Obrazy na stronie
PDF
ePub

est vel non est vel albus est aut aliquid tale, tunc in ipsa cogitatione veritas aut falsitas nascitur: ergo, inquit, quemadmodum aliquotiens quidam simplices intellectus sunt, qui vero falsoque careant, quidam vero in quibus horum alterum reperiatur, sic 5 etiam et in voce. nam quae voces denuntiant simplices intellectus, ipsae quoque a falsitate et veritate seiunctae sunt, quae vero huiusmodi significant intellectus in quibus iam vel veritas vel falsitas constituta est, in ipsis quoque horum alterum inveniri necesse est. nam 10 si quis hoc solum dicat homo vel album vel etiam hircocervus, quamquam ista quiddam significent, quoniam tamen significant simplicem intellectum, manifestum est omni veritatis vel falsitatis proprietate carere. et tota quidem sententia se hoc modo habet. diligen- 15 tius tamen est attendendum quid est quod ait: circa conpositionem enim et divisionem est falsitas veritasque; quid etiam quod dictum est: nomina igitur ipsa et verba consimilia sunt sine conpositione vel divisione intellectui; illud quoque 20 cur conposito nomine vel cur etiam usus est non rei subsistentis exemplo, ut diceret hircocervus enim significat aliquid. nec illud praetereundum est quid est quod dictum sit vel simpliciter vel secundum tempus. et primum quidem de eo dicendum est quod 25 ait: circa conpositionem enim et divisionem est falsitas veritasque. quaeritur namque, utrumne omnis veritas circa conpositionem divisionemque sit, an quaedam est, quaedam vero minime. illud quoque, an in omni conpositione vel divisione veritas falsitasque con- 30 stituta sit, an hoc non generaliter, sed in quadam conpositionis vel divisionis parte veritas falsitasque versetur. in opinionibus namque veritas est, quotiens ex subiecta

2 vel F 15 se om. E1 quid sit quod d. est b 25 primum F: primo cet.

3 inquit vel F quidem? 13 simplicem om. F1 17. 18 ueritas fals. codices 21 rei non b 23.24 28 que om. S1

re capitur imaginatio vel etiam quotiens ita, ut sese res habet, imaginationem accipit intellectus; falsitas vero est quotiens aut non ex subiecto aut non ut sese habet res imaginatio subicitur intellectui. sed ad5 huc in veritate atque falsitate nihil equidem aliud reperitur nisi quaedam opinionis habitudo ad subiectam rem. qua enim habitudine et quomodo sese habeat imaginatio ad rem subiectam, hoc solum in hac veritate vel falsitate perspicitur. quam quidem 10 habitudinem nullus dixerit conpositionem. in hoc vero divisionis nullus ne fictus quidem modus intellegi potest. illud quoque considerandum est, numne aliqua sit in his conpositio vel divisio, quae secundum substantiam suam vera dicuntur, ut est vera voluptas 15 bene vivendi, ut est falsa voluptas bellandi. etiam illud quoque respiciendum est, quod in omnium maximo deo quidquid intellegitur non in eo accidenter, sed substantialiter intellegitur. etenim quae bona sunt substantialiter de eo non accidenter credimus. quod si 20 substantialiter credimus deum, deum vero nullus dixerit falsum nihilque in eo accidenter poterit evenire, ipsa veritas deus dicendus est. ubi igitur conpositio vel divisio in his quae simplicia naturaliter sunt nec ulla cuiuslibet rei conlatione iunguntur? quare non omnis 25 veritas neque falsitas circa conpositionem divisionemque constat, sed sola tantum quae in multitudine intellectuum fit et in prolatione dicendi. nam in ipsa quidem habitudine imaginationis et rei nulla conpositio est, in coniunctione vero intellectuum conpositio fit. 30 nam cum dico Socrates ambulat, hoc ipsum quidem,

2 4 imaginationem supra lin. T 10 nullas T

res in marg. F 3 alterum non 4 intellectu T, corr. T2 7 quia T 8 habet F 11 nullus TE2: ullus ceteri ne b: nec codices 14 dicuntur aut falsa b dixerit E2: disserit codices

12 num ne ST, ne non F uidendi T 20 vero om. F 28. 29. compositionest T, corr.

T2

15

quod eum ambulare concepi, nulla conpositio est; quod vero in intellectus progressione ambulationem cum Socrate coniungo, quaedam iam facta est conpositio. p. 306 quod si hoc oratione protulero, rursus eadem conpositio est et circa eam vis veritatis et falsitatis adparet. 5 quocirca in his solis conpositionibus invenitur veritas atque mendacium, de quibus tota nunc quaestio est, in nomine scilicet et verbo, in negatione et adfirmatione et enuntiatione et oratione. quae scilicet conpositiones veritatis et falsitatis naturam ab intellectibus 10 accipientes in significationis prolatione conservant. de divisione autem quae ad negationem pertinet deque conpositione quae ad adfirmationem paulo post enuclea-, tius dicam. nunc illud videndum est, utrum verum sit circa omnem conpositionem circaque omnem divisionem 15 veritatem vel mendacium provenire, quod omnino falsum est. quis enim dixerit huiusmodi nominum coniunctionem et Socrates et Plato vel si a se haec nomina dividantur nec Socrates nec Plato veri aliquam falsive tenere significantiam? quare confitendum 20 est non circa omnem divisionem neque circa omnem conpositionem, eam scilicet quae in oratione versatur, mendacium veritatemque subsistere. sed illud verissimum est, quod omnis quae est in oratione veritas falsitasque in conpositione et divisione nascitur, non 25 tamen omnis orationis conpositio vel divisio verum retinet aut falsum. ergo si sic dixisset: circa omnem conpositionem vel divisionem veritas falsitasque est, mentiretur. sed quoniam dixit simpliciter: veritas falsitasque circa conpositionem divisionemque est, veris- 30 sime subtilissimeque dixisse putandus est. illa enim

