Obrazy na stronie
PDF
ePub

potius quam profertur. quare quoniam noster flatus ita sese habet, ut si ita percutitur atque formatur, ut eum lingua percutiat, vox sit: si ita percutiat, ut terminato quodam et circumscripto sono vox exeat, locutio fit quae Graece dicitur legis. locutio enim est arti- 5 culata vox (neque enim hunc sermonem id est léživ dictionem dicemus, idcirco quod pάov dictionem interpretamur, év vero locutionem), cuius locutionis partes sunt litterae, quae cum iunctae fuerint, unam efficiunt vocem coniunctam conpositamque, quae lo- 10 cutio praedicatur. sive autem aliquid quaecumque vox significet, ut est hic sermo homo, sive omnino nihil, sive positum alicui nomen significare possit, ut est blityri (haec enim vox per se cum nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit significabit), 15 sive per se quidem nihil significet, cum aliis vero iuncta designet, ut sunt coniunctiones: haec omnia locutiones vocantur, ut sit propria locutionis forma Vox conposita quae litteris describatur. ut igitur sit locutio, voce opus est id est eo sono quem percutit 20 lingua, ut et vox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit. sed ut haec locutio significativa sit, illud quoque addi oportet, ut sit aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in voce vel in locutione est proferatur: ut certe ita 25 dicendum sit: si in hoc flatu, quem per arterias emittimus, sit linguae sola percussio, vox est; sin vero talis percussio sit, ut in litteras redigat sonum, locutio; quod si vis quoque quaedam imaginationis adda

1 quoniam del. S2 om. F 2 percutitur atque formatur S2F2E2B: percuti atq. formari SFEN, percuti atq. formari possit T (possit supra lin. GJ) ut cũ cũ B 3 sit] est STGNJ (corr. S2) 5 fit] sit S2FE2 lexis codices, item 6 et 8 lexin, 7 phasin 9 literae in marg. S quae coniunctae S, corr. S2 13 alicuius SF 14 blythyri SG blithyri NT blythiri EF? (in fine suprascr. s F) 21 et ut b 22 scribi? 28 fit T

tur, illa significativa vox redditur. concurrentibus igitur his tribus: linguae percussione, articulato vocis sonitu, imaginatione aliqua proferendi fit interpretatio. interpretatio namque est vox articulata per se ipsam 5 significans. quocirca non omnis vox interpretatio est. sunt enim ceterorum animalium voces, quae interpretationis vocabulo non tenentur. nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quod (ut dictum est) sunt locutiones quaedam, quae significatione careant et cum 10 per se quaedam non significent, iunctae tamen cum aliis significant, ut coniunctiones. interpretatio autem in solis per se significativis et articulatis vocibus permanet. quare convertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet, quidquid significat, interpretationis 15 vocabulo nuncupetur. unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de poetica scripsit locutionis partes esse syllabas vel etiam coniunctiones tradidit, quarum syllabae in eo quod sunt syllabae nihil omnino significant, coniunctiones vero consignificare 20 quidem possunt, per se vero nihil designant. interpretationis vero partes hoc libro constituit nomen et verbum, quae scilicet per se ipsa significant, nihilominus quoque orationem, quae et ipsa cum vox sit ex significativis partibus iuncta significatione non ca25 ret. quare quoniam non de oratione sola, sed etiam de verbo et nomine, nec vero de sola locutione, sed etiam de significativa locutione, quae est interpretatio, hoc libro ab Aristotele tractatur, idcirco quoniam in

GE

16 Ar. Poet. c. 20.

14

1 significatiua b: significatio SGTE, significatione FS2E2? redditur uox T 4 interpretatio om. SNF, in marg. addunt quae namq; S2F 10 iunctae F: iuncta ceteri illud quoq; E 16 arte poetica S2FE 23 post orationem addit partem esse tradidit S2F cum om. T ab om. T

28 in hoc S2F

verbis atque nominibus et in significativis locutionibus nomen interpretationis aptatur, a communi nomine eorum, de quibus hoc libro tractabitur, id est ab interpretatione, ipse quoque de interpretatione liber inscriptus est. cuius expositionem nos scilicet quam 5 maxime a Porphyrio quamquam etiam a ceteris transferentes Latina oratione digessimus. hic enim nobis expositor et intellectus acumine et sententiarum dispositione videtur excellere. erunt ergo interpretationis duae primae partes nomen et verbum. his enim 10 quidquid est in animi intellectibus designatur; his namque totus ordo orationis efficitur. et in quantum Vox ipsa quidem intellectus significat, in duas (ut dictum est) secatur partes, nomen et verbum, in quantum vero vox per intellectuum medietatem sub- 15 iectas intellectui res demonstrat, significantium vocum Aristoteles numerum in decem praedicamenta partitus est. atque hoc distat libri huius intentio a praedicamentorum in denariam multitudinem numerositate p. 291 collecta, ut hic quidem tantum de numero signifi- 20 , cantium vocum quaeratur, quantum ad ipsas attinet voces, quibus significativis vocibus intellectus animi designentur, quae sunt scilicet simplicia quidem nomina et verba, ex his vero conpositae orationes: praedicamentorum vero haec intentio est: de significa- 25 tivis rerum vocibus in tantum, quantum eas medius animi significet intellectus. vocis enim quaedam qualitas est nomen et verbum, quae nimirum ipsa illa decem praedicamenta significant. decem namque praedicamenta numquam sine aliqua verbi qualitate vel 30 nominis proferentur. quare erit libri huius intentio de significativis vocibus in tantum, quantum con

