sed et cuique maximis occupationibus implicato, sed et indocto, vel imperito, vel inerudito, vel etiam ignaro et demum in pigritia sepulto, facillimus et certissimus ad SS. Patrum studium et disquisitionem aditus large patebit. Verum enim vero magnus solemnisque in fronte uniuscujusque nostrorum voluminum, nec non et variorum programmatum, quibus nova opera prænuntiabantur præfixus titulus, duos Indices tantum, analyticum scilicet et scripturarium, seu Scripturæ sacræ, omnes, qui a singulis Patribus explanantur, versiculos amplexantem, pollicebatur.

Ast majora creare et condere pollentes, majora condemus et creabimus namque illud opus nobis laborantibus officio est erga clerum catholicum; et tandem labore functis, erit maximæ felicitati.

Quæ cum ita sint, optime lector, hanc immensam, arduam, omnigenam librorum molem, hoc monumentum ære perennius, consummationi cujus nemo credere audebat, tandem exegimus, et hanc exercitum, ut non dicamus gentem, sacrorum scriptorum et auctorum, maximam omnium quas typographia per totum orbem terrarum, ab exordio suo, usque ad hanc diem ediderit, summa fide et spe nixi, intra nonnullos, id est novem annos, in lucem et per universum mundum Christianum protulimus. Sed hæc pauca.

Nunc autein Patrologiam Græcam aggredimur. Hanc quidem Latina breviorem perrapide elaboratam, absolutam et perfectam fore nemo dubitet qui majora expedivit, minora certe expediet; præteritis enim operibus plane, palam oculis omnium patentibus, futura, cum bona et certa spe, omnis totius orbis catholici clerus, sacrarum litterarum studiosus, exspectabit ; nam, ab actu ad posse valebit consecutio.

copyright law, the University of Minnesota Bindery produced this facsimile on permanent-durable paper to replace the irreparably deteriorated original volume owned by the University of Minnesota Library. 1999

U OP V BINDERY JL 25

[blocks in formation]

(Anno 1198. Laterani, Mart. 2). [BREQUIGNY et LA PORTE DUTHEIL, Append. ad Regesta Innocentii, t. III, p. 1065. Ex Apographo, ad fidem Autographi in Majoris ecclesiæ Argentinensis archiviis asservati, a D. Grandidier diligenter collato].

Cum partes inter se super mota quæstione conveniunt, vel altera renuntiat quæstioni, ad hoc solum exigitur officium Judicis, ut quod a partibus fit faciat inviolabiliter observari, ne cui contra compositionem aut cessionem per se factam liceat ulterius prosilire. Sane, cum dilecti filii, Arnoldus, nuntius et concanonicus vester, et F. præpositus Sancti Thome (3), ad nostram præsentiam accessissent, super præbenda, de qua, per dilectum filium, P. tituli Sanctæ Cæciliæ presbyterum Cardinalem (4), tunc apostolicæ sedis legatum, idem præpositus fuerat investitus, in nostra et fratrum nostrorum audientia disceptarunt. Cumque nos,

(1) Erat is, verisimiliter, Rheinardus II, de quo pauca hæc apud Galliæ Christianæ novæ auctores, tom. V, col. 823:

X. Rheinardus Il, 1190 in charta Conradi II, episcopi Argentinensis (ex probat. Hist. Als., pag. 29), de collegiata Luterbacensi ecclesia. »

A auditis quæ hinc inde proposita fuerant, de communi consilio fratrum nostrorum, sententiam formare ac ferre vellemus, dictus præpositus ad nos humiliter et devote accessit, et jus,si quod sibi com. peteret in eadem præbenda, in manibus nostris spontaneus resignavit. Nos igitur, Ecclesiæ vestræ volentes in posterum paci et tranquillitati consulere, recepta resignatione ipsius, ei super eadem præbenda perpetuum silentium imponimus, et vos et Ecclesiam vestram, ab impetitione ipsius super eam præsentium auctoritate reddimus absolutos. Nulli ergo, etc.