conpo

9. 10 quae
compositione TE

1 pr. quod om. S1 2 vero om. T non ambulationem E1 7 falsitas (suprascr. vel mendacium) T sitiones ego: qua compositione SF, qua 11 significatinis T de om. T1 alt. est om. F1 29 simpliter T

13 ad om. SF1E1

24

nomina quae ita dicuntur simplicia, ut veritatem aut falsitatem quodammodo valeant designare, huiusmodi sunt, ut intra se atque intra significationem suam quandam retineant conpositionem, ut si qui dicat lego. 5 hoc est enim dicere lego, tamquam si dicat ego lego. hoc autem conpositio est. vel quotiens interrogante alio respondet alius uno tantum sermone, videtur quoque tunc simplex sermo veritatem mendaciumque perficere. quod perfalsum est. audientis namque 10 responsio ad totum ordinem superioris enuntiationis adiungitur: ut si quis interroganti mundusne animal sit, est responderit, videtur haec una particula veritatem vel mendacium continere, sed falso. non enim una est, sed ad vim ipsius responsionis intuenti tale 15 est ac si diceret mundus animal est. quod vero ait nomina ipsa et verba consimilia esse sine conpositione vel divisione intellectui, illud designat, quod supra iam dixit, ea quae sunt in voce notas esse animae passionum. quod si notae sunt, 20 sicut litterae vocum in se similitudinem gerunt, ita voces intellectuum. et quoniam dictum est, cur de similitudine verborum nominumque atque animae passionum dixerit, cur etiam circa conpositionem et divisionem falsum verumque esse proposuerit, dicendum est quid 25 sit ipsa conpositio vel divisio, in qua veritas et falsitas invenitur. nam quoniam de simplici enuntiativa oratione perpendit, ut posterius ipse in divisione declarat dicens: est autem una prima oratio enuntiativa adfirmatio, deinde negatio, illam nunc conposi30 tionem designare vult, quae alicuius vel substantiam constituit vel aliquid secundum esse coniungit. nam cum dico Socrates est, hoc ipsum esse Socrati adplico et substantiam eius esse constituo. sin vero

4 quis F 33 esse om. F1

6 haec F 7 aliquo F2 25 qua om. S1

dixero Socrates philosophus est, philosophiam et Socratem secundum esse conposui, vel si dicam Socrates ambulat, huiusmodi est tamquam si dicam Socrates ambulans est. igitur quotiens huiusmodi fuerit conpositio, quae secundum esse verbum vel sub- 5 stantiam constituat vel res coniungat, adfirmatio dicitur et in ea veri falsique natura perspicitur. et quoniam omnis negatio ad praedicationem constituitur (huius enim adfirmationis quae est Socrates est negatio est non ea quae dicit non Socrates est, sed ea quae 10 pronuntiat Socrates non est et ad id quod esse Socrates dictus est negatio adponitur, ut eum id dicamus non esse, quod ante dictus est esse): igitur quoniam id quod in adfirmatione secundum esse vel constitutum vel coniunctum fuerit ad id addita negatio 15 separat, vel ipsam substantiae constitutionem vel etiam factam per id quod dictum est esse aliquid coniunctionem, divisio vocatur. quando enim dico Socrates non est, esse a Socrate seiunxi et cum dico Socrates philosophus non est, Socraten 20 ab eo quod est philosophum esse separavi, quam separationem, quae ad negationem pertinet, divisionem vocavit. ergo manifestum est, quoniam si simplex in animae | passionibus intellectus fuerit, cum p. 307 ipse intellectus nullam adhuc veri falsique retineat 25 naturam, eius quoque prolationem ab utrisque esse separatam. sed cum conpositio secundum esse facta vel etiam divisio in intellectibus, in quibus principaliter veritas et falsitas procreatur, evenerit, quoniam ex intellectibus voces capiunt significationem, eas quoque 30 secundum intellectuum qualitatem veras vel falsas esse necesse est. maximam vero vim habet exempli novitas

5 uerbum esse F1 7 perficitur S1F1

11 et om. T
20 socratem E
intellectuus S1

12 cum T 13 est om. T
26 eius T: eorum ceteri

Boetii comment. II.

10 alt. est om. E1

14 esse om. S1 28 in om. SITE1

« PoprzedniaDalej »