1 in om. E

3 in hoc S2F 9 dispositio S corr. S2 10 partes primae T 11 intellectus F corr. Fi 12 totius F 18 in hoc T 20 in tantum? 26 uocibus tractare F, uoc. dicere TE, tractare in marg. S 31 proferuntur S2F 32 signatiuis S corr.S1

ceptiones animi intellectusque significent. de decem praedicamentis autem libri intentio in eius commentario dicta est, quoniam sit de significativis rerum vocibus, quot partibus distribui possit earum signifi5 catio in tantum, quantum per sensuum atque intellectuum medietatem res subiectas intellectibus voces ipsae valeant designare. in opere vero de poetica non eodem modo dividit locutionem, sed omnes omnino locutionis partes adposuit confirmans esse locu10 tionis partes elementa, syllabas, coniunctiones, articulos, nomina, casus, verba, orationes. locutio namque non in solis significativis vocibus constat, sed supergrediens significationes vocum ad articulatos sonos usque consistit. quaelibet enim syllaba vel 15 quodlibet nomen vel quaelibet alia vox, quae scribi litteris potest, locutionis nomine continetur, quae Graece dicitur legis. sed non eodem modo interpretatio. huic namque non est satis, ut sit huiusmodi vox quae litteris valeat adnotari, sed ad hoc ut ali20 quid quoque significet. praedicamentorum vero in hoc ratio constituta est, in quo hae duae partes interpretationis res intellectibus subiectas designent.

nam

quoniam decem res omnino in omni natura reperiuntur, decem quoque intellectus erunt, quos intellectus 25 quoniam verba nominaque significant, decem omnino erunt praedicamenta, quae verbis atque nominibus designentur, duo vero quaedam id est nomen et verbum, quae ipsos significent intellectus. sunt igitur elementa interpretationis verba et nomina, propriae vero partes 30 quibus ipsa constat interpretatio sunt orationes. orationum vero aliae sunt perfectae, aliae inperfectae.

7 Ar. Poet. c. 20.

3 pro quoniam: cum F 4 quod F FE2, arte in marg. S 17 lexis FTE TE, aliae inperf. om. S in marg. addit S2

7 arte poetica 31 aliae uero inp.

perfectae sunt ex quibus plene id quod dicitur valet intellegi, inperfectae in quibus aliquid adhuc plenius animus exspectat audire, ut est Socrates cum Platone. nullo enim addito orationis intellectus pendet ac titubat et auditor aliquid ultra exspectat audire. 5 perfectarum vero orationum partes quinque sunt: deprecativa ut Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma, imperativa ut Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, inter- 10 rogativa ut Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? vocativa (ut) O pater, o hominum rerumque aeterna potestas, enuntiativa, in qua veritas vel falsitas invenitur, ut Principio arboribus varia est natura serendis. huius autem duae 15 partes sunt. est namque et simplex oratio enuntiativa et conposita. simplex ut dies est, lucet; conposita ut si dies est, lux est. in hoc igitur libro Aristoteles de enuntiativa simplici oratione disputat et de eius elementis, nomine scilicet atque verbo. quoniam et significativa sunt et significativa vox articulata interpretationis nomine continetur, de communi (ut dictum est) vocabulo librum de interpretatione appellavit. et Theophrastus quidem in eo libro, quem de adfirmatione et negatione conposuit, de 25 enuntiativa oratione tractavit. et Stoici quoque in his libris, quos reqì άžiwμátov appellant, de isdem

7 Verg. Aen. II 689. 691

9 Verg. Aen. IV 223 11 Verg. Ecl. III 1 12 Verg. Aen. X 18 Georg. II 9

9 omnia TE

quae 20

14 Verg.

10 pinnis S1E1 11 damęta T melibei T ut b: om. codices. alterum o om. SFE1

[blocks in formation]

12

15 17 est et conp.

21 uox et art. S2FE2 27 peri

« PoprzedniaDalej »