B

Successor ejus, Albertus, non nisi anno 1202 memoratur. Vide Epistolam Libri octavi víli, not. (2) De Decanis Majoris ecclesiæ Argentinensis, circa hæc, in quibus versamur, tempora, pauca C admodum reperiuntur apud Auctores supra laudatos, Ibid. col. 827:

«VI. Frivo, vel Frico, 1178 et 1183. Vide Chartam Henrici episcopi pro fundatione Prioratus de Rubiaco.

VII. Wernardus 1218, in Charta Henrici episcopi pro S. Arbogasti ecclesia. »

(3) Illi nomen erat Fridericus, uti nos monuit D. G. Grandidier ex instrumentis.

(4) Petrus, nobilis Placentinus, a Lucio PP. III, Feria quarta Cinerum, an. reparatæ salutis 1185, in tertia, ex Ciaconio, ex Panvinio vero, Aubery, et aliis, 1184, in secunda cardinalium creatione, tituli S. Nicolai in Carcere Tulliauo diaconus, deinde a

PATROL. CCXVII.

Datum Laterani, vi Nonas Martii, pontificatus nostri anno primo.

[blocks in formation]

Clemente PP. III, tituli S. Cæciliæ presbyter cardinalis renuntiatus, sub Coelestino, P. III, in Sicilia, et sub Innocentio PP. III item, tertio in Germania legationis munere functus est. Obiit sub Innocentio. Hunc e fatuilia Diana fuisse profitetur Floravantes Martinellus, ex Chronico Placentino Umberti Locati. Oldoin. ad Ciacon. tom. I, col. 1120.

(5) Matthæus I, notæ probitatis abbas ab anno saltem 1197 ad annum 1225 virtutum splendure præluxit; anti factus a comitissa Blesensi, RibodiMontis, Suessionum, etc. domina, ut hæc illi gazas suas, aureos et monilia servanda crediderit an. 1225.

A Cœlestino PP. III bonorum recensionem an. 1197; aliam post menses quindecim ab Innocentio PP. 111 (et est hæc ipsa quam hic edimus); tertiam ab Honorio PP. III, an. 1224, consecutus est. Ingenti suorum desiderio assumptus, in B. Mariæ Sacello, ubi nunc sacristia, depositus est sub lapide. Apertum, et ante chori januam translatum ejus sepulchrum, proceri hominis ossa caputque peramplum exhibuit; quippe cujus lemorum ossa pollices viginti duos æquabant.

123466

1

11

suit D. Grenier. Idemque hanc notulam adscri- A adjacenti, parochia Sancti Petri, cum cæteris perpsit.« Cette Bulle confirme la stabilité des religieux, qui avoient fait profession dans l'abbaye de S. Nicolas, en ce monastère, à moins que ce ne soit pour embrasser un état plus strict; la présentation aux cures; la permission de donner la sépulture à ceux qui la désireront, pourvu qu'ils ne soient ni excommuniés, ni interdits; l'élection d'un abbé par la communauté, sa bénédiction et son intronisation, sans exiger ni palefroi, ni chape de soie, parce que cette exaction tient à la simonie. BREQUIGNY, ibid.]

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, MATTHÆO, abbati Sancti Nicolai de Pratis, ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse præsidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacræ religionis enervet. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium Sancti Nicolai de Pratis, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar prædecessorum nostrorum, felicis recordationis, Innocentii, Adriani, Alexandri, Urbani, et Cœlestini, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quæcunque bona idem monasterium juste et canonice possidet,aut in futurum concessione pontificum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, procurante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis.

Locum ipsum videlicet, ab omni advocatione successorum nobilis viri Anselmi bonæ memoriæ ipsius loci fundatoris (6), liberum, cum omnibu, appenditiis suis, in ea libertate quæ ab eodem Ans selmo devotionis intuitu eidem loco concessa est; totam villam quæ illi adjacet (7), cum furno et molendino, cum pascuis, silvis, aqua, piscatione, pratis, banno et districto; ecclesiam Sancti Germani de Ribodi-Monte, cum thesauraria et schola

B

C

(6) Anselmus, eo nomine secundus, Anselmi filius, Ribodi Montis comes, Viromanduorum principum regia stirpe nobilissimus, qui, erecto prius Aquicincti coenobio, redditis etiam Vincentiano quæ per vim abstulerat prædiis ac juribus, Pra- D tense hoc juxta paternam ditionem condidit, anno 1063. Habetur charta fundationis, Nov. Gall. Christ. t. X, col. 189, Instr. III. Sequenti anno, Philippi regis apud Ribodi Montem degentis auctoritate muniri curavit. Vide ibid. Inst. iv.

(7) Nomine Luciacus. gallice Lucy. Vide instrumentum supra citatum.

(8) Gallice Fontaine-Notre-Dame. (9) Gallice Bohain.

(10) Réteuil.

(11) Al. de Villari sicco; gallice Villers-le-Sec. (12) Simon I (de Vermandois), regia prosapia ortus, filius Hugonis Magni, comitis Viromanduorum, filiique Henrici regis I, electus aut consecratus in episcopum Noviomensem circa annum

tinentiis suis; altare de Fontanis (8), cum tribus partibus majoris decimæ ejusdem villæ et tota minori decima, et omnibus obventionibus et oblationibus ejusdem loci, exceptis his quæ presbytero offeruntur in celebratione suæ missæ; altaria deBohaing (9); altaria de Restoliis (10), altaria de Villers (11), cum omnibus pertinentiis eorum, quæ bonæ memoriæ Simon (12), quondam Noviomensis episcopus, ecclesiæ vestræ dedit (13), et successor ejus Balduinus (14) scripto suo postea confirmavit; terram quæ dicitur Tasiniacus (15) cum pascuis, silvis, aqua, piscatura, pratis, banno et districto; altare de Tenella (16), cum dote sua; villam quæ dicitur Montiniacus (17), præter sextam decimam partem communis allodii, et dimidiam partem terræ Fulcherici; altare ejusdem villæ, cum tota decima tam minori quam majori; apud villam quæ dicitur Fillencis (18), totam decimam tam majorem quam minorem, cum terra de Merallu, undecim modios frumenti, et unum modium pisæ, et tres solidos monetæ, quos in festivitate sancti Remigii ab ecclesia Sancti Foillani processu habetis; in ecclesia de Claro fonte, sex modios frumenti, et unum sextarium; apud villam quæ dicitur Diercis (19), altare cum duabus partibus majoris decimæ, et totam minorem decimam; in villa quæ dicitur Deheris (20), totam terram cujusdam militis Christiani, terram quæ dicitur Ogeri prati, et quartam partem ejusdem villæ, terram de Militricis quam habetis a Rainero de Sanctis; apud villam quæ dicitur Tursiacus (21), altare cum tota decima tam majori quam minori, terram Radulfi, militis, terram Gilleberti Rati, terram Sancti Petri de Hunoniscurte, omne guionagium quod dedit. vobis bonæ memoriæ Ingeramus, pater quondam Radulfi de Cociaco, liberum et quietum; altare de Chievresis (22), cum dote sua et quartam partem ejusdem villa, cum tota decima tam majori quam minori ejusdem curtis; in villa quæ dicitur Regiscurtis (23), terram quam dedit vobis Guido Cato, cum aqua, piscatura, pascuis, concedente Guidone 1123, præfuit usque ad annum 1143. Vide Gall. Christ. tom. X, col. 1000.

(13) Anno 1130, Simon dedit altare de Mont Benchien ecclesiæ de Boëni. Ibid. col. 1001.

(14) Anno 1148, ut legere est in Chronico Sigeberti, « Simon, gloriosus Noviomensis pontifex, apud Seleuciam diem clausit, cui successit Balduinus Boloniensis, » abbas: 1. Calniaci, in diœcesi Noviomensi; 2o Castellionis, in diœcesi Lingonensi ; excessit ab humanis Iv Non. Maii, an. 1167. Ibid. (15) Gallice Tasigni; locus postea cum Luciaco, gallice Lucy, unitus.

(16) Tenelle.

(17) Montigny en Arrouaisc.

(18) Fieulaines.

(19) Dercis, in diœcesi Laudunensi.
(20) Leheries, in Tierachia.

(21) Torsy, de parochia Ribodi Montis.
(22) Chevresis.

(23) Régicourt.

« PoprzedniaDalej »